Et relinquent. Hic ponit mala quae contingunt peccatoribus. Et primo ponit mala quae contingunt in praesenti. Secundo ponit mala quae evenient in futuro, ibi, sicut oves. Circa primum duo facit. Primo ponit mala quae eveniunt in praesenti, quantum ad bona extrinseca. Secundo quantum ad bona intrinseca, ibi, cum in honore. Et ostendit primo quid perdit malus per mortem. Dicit quod perdit divitias; unde dicit, relinquent alienis divitias suas: Hier. 17: fecit divitias, et non in judicio, in dimidio dierum suorum relinquet eas.
Et dicit, suas, quasi a se possessas; vel quia non usus est eis ad utilitatem aliorum: Phil. 2: omnes quae sua sunt quaerunt. Et dicit, alienis, quia saepe alieni, idest extranei secundum carnem, accipiunt divitias suas: Ps. 38: thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea. Quod si aliquando, etiam filiis dimittat divitias, tamen alieni sunt, ut dicitur Luc. 10: ille proximus qui fecit misericordiam in illo. Et contingit quod filii et nepotes nihil boni faciunt mortuis; sed residua sunt eis duo de rebus mundi, sepulcrum et fama hominum. Secundum, ibi, tabernacula. Quantum ad primum dicit: habuerunt domos et vineas et currus et multa pretiosa. Sed quid habebunt in morte? pro palatio habebunt sepulcrum, et hoc, in aeternum, idest usque in diem judicii habitabunt in sepulcris. Vel ex hoc quod faciunt curiosa sepulcra, credunt habitare in aeternum in eo; sed decipiuntur, quia et sepulcra destruentur. Unde licet secundum opinionem eorum illa sepulcra sint domus eorum in aeternum, tamen non est ita.
Hieronymus tamen habet aliter: interiora eorum domus illorum in aeternum: quia homo habet duplicem domum: exteriorem scilicet; et haec non manet in aeternum; et interiorem, scilicet conscientiam, et haec manet: isa. 38: dispone domui tuae. Sive bona, sive mala, semper manet.
Tabernacula. Hic ostendit, quod non remanet fama, seu memorabile hominis post mortem. Memorabilia hominis sunt aedificia fortia: ideo dicit, tabernacula eorum in progenie et progenie; quasi dicat, ita aedificantur ac si sint duratura usque in finem; sed decipiuntur, quia destruuntur: job 21: ubi est domus principis, et ubi tabernacula impiorum? Marc. 13: vides has magnas aedificationes? non relinquetur etc.. Et dicit, tabernacula, quia non diu manent in eis. Vocaverunt nomina sua in terris suis; quasi dicat: haec est intentio hujus aedificationis, ut essent nominati in terris suis: Gen. 11: venite, aedificemus civitatem et turrim, et celebremus etc.. Eccl. 40: aedificatio civitatis confirmavit nomen: unde vocant civitates ex nomine suo; et dicit, suis, quia nomen alicujus non multum extenditur extra terram suam. Et ideo stultum est quod homo celebret nomen suum in terris. Vel, invocabunt nomina eorum, idest defunctorum, in terris suis, portando cibaria ad sepulcra.