CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(Textus Magistri Sententiarum.)
De distinctione trium personarum. Nunc ad distinctionem trium personarum accedamus. " Teneamus igitur, ut docet Augustinus in libro de fide ad Petrum, Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum esse Deum naturaliter, nec tamen ipsum Patrem esse qui Filius est, nec Filium esse ipsum qui Pater est, nec Spiritum sanctum esse ipsum qui Pater est aut Filius. Una enim est essentia Patris et Filii et Spiritus sancti, in qua non est aliud Pater, aliud Filius, aliud Spiritus sanctus, quamvis personaliter alius sit Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus. "
Hic de coaeternitate Filii cum Patre.
Genitus est enim a Patre Filius, et ideo alius, nec tamen ante fuit Pater quam Filius ; coaeternae enim sunt sibi tres personae.
Argumentatio Arianorum.
Sed contra hoc inquit haereticus, ut refert Ambrosius in libro i. de Trinitate : " Omne quod natum est, principium habet ; et ideo quia Filius est, principium habet et esse coepit ; quod haereticorum ore sic dictum est. " " Nam ipse Arius, ut meminit Augustinus in 6. lib. de Trinit. dixisse fertur : Si Filius est, natus est; si natus est erat, quando non erat Filius. "
Responsio argumenti Catholica.
Qui hoc dicit, " non intelligit, etiam natum esse de Deo sempiternum esse, ut sit coaeternus Patri Filius, sicut splendor, qui gignitur ab igne atque diffunditur, coaevus est illi, et esset coaeternus si ignis esset aeternus. "
Oppositio Augustini contra haereticum.
Item : " Si Dei Filius, inquit Augustinus lib. 6, de Trinit. virtus et sapientia Dei est, nec unquam fuit Deus sine virtute et sapientia, coaeternus est Deo Patri Filius. Dicit autem Apostolus : Christum esse Dei virtutem et Dei sa pientiam ; aut ergo non fuit, quando non fuit Filius, aut aliquando Deus non habuit virtutem et sapientiam, quod dementis est dicere. " Constat enim, quia semper habuit sapientiam, semper ergo habuit Filium.
Responsio Ambrosii ad idem, auctoritate fulta.
Eidem quoque Arianicae quaestioni Ambrosius in hunc modum respondet: " Ego, inquam, Filium esse natum confiteor; quod reliquum est impietatis horresco. " Scriptum est enim in veteri Testamento, ut vel unum e pluribus dicam : Ante me non fuit alius Deus, et post me non erit. Quis ergo hoc dicit ? Pater an Filius ? Si Filius, ante me, inquit, non fuit alius Deus, si Pater, post me, inquit, non erit; hic priorem, ille posteriorem non habet. Invicem enim in se et Pater in Filio, et Filius in Patre cognoscitur. Cum enim Patrem dixeris, ejus etiam Filium designasti, quia nemo ipse sibi Pater est: eum Filium nominas, etiam Patrem fateris, quia nemo ipse sibi Filius est. Itaque nec Filius sine Patre, nec Pater potest esse sine Filio; semper igitur Pater, semper et Filius est. "
Invectio Ambrosii contra haereticum.
Item : " die, inquam, mihi haeretice, fuitne, quando omnipotens Deus Pater non erat, et Deus erat, ? Nam si Pater esse coepit, Deus ergo primo erat et postea Pater factus est. Quomodo ergo immutabilis Deus est ? Si enim ante Deus, postea Pater fuit, utique generationis accessione mutatus est. " " Sed avertat Deus hanc amentiam. "
Ineffabile est quomodo Filius sit, et non habet Patrem priorem, sicut modus generationis intelligibilis et ineffabilis est.
Sed quaeris a me, inquit Ambrositis, quomodo si Filius sit, non priorem habeat Patrem ? Quaero item abs te, quando vel quomodo
Filium putes esse generatum ? Mihi enim impossibile est generationis scire secretum. Mens deficit, vox silet, non mea tantum, sed et Angelorum; supra potestates et supra Angelos, et supra Cherubim et supra Seraphim, et supra omnem sensum est, quia scriptum est : Pax Christi supra omnem sensum est. Et si pax Christi supra omnem sensum est, quomodo non est supra omnem sensum tanta generatio ? " " Tu ergo ori manum admove ; scrutari non licet superna mysteria. Licet scire, quod natus sit, non licet discutere, quomodo natus sit. Illud negare mihi non licet, hoc quaerere metus est. " Ineffabilis enim est illa generatio ; unde Isaias: " Generationem ejus quis enarrabit?
Quidam praesumunt discutere generationis seriem.
Quidam tamen de ingenio suo praesumentes dicunt, illam generationem posse intelligi et alia hujusmodi, inhaerentes illi auctoritati Hieronymi super Ecclesiasten : " In sacris Scripturis, quis saepissime non pro impossibili, sed pro difficili ponitur, ut ibi: Generationem ejus quis enarrabit ? " Sed hoc non dicit Hieronymus ideo, quod generatio Filii aeterna plene intelligi vel explicari possit a quoquam mortalium, sed quia de ea aliquid intelligi vel dici potest. Quidam tamen hoc accipiunt dictum de temporali Christi generatione.
Utrum debeat dici : semper gignitur, vel semper genitus est Filius ?
Hic quaeri potest, cum generatio Filii a Patre nec principium habeat nec finem, quia aeterna est, utrum debeat dici: Filius semper gignitur, vel semper genitus est, vel semper gignetur ? De hoc Gregorius super Job ait: " Dominus Deus Jesus in eo, quod virtus et sapientia Dei est, de Patre ante tempora natus est, vel potius, quia nec coepit nasci nec desiit, dicamus verius semper natus; non autem possumus dicere semper nascitur, ne imperfectus esse videatur. At vero, ut aeternus designari valeat et perfectus, semper dicamus et natus, quatenus et natus ad perfectionem pertineat et semper ad aeternitatem ; quamvis per hoc ipsum quod perfectum dicimus, multum ab illius veritatis expressione deviamus, quia quod factum non est, non potest dici proprie perfectum ; " sed balbutiendo, ut possumus, ut excelsa Dei resonamus. " Et Dominus, nostrae infirmitatis verbis condescendens : Estote, inquit, perfecti, sicut et Pater vester caelestis perfectus est. " Super illum locum etiam Psalmi : Ego hodie genui te, de hac generatione Filii ita loquitur Augustinus : " Quamquam per hoc, quod dicit hodie, possit etiam intelligi dies ille, quo Christus secundum hominem natus est; tamen quia hodie praesentiam significat, atque in aeternitate neque praeteritum quidquam est, quasi esse desierit, neque futurum, quasi nondum sit, sed praesens tantum, quia quidquid aeternum est, semper est; divinius tamen accipitur de sempiterna generatione sapientiae Dei. " Ecce, his verbis ostendit Augustinus, quod generatio Filii, semper est, nec praeterit, nec futura est, quia aeterna est. Ideo enim dixit genui, ne novum putaretur, scilicet ne videretur incepisse ; hodie dixit, ne praeterita generatio videretur. " Ex his ergo verbis Prophetae, ut ait Joannes Chrysostomus, nihil aliud manifestatur, nisi quia ex ipsa essentia Patris semper genitus est Filius. "
Augustinus lib. 83. quaest, q. 37. de semper nato disserens, ait : Melior est natus, quam qui semper nascitur, quia qui semper nascitur, nondum natus ; et nunquam natus est, aut natus erit, si semper nascitur. Aliud enim est nasci, aliud natum esse, ac per hoc nunquam Filius est, si nunquam natus est, Filius autem est, quia natus, et semper Filius, quia aeternus, semper ergo natus.
Origenes videtur dicere contrarium;ait enim quod semper generatur Filius a Patre.
Origenes vero super Jeremiam dicit, quod Filius semper generatur a Patre, his verbis : " Salvator noster est sapientia Dei ; sapientia vero splendor est aeternae lucis: Salvator ergo noster est splendor claritatis. Splendor autem non semel nascitur et desinit, sed quoties ortum fuerit lumen, ex quo splendor oritur, toties oritur etiam splendor claritatis: sic ergo Salvator semper nascitur. Unde ait in libro Sapientis : Ante omnes colles generat me Dominus non, ut quidam male legunt, generavit. " His verbis aperte ostendit Origenes sane dici posse et de bere : Filius semper nascitur, quod videtur contrarium illi verbo Gregorii praemisso, scilicet, " non possumus dicere : semper nascitur. "
Exponit praemissa verba Gregorii, ne putetur inter Doctores esse contrarietas.
Sed ne tanti auctores sibi contradicere in re tanta videantur, illa verba Gregorii benigne interpretemur. " Dominus, inquit, Jesus ante tempora de Patre natus est, vel potius, quia nec coepit nasci nec desiit, dicamus verius : semper natus. " Sed quomodo verius dicitur hoc, scilicet quod Filius semper natus est, quam illud, scilicet quod de Patre ante tempora natus est? Illud enim sincera et catholica fides tenet ac praedicat ut istud Quare ergo ait : " dicamus verius, " cum utrumque pariter sit verum, nisi quia volebat intelligi, hoc ad majorem evidentiam et expressionem veritatis dici quam illud ? His etenim verbis omnis calumniandi versutis haereticis obstruitur aditus, quibus Christi secundum Deitatem generatio sine initio et sine fine esse ac perfecta monstratur. Non autem adeo aperte manifestatur veritas, cum dicitur : Filius ante tempora genitus est de Patre, vel
Filius semper nascitur de Patre. Et ideo dicit Gregorius, quod " non possumus dicere, semper nascitur " non, inquam, ita convenienter, non ita congrue ad explanationem veritatis; potest tamen dici, si sane intelligatur. " Semper enim nascitur Filius de Patre, " ut ait Origenes: non quod quotidie iteretur illa generatio, sed quia semper est. Semper ergo nascitur, id est, nativitas ejus sempiterna est.
Quod Filius semper generatur, confirmatur ex dictis Hilarii.
Hilarius quoque dicit, Filium nasci ex Patre, lib 7. de Trinitate, his verbis : " Vivens Deus et naturae aeternae viventis potestas est: et quod cum sacramento scientiae suae ex eo nascitur, non potuit aliud esse quam vivens. Nam cum ait : Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem, docuit, vitam in se per viventem Patrem inesse. " Ecce hic habes, quia Filius nascitur ex Patre. Item in eodem : " Cum dicit Chritus : Sicut Pater habet vitam in se, sic et Filio dedit vitam habere in semetipso, omnia viva sua ex vivente testatus est. Quod autem ex vivo vivum natum est habet nativitatis profectum sine novitate naturae. Non enim novum est, quod ex vivo generatur in vivum, quia nec ex nihilo est: et vita quae nativitatem sumit ex vita, necesse est per naturae unitatem et perfectae nativitatis sacramentum, ut et in vivente vivat, et in se habeat vitam viventem. " Ecce et hic habes, quia generatur ex vivo vivens Filius. Item in eodem : " In Deo totum quod est vivit: Deus enim vita est, et ex vita non potest quidquam esse nisi vivum: neque ex derivatione, sed ex virtute nativitas est. Ac sic, dum totum quod est vivit, et dum totum quod ex eo nascitur virtus est, habet nativitatem Filius, non demutationem. " Et hic dicit, quia nascitur. Item libr. 9. de Trinit. " Donat Pater Filio tantum esse, quantum est ipse, cui innascibilitatis esse imaginem sacramento nativitatis impertit, quem ex se in sua forma generat. " Hic dicit quia generat Pater Filium.
Breviter docet quid de hoc concedendum sit.
Dicamus ergo Filium natum de Patre ante tempora et semper nasci de Patre, sed congruentius semper natum ; et eumdem fateamur ab aeterno esse et Patri coaeternum, id est auctori. Pater enim generatione auctor Filii est, ut in sequenti ostendetur. Ut ergo Pater est aeternus, ita et Filius aeternus est, sed Pater sine auctore, Filius vero non, quia Pater innascibilis, Filius natus. Et ut ait Hilarius 12. lib. de Trinitate. " Aliud est sine auctore semper esse aeternum, aliud Patri, id est auctori, esse coaeternum. Ubi autem Pater auctor est, ibi et nativitas est; quia sicut nativitas ab auctore est, ita et ab aeterno auctore aeterna nativitas est. Omne autem quod semper est, etiam aeternum est: sed tamen non omne quod aeternum est etiam innatum est, quia quod ab aeterno nascitur habet aeternum esse, quod natum est. Quod autem non natum est, id cum aeternitate non natum est: quod vero ex aeterno natum est, id, si non aeternum natum est, jam non erit et Pater auctor aeternus. Si quid ergo ei, qui ab aeterno Patre natus est, ex aeternitate defuerit, id ipsum auctori non est ambiguum defuisse, quia si gignenti est infinitum gignere, et nascenti etiam est infinitum nasci. Medium enim quid inter nativitatem Dei Filii et generationem Dei Patris, nec ratio nec sensus admittit: quia et in generatione nativitas est, et in nativitate generatio est, quia sine utroque neutrum est: utrumque ergo sine intervallo sui est."
Argumentatio haeretici.
" Sed inquiet haereticus : Omne quod natum est, non semper fuit, quia in id natum est, ut esset. Nemo ambigit quin ea quae in rebus humanis nata sunt, aliquando non fuerint. Sed aliud est ex eo nasci, quod semper non fuit, aliud ex eo natum esse, quod semper est. Ibi nec semper fuit, qui Pater est, nec semper Pater est: et qui non semper Pater est, non semper genuit. Ubi autem semper Pater est, semper Filius est. Quod si semper Deo Patri proprium est, quod semper est Pater, necesse est semper Filio proprium esse, quod semper est Filius. Quomodo ergo cadet in intelligentiam nostram, ut non fuerit semper cui proprium est, semper esse quod natum est? Natum, ergo unigenitum Deum confitemur, sed natum ante tempora, nec ante esse quam natum, nec ante natum quam esse: quia nasci quod erat, jam non nasci est, sed seipsum demutare nascendo. Hoc autem humanum sensum et intelligentiam mundi excedit. Non hoc capit ratio humanae intelligentiae, sed prudentiae fidelis professio est. "
( Finis textus Magistri. )