Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
In ista littera possunt haberi tria dicta. Primum, quod necessitas est conditio perfectior in ente cui non repugnat, et sic melius est simpliciter primum ens esse in se necesse, cum sibi non repugnet quam esse ens possibile. Et sic debet intelligi quando ens dividitur per necessarium et possibile, quod necessitas potest esse perfectionis in ente cui non repugnat, et hoc in respectu ad posterius non in essentia, sed tantum in persona ; et sic melius est simpliciter Patrem habere principium productivum necessarium respectu alicujus producti, cui ex perfectione talis principii communicatur tota perfectio Patris.
Si dicatur, si producere Filium de necessitate est perfectionis: ergo in Patre erit aliqua perfectio, quae non erit in Filio,cum Filius non producat alium Filium.
Dico quod producere de necessitate non est perfectionis, sed habere principium productivum necessarium, hoc est perfectionis, et tale principium etiam est in Filio et in Spiritu sancto, licet Filius et Spiritus sanctus tali principio non producant, quia ut in Filio et Spiritu sancto habet terminum adaequatum, tam intensive quam extensive, ut supra patuit d. 2. et d. 1. Et sic potest intelligi ista divisio entis, quod dividitur in productivum et productum, et in productivo necessitas est perfectionis, accipiendo pro principio formali productivo. Et sic potest intelligi, quod dicit Doctor supra dist. 2. parte. 2. quaest. 3. in tertia ratione principali. Secundum dictum, necessitas potest accipi, ut fundatur in causa respectu posteriorum essentialiter, id est, respectu producti vel causati essentialiter distincti a tali causa, et sic dico quod talis necessitas non est perfectionis in causa prima, quia sibi repugnat. Nam quia causa producit aliud, illud aliud erit possibile, et si de necesssitate produceret, possibile esset necessarium; talis ergo necessitas non est perfectionis in primo respectu posterioris essentialiter, imo talis necessitas non stat cum perfectissima necessitate primi entis in se, quia si primum ens de necessitate causaret aliud per argumentum factum supra, ipso causato per impossibile non existente, primum ens posset non esse, ut patet.
Ad secundum, dicit Doctor quod si causaret naturaliter, quod necessario causaret, sicut ex antecedente includente incompossibilia, sequitur consequens includens incompossibilia ; in antecedente enim repugnat, quod est causare modus ille, qui est naturaliter Patet, quia A, inquantum causat, et inquantum naturaliter, necessario causat, et sic A simul contingenter et necessario causaret B, quod est impossibile. Similiter in consequente includuntur incompossibilia, quia cum dico B causatum, dico ipsum esse contingens et contingenter causatum: cum vero dico naturaliter, dico B esse necessarium et necessario causatum : caetera patent.