IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Docet sapientiam esse charitatem, ut dictum est d. praeced, num. 20. Scientiam, intellectum et consilium ait esse habitus intellectuales ; de quo ibidem. Quod dicit hic scientiam, id est, habitum, quo magis explicite capiuntur res fidei, non tantum primi articuli, sed quae in eis latent, esse ipsum habitum fidei, non contradicit iis, quae dixit dist. 24 n. 15. 16. ubi asseruntur scientes res fidei explicare et defendere, habere alium habitum distinctum a fide, quia ibi loquitur de habitu acquisito per discursum, tendente in conclusiones Theologicas, ut deductas ex praemissis ; hic de habitu tendente in illas conclusiones, ut explicitas, contineri in revelatis, quibus ex vi revelationis immediate praebetur assensus.
Solutio hujus (b) patet ex dictis. Sapientia quidem est habitus appetitivus, scilicet charitas, licet includat fidem tanquam praevium, sicut actus voluntatis actum intellectus. Scientia et intellectus circumloquuntur habitum fidei perfectum et imperfectum, sicut dictum est prius ; consilium acceptum pro habitu est habitus prudentiae.
Sed objicitur (c) quod scientia et intellectus non sunt unus habitus, quia in cognitione acquisitaalius est habitus principii, qui dicitur intellectus, et alius conclusionis, qui.dicitur scientia, igitur a simili in cognitione infusa alius est habitus cognoscendi articulos, et alius cognoscendi consequentia, vel explicita ex articulis.
Respondeo, consequentia non valet, quia in acquisitis assentitur vero complexo propter evidentiam ex suis terminis. Aliam autem evidentiam habet proprie principium ex terminis suis, et aliam conclusio ex suis, et alterius rationis, licet ista evidentia sit causata ab illa, et ideo potest esse alius habitus respectu hujus et illius, qui respicit formalem rationem veritatis hic et ibi. Sed in creditis non assentitur propter evidentiam crediti, sed propter veritatem revelantis cui assentitur ; et illa est eadem respectu primorum articulorum, et respectu aliorum explicatorum ex illis ; et ideo non est alius habitus unius et alterius, quia est idem objectum sub eadem ratione formali.