IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(Textus Magistri Sententiarum).
De conjunctione virtutum. Solet etiam quaeri, utrum virtutes ita sint sibi conjunctae, ut separatim non possint possideri ab aliquo, sed qui unam habet, omnes habeat ? De hoc etiam Hieronymus ait: " Omnes virtutes sibi haerent, ut qui una caruerit, omnibus careat. Qui ergo unam habet, omnes habet. " Quod quidem probabile est. Cum enim charitas mater sit omnium virtutum, in quocumque mater ipsa est, scilicet charitas, et cuncti filii ejus, id est, virtutes recte fore creduntur. Unde Augustinus. " Ubi charitas est, quid est quod possit deesse ? Ubi autem non est, quid est quod possit prodesse ? Cur ergo non dicimus, qui hanc virtutem habet, haberet omnes, cum plenitudo legis sit charitas ? quae quanto magis est in homine, tauto magis est virtute praeditus ; quanto vero minus, tanto minus, inest virtus ; et quanto minus inest virtus, tanto magis inest vitium. "
An omnes virtutes pares sint, in quocumque sunt.
Utrum vero pariter quis omnes , possideat virtutes, an aliae magis,
aliae minus in aliquo ferveant ; quaestio est? Quibusdam enim videtur quod aliae magis, aliae minus habeantur ab aliquo, sicut in Job patientia emicuit, in David humilitas, in Moyse mansuetudo. Qui etiam concedunt, magis aliquem mereri per aliquam unam virtutem quam per aliam, sicut eam plenius habet quam aliam. Non tamen magis per aliquam mereri dicunt quam per charitatem, nec aliquam plenius a quoquam haberi quam charitatem. Alias igitur magis, et alias minus in aliquo esse dicunt, sed nullam plenius charitate, quae caeteras gignit ; hasque dicunt esse multas facies, quas memorat Apostolus dicens : Ex personis multarum facierum, etc.
Alii verius dicunt, omnes virtutes et similes et pares esse in quocumque sunt, ut qui in una alteri par extiterit, in omnibus eidem aequalis sit. Unde Augustinus : " Virtutes, quae sunt in animo humano, quamvis alio et alio modo singulae intelligantur, nullo modo tamen separantur ab invicem, ut quicumque fuerint aequales, verbi gratia, in fortitudine, aequales sint et prudentia et juslilia et temperantia. Si enim dixeris, aequales esse istos in fortitudine, sed illum praestare prudentia, sequitur ut hujus fortitudo minus prudens sit, ac per hoc nec fortitudine aequales sunt, quia est illius fortitudo prudentior. Atque ita de caeteris virtutibus invenies, si omnes eadem consideratione percurras ". Ex his clarescit, omnes virtutes non modo esse connexas, sed etiam pares in animo hominis. Cum ergo dicitur aliquis aliqua praeeminere virtute, ut Abraham fide, Job patientia, secundum usus exteriores accipiendum est, vel in comparatione aliorum hominum, quia vel humilitatis habitum maxime praefert, vel opus fidei, vel alicujus caeterarum virtutum praecipue exequitur. Unde et ea prae aliis pollere, vel inter alios homines singulariter excellere dicitur secundum hunc modum, scilicet secundum rationem actuum exteriorum. Alibi Augustinus dicit, in aliquo aliam magis esse virtutem, aliam minus, et unam esse, et non alteram. Ait enim sic : " Clarissima disputatione tua satis apparuit, non placuisse auctoribus nostris, imo ipsi Veritati, omnia paria esse peccata, etiam si hoc de virtutibus verum sit ; quia etsi verum est, eum qui habet unam, omnes habere virtutes, et eum qui unam non habet, nullam habere, nec sic peccata sunt paria, quia ubi nulla virtus est, nihil rectum est ; nec tamen ideo non est pravo pravius distortoque distortius. Si autem quod puto esse verius sacrisque litteris congruentius, ita sunt animae intentiones, ut corporis membra, non quod videantur locis, sed quod sentiantur affectibus, et alius illuminatur amplius, alius minus, alius omnino caret lumine ; profecto ut quisque illustratione piae charitatis affectus est, in alio actu, magis, in alio minus, in alio nihil, sic dici potest habere aliam et aliam non habere, et aliam magis, aliam minus habere virtutem. Nam et major est in isto charitas quam in illo, recte possumus dicere ; et aliqua in isto, nulla in illo, quantum pertinet ad charitatem, quae pietas est, et in uno homine, quod majorem habeat pudicitiam quam patientiam, et majorem hodie quam heri, si proficit ; et adhuc non habeat continentiam, et habeat non parvam misericordiam. Et ut generaliter beviterque complectar quam de virtute habeo notionem : Virtus est charitas, qua id quod diligendum est, diligitur ; haec in aliis major, in aliis minor, in aliis nulla est ; plenissima vero, quae jam non possit augeri, quamdiu hic homo vivit, in nemine. " Hic insinuari videtur, quod aliquis ea ratione possit dici habere unam virtutem magis quam aliam, quia per charitatem magis afficitur in actu unius virtutis quam alterius, et propter differentiam actuum ipsas virtutes magis vel minus habere dicit potest, et aliquam non habere ; cum tamen simul omnes et pariter habeat, quantum ad mentis habitum vel essentiam cujusque. In actu vero aliam magis, aliam minus habet, aliam etiam non habet, ut vir justus, utens conjugio, non habet continentiam in actu, quam tamen habet in habitu. " Cur ergo non dicantur paria peccata? Forte quia magis facit contra charitatem, qui gravius peccat, minus qui levius. Nemo enim peccat, nisi adversus illam faciendo, quae est plenitudo legis ; ideo recte dicitur : Qui offenderit in uno, facitis est
omnium reus, id est, contra charitalem facit, in qua pendent omnia. "
Repetit de charitate, ut addat quomodo tota lex ex ea pendeat. Cura sint duo praecepta charitatis, in quibus, ut praetaxatum est, tota lex pendet et Prophetae ; adverten-: dura est, quomodo hoc sit, cum in lege et Prophetis multa fuerint caeremonialia mandata, quae, si ad charitatis sanctificationem pertinuissent, viderentur nondum debere cessare. Quia vero non justificationis gratia, quam facit charitas, instituta sunt, sed in figura futuri et in onus imposita; ideo clarescente veritate, cessaverunt velut umbra. Verumtamen et ipsa caeremonialia secundum spiritualem intellectum, quem continent, et omnia moralia ad charitatem referuntur. Pertinent enim omnia ad deceni mandata in tabulis scripta, ubi omnium summa perstringitur, ex quibus caetera emanant, sicut in sermone Domini octo virtutes praemittuntur, ad quas caetera referuntur ; et sicut ad decem mandata Decalogi caetera referuntur, ita et ipsa decem ad duo mandata charitatis. Omnia ergo ad duo mandata charitatis pertinent, quia per charitatem implentur et ad charitatem tanquam ad finem referri debent. Unde Augustinus : " Totam magnitudinem et amplitudinem divinorum Eloquiorum possidet charitas, qua Deum proximumque diligimus, quae radix est omnium bonorum. Unde Veritas ait : In his duobus mandatis universa lex pendet et Prophetae. Si ergo non vacat omnes Paginas sanctas perscrutari, omnia involucra sermonum evolvere ; tene charitatem, ubi pendent omnia, " quia perfectio est et finis omnium. Tunc enim et praecepta et consilia recte fiunt, cum referuntur ad diligendum Deum et proximum propter Deum. " Quod vero timore paenae, vel aliqua intentione carnali fit, ut non referatur ad charitatem, nondum fit, sicut fieri oportet, quamvis fieri videatur. Inimicus enim justitiae est qui paenae timore non peccat ; amicus vero, qui ejus amore non peccat. Omnium igitur haec summa est, ut intelligatur legis et omnium divinarum Scripturarum plenitudo esse dilectio Dei et proximi. "
(Finis textus Magistri.)