In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Alens. 4. p. q. 65. m. 3. a. 3. et q. 98. m. 3. art. 3.D. Thom. 1. 2. q. 65. art. i. et q. 68. a. 5. et hic art. 1. q. 1. D. Bonav. a. 1.q. 3. Mag. c. 1. et 2. Richard. a. 1. q. 7 Gabr. q. 1. Occham. 3. q. 12. a. 3.prin. Alta. 3. Mor. c. 8. 9. Vasq. 1. 2. d. 88. c. 2. 3. Rada 3. tom. Conlrovers. 15. art. 2. 5.
Circa istam distinctionem (a) trigesimam sextam, in qua Magister agit de virtutum connexione, quaeritur utrum virtutes morales sint connexae ? Quod non ; aliquis potest esse naturaliter inclinatus ad actus unius virtutis, et non alterius, sicut unus est complexionatus ad faciliter irascendum, et tamen non ita inclinatur ex natura ad actus concupiscentiae ; igitur talis potest facilius exercitare se circa illos actus, ad quos inclinatur, quam circa illos ad quos non inclinatur ; et ita habebit virtutem circa hos, et non circa illos.
Praeterea, qualitercumque aliquis sit inclinatus, potest habere materiam exercendi se circa actus unius virtutis et non alterius ; puta religiosus potest habere opportunitatem circa passiones refraenandas, non autem circa terribilia bellica aggredienda, vel sustinenda ; igitur generabit in se temperantiam sine fortitudine.
Praeterea, ratione existente erronea, voluntas potest elicere actum contra judicium ejus, et tamen recte eligere ; igitur ex talibus frequentibus electionibus potest generari habitus moralis, et tamen in intellectu non generatur prudentia, quia intellectus non recte dictat, et ita potest esse virtus moralis sine prudentia.
Praeterea, intellectu e converso recte dictante, voluntas potest non eligere dictatum, sed oppositum ejus, et ita ex sic frequenter dictare generabitur prudentia in intellectu, non tamen virtus moralis in voluntate, sed potius vitium.
Praeterea, actus contemnendi omnia propter Deum est arduus et consonus rationi ; igitur ad illum potest esse virtus inclinans pauperem ; igitur talis sic contemnens videtur habere virtutem sic inclinantem, et tamen non potest habere liberalitatem, ut videtur, quia non habet materiam hujus virtutis, quia nihil habet, quod possit dare. Similiter etiam multi habent alias virtutes, qui non sunt pauperes. Praeterea, continentia conjugalis videtur esse virtus, et tamen est sine virginitate, quae videtur esse virtus.
Praeterea, magnanimitas est virtus, quae videtur repugnare humilitati, quia magnanimus dignificat se magnis honoribus ; humilis autem dignificat se parvis honoribus, qua reputat se parum valere in oculis suis.
Contra 6. Ethic, et Augustinus 6. de Trin. cap. 3.
Hic sunt quatuor articuli. Primus de connexione virtutum moralium in se secundum genera et species illorum generum. Secundus de connexione cujuslibet virtutis moralis cum prudentia. Tertius de connexione virtutum moralium cum Theologicis. Quartus de connexione Theologicarum inter se.