Supra Psalmista invitavit gentes ad gaudium et gratiarum actionem pro beneficiis populo dei datis; hic autem monet eas ut confidant de deo: et circa hoc duo facit. Primo excitat attentionem. Secundo prosequitur propositum. Titulus non est novus.
Secundum autem titulum homo dupliciter redditur attentus. Uno modo dicitur attentus reddi aliquis ex parte auditorum, alio modo ex parte dicendorum, cum promittit se dicturum aliqua magna: prover. 8: audite me, quia de rebus magnis locutura sum. Et hoc modo loquitur hic. Primo ergo reddit eos attentos ex parte eorum quibus loquebatur. Secundo ex parte dicendorum, ibi, os meum. Dicit ergo, quod ad omnem differentiam hominum et ad omnes pertinent, quae dicturus est. Et tangit quatuor differentias hominum. Unam ex diversitate populorum: quia alius erat populus Judaeorum, et alius gentium.
Aliam ex parte locorum. Aliam ex parte originis.
Quidam enim erant nobiles et insignes, quidam non.
Aliam ex parte fortunae: quia quidam divites, quidam non. Primam ponit cum dicit, audite haec omnes gentes, non solum Judaeorum, quia haec ad omnes pertinet audire: et est hoc necessarium: Proverb. 1: audiens sapiens etc.. Secundam ponit cum dicit, auribus percipite qui habitatis orbem, idest quacumque parte orbis: et dicit, auribus percipite, quia oportet audire et percipere: Matth. 13: qui habet aures audiendi audiat, idest attendat.
Hieronymus habet, habitatores occidentis. Quasi sit quaedam prophetia: quia fides christi praecipue viget in populo occidentis: quia in aquilonari sunt adhuc multi gentiles, et in Orientalibus sunt multi schismatici et infideles. Vel, audite haec omnes gentes, refertur ad malos; qui habitatis orbem, ad bonos qui dominantur terrae. Tertiam ponit cum dicit, quique terrigenae, idest ignobiles, et filii hominum, idest nobiles. Hieronymus habet, tam filii Adam quam filii singulorum, quia quidam nihil habent insigne ex parentibus. Mystice terrigenae dicuntur peccatores, qui terrae adhaerent per affectum; unde serpenti comparantur: isa. 65: serpenti (idest terrenis) pulvis panis ejus.
Filii hominum dicuntur boni, qui imaginem dei et christi, qui est filius hominis, habent. Quartam ponit cum dicit, simul in unum dives et pauper; quasi dicat: omnes audiatis haec documenta: quia omnibus sunt utilia. Et quae sunt? Matth. 5: beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum: Eccl. 31: beatus dives qui inventus est sine macula etc.. Tamen aliquis est dives actu, sed non affectu: et hic potest esse sanctus, sicut Abraham et Ludovicus rex franciae.
Alius est dives actu et affectu: et hic non est sanctus.
De hoc dicitur Matth. 19: facilius est camelum intrare etc. Quia sicut est contra naturam intrare camelum per foramen acus; ita intrare divitem in regnum caelorum est contra justitiam divinam.
Et tales sunt terrigenae; sed primi sunt filii hominum.