IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Est alia opinio, etc. Haec non est opinio D. Thomae, sed illa magis est re ductio prioris opinionis, seu interpretatio ejus ad sensum congruum, in quo sustineri posset cum aliqua probabilitate. Hanc etiam impugnat Doctor, et bene, quia si rediret materia antequam nova substantia generetur, et non desinerent species, essent simul cum corpore Chri sti: si redire dicatur per creationem materia nova in instanti corruptionis per modum subjecti novae generationis, hoc etiam nequit, quia deberet redire quanta secundum D. Thomam et veritatem, ut esset subjectum proportionatum actioni agentis naturalis. Deinde illa materia esset sine forma substantiali, quod est impossibile in sententia D. Thomae, quia non existit, nisi existentia formae, ut ipse affirmat, neque facit ad generationem, quia non est quanta, ut dictum est, cum quantitas supponatur esse in toto; tum etiam, quia generatio habet corruptionem annexam ex principiis D. Thomae, ut patet de corruptione viventis, et ejus generatione juxta sententiam ipsius; hic autem non est forma substantialis, quae corrum peretur.
Secundo impugnat rationes D. Thomae contra Innocentium, quia si loquamur de potentia absoluta, certum est idem posse redire, quia non est major repugnantia ex parte termini postquam desinit adesse, quam fuit antequam primo fuit productus, neque minor potentia ex parte Dei. Ex quo sequitur, quod materiam, tam annihilatam quam conversam posset Deus producere, ideo discipuli D. Thomae interpretantur eum locutum fuisse de impossibilitate, ut opponitur potentiae ordinariae ; sed sic magis urgent contra praefatam sententiam, quae docet per miraculum redire eamdem non numero, ut insinuat ratio D. Thomae, sed in specie ; id autem a pluribus conceditur, et necessario concedi debet ab omnibus, qui docent substantiam novam attingi virtute agentis naturalis in specie, quia in materia prima nulla est differentia specifica ; eo ergo ipso, quod non redeat eadem numero, quae fuit panis, debet redire similis in specie. Sed neque interpretari potest hoc modo sententia Innocentii, qui dicit substantiam totam redire. Merito ergo Doctor hanc opinionem magis adscribit ipsi D. Thomae, et in eo eam primo impugnat ex variis opinionibus ejusdem Sancti, quasi ad hominem secundo impugnat ejus fundamenta, etc.