Circumdate. Hic inducit ad diligentiorem considerationem, ut intelligatur quod reges jam aliquando viderunt magnalia; sed tamen David invitat omnes ut plus considerent. Et primo invitat ad hoc. Secundo addit causam invitationis. Dicit ergo, circumdate, scilicet ecclesiam militantem vel triumphantem oculo contemplationis: Cant. 3: surgam et circuibo etc.. Aliqui circumdant iniquo oculo ecclesiam ad impugnandum; sed nos circumdamus eam ad amandum; et ideo dicit, complectimini eam, scilicet diligendo: psalm. 25: domine, dilexi decorem domus tuae. Hieronymus habet, circuite, quasi ite extra, et circuite per vicos, et narrate in turribus ejus. Hic inducit ad considerationem in spirituali. In civitate sunt tria magnifica: scilicet turris, muri et plateae. Quantum ad primum dicit, narrate in turribus ejus. Hieronymus habet, mirate turres ejus. Turres sunt ad videndum a longe. Turres ergo ecclesiae sunt praelati, et fuerunt apostoli; quasi dicat, mirate apostolos et praelatos. Vel, narrate, idest doctores secundum doctrinam apostolorum et doctorum. Quantum ad secundum dicit, ponite corda vestra in virtute ejus. Hieronymus, ponite cor vestrum in manibus ejus. Et haec est virtus spiritus sancti, qui protegit hanc civitatem: Luc. Ult.: sedete in civitate donec induamini virtute. Haec virtus est dilectio: Cant. 8: fortis est ut mors dilectio.
Quantum ad tertium dicit, et distribuite domos ejus. Hieronymus habet, separate domos ejus, distinguite palatia ejus. Distinguite, scilicet per rectum judicium. Sunt enim aliqui qui propter aliquos malos volunt totam ecclesiam damnare. Dicit ergo, distribuite, idest non debetis bonos propter malos damnare: Gen. 18: absit a te, domine, ut perdas justum cum impio. Vel distribuite domus ejus, scilicet dispensando diversas ecclesias diversis ministris, ut non sit confusio in ecclesia; sicut Paulus fuit apostolus gentilium, et Petrus fuit minister circumcisionis, idest apostolus Judaeorum alia littera habet, gradus ejus, idest ordines diversos; quosdam subdiacones, quosdam diacones, et quosdam sacerdotes: Eph. 4: et ipse dedit quosdam quidem apostolos etc.. Finis hujus considerationis est laus dei. Et primo ponit quibus nuntietur laus dei. Secundo, quare nuntietur. Dicit ergo, ut enarretis, scilicet quae audistis: isa. 21: quae audivi a domino exercituum deo Israel, nuntiavi vobis: quia quod accepit unus, debet alii communicare: in progenie altera, scilicet peccatoribus.
Vel, altera, idest futura. Et quid enarretis? duo: quia omnis praedicatio ad duo debet ordinari: scilicet ad ostendendam dei magnificentiam, sicut quando praedicat fidem, vel ad annuntiandum beneficia dei, ut accendatur charitas in eorum cordibus. Quantum ad primum dicit, quoniam hic est deus, deus noster: baruch 3: et post haec in terris etc.. Hebr. Ult.: christus jesus heri et hodie, ipse et in saecula.
Quantum ad secundum dicit, ipse reget nos in saecula: Matth. Ult.: ecce ego vobiscum sum etc..
Psal. 22: dominus regit me, et nihil etc..