In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum in aliqua transmutatione facta circa Eucharistiam, necesse sit substantiam aliquam actione divina redire ?
Alensis 4. p. q. 45. m. 1. a. 2. D. Thom. 3. p. q- 7. a. 5. D. Bonav. d. 13. a. 2. q. 1. et 2. et hic a. 2.q.i. Richard hic a. 2. q. 2. Palud. q. 1. Dur. q. 3. Gabr. q. 1. Saar. 3. p. tom. 3. d. 54. s. 2.
Ultimo (a) quaero, utrum in aliqua transmutatione facta circa Eucharistiam necesse sit substantiam aliquam actione divina redire? Videtur quod non, quia quantitas separata habet modum substantiae in agendo ; ergo et in fiendo et patiendo ; ergo quidquid potest generari de substantia, si ibi esset, poterit generari de quantitate separata; non ergo oportet aliquam substantiam redire.
Item, agens naturale et approximatum passo naturaliter transmutat: ergo non requiritur miraculum ad hoc ut transmutet ; sed substantia non potest redire, nisi per novum miraculum: ergo nulla transmutatio possibilis ibi requirit substantiam redire.
Item, agens naturale non impeditum necessario agit; ergo non dependet in agendo ab aliqua actione, quae sit immediate voluntatis divinae, quia voluntas divina nullius actionis ad extra est principium nisi contingenter: necessarium autem non potest dependere a contingenti; ergo in ista actione non requiritur aliquid, quod causetur a voluntate divina immediate.
Item Augustinus 7. de Civit, cap. 30. Sic Deus res quas condidit, administrat, ut eas proprios motus agere sinat; ergo sinit agens naturale agere motum suum naturalem, et per consequens transmutare Eucharistiam sine omni miraculo; ergo et sine substantia redeunte.
Contra, istae possunt nutrire, ut dicit quaedam Glossa super illud 1. Cor. 11. Alius quidem esurit, alius vero ebrius est; ergo possunt transmutari in substantiam alendi ergo ex eis potest generari substantia: sed hoc non potest fieri, nisi substantia redeat, quia ex non substantia non fit substantia.
Item patet ad sensum, quod hostia consecrata potest corrumpi in ignem, vel in animatum generatum per putrefactionem, sicut corrumperetur, si esset ibi panis, et tunc ut prius, substantia generari non potest, nisi substantia redeat; ergo, etc.