IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(b) Solutio hujus, patet ex dictis, etc. Itaque dicit sapientiam esse charitatem, quod intelligendum est principaliter, nam, ut supra diximus, etiam spes per sapientiam significatur, quia per utramque Deus sapit nobis, perfectius tamen per charitatem, quae in se multo est perfectior, et propterea principalius dici debet sapientia quam spes. Addit sapientiam licet significet habitum appetitivum charitatis, includere tamen aliquo modo fidem, nimirum praesuppositive ; nam sicut actus voluntatis dicit ordinem ad actum intellectus, quatenus ipsum necessario praesupponit, ita etiam habitus voluntatis dicit ordinem ad habitum intellectus, quatenus, connaturaliter loquendo, nec solet acquiri, nec operari, nisi prius acquiratur et operetur habitus intellectus. Propterea autem videtur Doctor hoc addere, ut significet, qua ratione posset intelligi quod communiter dici solebat, nimirum sapientiam pertinere ad intellectum, hoc enim verum est in sensu hoc praesuppositivo, quatenus scilicet praesupponit aliquod donum ex parte intellectus ; non vero in sensu formali, quatenus ipsamet deberet inhaerere intellectui, et esse principium proximum alicujus actus intellectus.
Deinde dicit scientiam et intellectum circumloqui habitum fidei perfectum et imperfectum, hoc est, per illa dona non significari habitus duos realiter distinctos, sed unum tantum secundum diversos perfectionis status, ita scilicet ut idem ille habitus fidei, quatenus respicit tantum primos articulos, qui habent rationem primorum principiorum inter mysteria fidei, vocetur intellectus, et quatenus respicit alios articulos, vocetur scientia, quae est donum Spiritus.
Denique dicit consilium si capiatur habitualiter pro habitu consiliativo esse prudentiae habitum, quo insinuat quod capi etiam soleat actualiter, et quod sic acceptum sit actus, non habitus prudentiae.
Hic autem advertendum, quod ut haec septem dona Spiritus sancti dicantur dona aliqua particulariori ratione, quam omnes actus boni conducentes ad vitam aeternam, sunt dona ipsius habitus charitatis, fidei (et idem est de habitibus significatis per reliqua dona), non in quacumque perfectione debere vocari aut esse ex septem donis Spiritus, sed in aliqua eminentiori perfectione, quatenus scilicet principiant aliquem actum heroicum et excellentem. An autem revera septem dona Spiritus debeant dici dona ejus aliqua tali particulari ratione, nec Scotus ullibi insinuat, quamvis nullibi etiam insinuet contrarium, nec video unde colligi sufficienter possit. Verum quidem est quod in. sententia adversariorum distinguentium dona a virtutibus, id consequenter asseri debeat, quia alias non possent excludere virtutes a ratione donorum : at vel hoc ipso augetur difficultas istius sententiae, quia non possunt ostendere quod dona Spiritus talem particularem rationem importent, nisi petendo principium. In nostra vero sententia, quamvis non esset quantum ad nos ullum inconveniens id admittere, et ad illud sufficeret major perfectio et eminentia intra eamdem speciem , tamen nullo modo est necesse ut admittatur, et eatenus septem dona assignari possunt, quatenus nullum est donum Spiritus, quod ad aliquod ex illis septem non reducatur ; quamvis negari non debeat quin ex dono et favore speciali Spiritus sancti aliqui eliciunt quandoque aliquos actus heroicos et eminentes virtutum tam fidei quam charitatis, et prudentiae ac etiam fortitudinis, timoris et pietatis ; tamen non est necesse ut per septem dona Spiritus intelligantur solummodo isti actus aut principia eorum, quatenus habent talem perfectionem, ut illos principiare possint, aut actu principient: sed potius videretur magis congruum, ut omnes actus boni, aut eorum principia per illa intelligerentur, et maxime secundum adversarios,
qui dona Spiritus omnibus justis communicari asserunt, cum tamen certum sit quod omnes justi etiam adulti non exerceant unquam tales eminentes actus.
(c) Sed objicitur quod scientia et intellectus, etc. Contra identitatem habitus scientiae et intellectus sic objicit: In acquisitis, habitus, quo quis inclinatur ad assentiendum primis principiis, et qui dicitur intellectus, distinguitur realiter ab habitu, qui inclinat ad assentiendum conclusioni deductae in illis principiis, et qui dicitur scientia habitualis, nec est idem realiter habitus, qui inclinat proxime ad utrumque assensum: ergo in infusis, habitus qui dicitur intellectus, et inclinat ad assentiendum seu credendum primis articulis habentibus rationem primorum principiorum inter mysteria fidei, erit distinctus realiter ab habitu infuso, qui dicitur scientia, et inclinat seu concurrit ad credendum aliis articulis consequentibus ad illos primos articulos.
Respondet, negando consequentiam, et disparitas quam assignat, est clara ac conformis communi doctrinae, nimirum quia propter eamdem rationem formalem motivam, nempe propter veritatem revelantis Dei, assentitur quis fide infusa omnibus articulis, tam primis quam secundis ; unde non debet alius habitus assignari ad assentiendum illis, et alius ad assentiendum his, sed sufficit idem habitus. In acquisitis vero cognitionibus secus contingit, nam assentitur quis principiis et conclusioni ob diversas rationes : praemissis enim seu principiis assentitur intellectus ob evidentiam, quam habent ista principia ex suis terminis : conclusioni etiam assentitur ob evidentiam, quam habet ex principiis. Unde cum non sit eadem evidentia principiorum et conclusionis, sed hujus evidentia sit diversissimae rationis ab evidentia principiorum, utpote causata et dependens ab illa, posset exigere alium habitum distinctum ab habitu, qui inclinat ad assentiendum principiis.
Ex hac autem doctrina sequitur primo, Doctorem supponere dari habitum determinantem et facilitantem ad assentiendum primis principiis, et idem supponit 8. dist. 2.
Hanc autem doctrinam negant Durandus 1. dist. 24. quaest. 1. Scotus 1. de justitia et jure quaest. 4. art. 1. Valentia, quaest. 3. de habilibus. num. 1. cum quibus convenire videtur Richardus 3. dist. 23. art. 1. quaest. 2. dum negat universaliter habitus intellectuales ad res certas et evidentes, tantum eos admittens in ordine ad cognoscendas res probabiles et obscuras.
Sed doctrina Doctoris, nimirum dari habitus etiam respectu primorum principiorum, tenetur communiter ab auctoribus admittentibus habitus in intellectu, ut admittit expresse D. Thomas 1.2. quaest. 50. art. 4.et quaest. 51. art. 4. quamvis alibi de hoc dubitasse, et varium eum fuisse Capreol. inprol.q.3. con. 1. Eam etiam tenet Suarez disp. 44. Metaph. selc. 4. num. 8. Aversa quaest. 49. Philosophiae secl. 2
Probatur autem primo auctoritate Philosophi 6. Ethic. ubi distinguit habitum scientiae, qui est circa conclusiones ab habitu respiciente principia, quem vocat intellectum. Nec valet dicere cum Valentia quod per habitum principiorum intelligat ipsam potentiam intellectivam, quatenus est promptissima ad eliciendum assensum circa illa: principia non sufficit, inquam haec responsio, tum quia intellectus non potest dici ullo modo habitus, proprie loquendo, tum quia cum Philosophus distinguat habitum principiorum ab habitu conclusionis et opinionis, etiam eodem sine dubio modo debet censeri loqui utrobique de habitu et consequenter cum intelligat per habitum conclusionis et opinionis habitum proprie dictum et superadditum potentiae, similem habitum intelligendus est ponere respectu principiorum ; tum denique, quia sic posset quis dicere, quod habitus scientiae essetintel. lectus, ut promptus et expediens ex se ad eliciendum assensum scientificum conclusionis.
Probatur secundo experientia, non quidem illa qua ducebatur Buridanus 6. Ethic. cap. 11. nimirum ex eo quod vetulae quaedam, quas interrogabant, experientiae causa, dubitaverint de veritate hujus principii, an possent simul comedere, et non comedere, cum ipse negantibus primo proponeret omnipotentiam divinam. Haec enim experientia est nimis rudis, ac prorsus insufficiens ; nam istae vetulae non perceperunt bene terminos, nec reflectebant supra contradictionem, quod si fecissent, profecto non possent dubitare, et si potuissent, nulla ratione nec a Buridano, nec ab alio possent revocari a suo dubio, quia nullum principium ad hoc adduci posset magis evidens et certum, quam illud ipsum ; unde si de ipso dubitarent, de quocumque alio similiter dubitare possent, et sic nunquam venirent ad certitudinem, ut patet.
Probatur ergo experientia illa communi, quia probamus habitus intellectuales circa ipsasmet conclusiones, quia patet unicuique quod quo frequentius assentitur principiis, eo firmius et perfectius ac majori cum facilitate assentitur illis : ergo si detur ullo modo habitus facilitans, debet poni in intellectu respectu etiam primi principii.
Et ratio a priori hujus est, quod potentia intellectiva sit limitatae perfectionis, et consequenter non habeat ex se posse producere, nec operationem tam perfectam, nec modo tam perfecto, quin possit perfectionem operationem, et perfectiori modo producere mediante auxilio habitus superadditi, nec etiam negandum sit quin habeat virtutem acquirendi per actus suos comprincipium adjuvans ad hanc perfectionem majorem operandi.
Nec refert quod sit determinatus intellectus ad assentiendum primis principiis, et quod non possit non assentiri, quando bene proponuntur, quia certe etiam est determinatus ad assentiendum conclusioni scientificae bene propositae, supposito assensu praemissarum, et etiam conclusioni probabili probabiliter. Sed hoc non obstante ponitur habitus respectu conclusionis scientificae et probabilis, vel nullus est omnino ponendus habitus in intellectu : ergo non obstante etiam illa determinatione intellectus ad prima principia debet poni habitus in ipso.
Caetera, quae hic objici possunt, non habent difficultatem specialem contra habitum principiorum magis, quam contra habitus intellectuales ut sic; unde referenda sunt ad loca, quibus de iis habitibus magis per se agit Doctor, et praesertim ad distinct. 17. primi Sententiarum.
Alterum quod sequitur ex hac littera Doctoris est, quod ipsamet conclusio mediante sua veritate reddita evidente
. . . . ii per evidentiam principiorum, sic quae determinat et movet intellectum ad assensum scientificum ejusdem conclusionis, et quod ratio formalis motiva proxima ejusdem assensus non sit veritas principiorum. Hinc autem ulterius sequitur primo contra Durandum 2. dist. 38. quaest. 13. num. 13. et Soncinam 9. Met. quaest. 10. cognitionem discursivam, qua conclusioni quis assentitur, non esse, pro hoc saltem statu, eamdem cognitionem realiter, qua quis assentitur praemissis.
Secundo contra Fonsecam 6. Met. cap. 1. q. 4. Vallium. 1. Poster. disp. 1. part. 2. quaest. 5. et alios, non assentiri quem ullo modo praemissis formalitereodem actu, quo quis assentitur conclusioni. Utriusque autem ratio est, quod ipsamet veritas conclusionis posset sufficere tanquam objectum adaequatum unius assensus circa se versati, non minus quam veritas principiorum possit sufficere ad assensum circa se versatum ; ergo quemadmodum assensus principiorum non versatur circa alias propositiones formaliter, ita etiam nec assensus conclusionis debet versari circa praemissas. Deinde si idem esset assensus principiorum et conclusionis, idem habitus posset sufficere ad assentiendum utrisque contra Philosophum supra et experientiam.
Dices cum Fonseca, quamvis idem assensus possit, et debeat versari circa conclusionem et praemissas, posse tamen, et solere haberi assensum circa praemissas qui non versetur circa conclusionem, et ad hunc assensum requiri habitum distinctum ab habitu conclusionis.
Contra, quia, ut jam dixi, si potest haberi assensus circa praemissas, qui non versatur formaliter circa conclusiones, cur non etiam possit circa conclusiones, haberi actus qui non versatur circa praemissas. Praeterea si praemissae seu principia nata sint causare, quando proponuntur, assensum circa se, qui non versatur circa conclusionem ; ergo quando habetur assensus conclusionis intellectus habebit simul duos assensus iudicativos circa praemissas ; unum, qui non versatur circa conclusionem, sed circa solas praemissas ab ipsismet causatas ; et alterum, qui circa ipsas simul, et circa conclusionem versatur. Sed prorsus hi duo assensus sunt superflui, nec ulla experientia vel ratione colligitur eos dari ergo non sunt ponendi.
Confirmatur, quia non potest fieri ut idem actus intellectus sit formaliter assensus et dissensus, seu affirmativus et negativus, sed conclusio cui quis scientifice assentitur, aliquando deducitur ex praemissis, quarum una est negativa, et altera affirmativa, ut quando demonstratio sit in Celarent, aut Ferio ; ergo non potest eodem actu formaliter, pro hoc statu saltem, tendere in conclusionem et praemissas. Nec refert quod assensus conclusionis dependeat ab assensu principiorum, et ipsismet principiis, imo potius juvat nostrum intentum, quia ista dependentia potius arguit distinctionem quam identitatem utriusque assensus. Itaque dependentia illa assensus conclusionis ab assensu principiorum est dependentia, vel tanquam a causa efficiente, vel certe quod probabilius est tanquam a conditione sine qua non essentialiter praerequisita, de quo alias in Logica agi solet primo et secundo Posteriorum, et dependentia ejusdem assensus a principiis est tantum mediata, quatenus scilicet principia requiruntur ad causandum assensum circa se, qui assensus est conditio sine qua non haberetur assensus conclusionis. Qualiscumque autem dependentia ponetur conclusionis ad praemissas, sive formales, sive objectivas, non sequitur quod assensus conclusionis versetur circa praemissas taliter, ut per eum intellectus intelligat, aut judicet praemissas esse veras, nisi poneretur dependentia in eo ad ipsas tanquam ad objectum partiale vel totale ; talem autem dependentiam negamus ; et hoc modo de hac re, et de tota hac quaestiuncula sufficiat.