IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(a) Circa istam distinctionem, etc. In hac quaestione gravissima plures magni momenti difficultates et controversiae decidendae occurrent. Est autem hoc modo intelligenda quaestio, an talem habeant connexionem inter se virtutes, ut qui unam habeat, reliquas etiam secundum proprias rationes formaliter habere debeat.
In hoc igitur sensu generaliter pro parte negativa quaestionis proponit Doctor septem argumenta clara et bona. Primum, ex inclinatione, quam potest quis habere a natura ad unam virtutem cum inclinatione naturali ad vitium aliquod oppositum alteri virtuti disparatae. Secundum ex occasione, quae potest occurrere ad exercendam unam virtutem sine occasione exercendae alterius, et ad hoc reduci potest quintum, quod ostendit de facto talem occasionem occurrere. Tertium et quartum fundantur in eo quod non necessario quis sequatur judicium intellectus, sive prudens, sive imprudens, et consequenter quod possit habere quis prudentiam sine aliis virtutibus, et alias virtutes sine prudentia. Sextum et septimum fundantur in incompatibilitate aliquarum virtutum, ut continentiae conjugalis ac virginitatis, et humilitatis ac magnanimitatis. Ex hac enim sequitur quod non possint virtutes habere connexionem, et consequenter quod non sint necessario connexae.
Postea proposita solummodo pro parte affirmativa quaestionis auctoritate Philosophi et Augustini, dividit totam quaestionem in quatuor articulos, de quibus postea singillatim discurrit, et finaliter concludit quantum ad primum articulum virtutes morales omnes inter se non esse connexas: et quantum ad secundum articulum articulum nullam virtutem ex tribus appetitivis moralibus habere connexionem talem cum prudentia, quin haec posset haberi sine quacumque ex illis per se, et multo magis sine omnibus simul sumis, capiendo prudentiam pro quocumque habitu praecise spectante ad intellectum ; et occasione hujus ostendit prudentiam versari circa finem ac media, et tot esse prudentias specie distinctas, quot sunt virtutes morales specie distinctae.
Quantum ad tertium articulum resolvit virtutes morales non habere connexionem, cum charitate aut Theologicis infusis, nec e contra: et occasione hujus non dari virtutes morales per se infusas distinctas a Theologicis.
Denique quantum ad quartum articulum docet virtutes Theologicas non esse necessario inter se connexas, nec in fieri, aut infusione prima, nec in facto esse, aut conservatione,