CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ad argumenta principalia. Ad primum, respondet Doctor et responsio stat in his dictis. Primum, quod principium accipitur multipliciter, ut patet 4. Metaph. cap. 1. text. com. 1. Primo pro termino a quo, puta alicujus durationis, vel alicujus magnitudinis vel motus. Secundo, sicut dicimus quod fundamentum est principium domus, et sedile est principium navis. Tertio, pro principio extrinseco, puta pro principio effectivo vel productivo, et multis aliis modis accipitur ibi principium, vide ibi a principio illius capituli.
Secundum dictum est, quod quando principium construitur cum genitivo durationis, ut cum dico principium durationis, tunc de vi sermonis non accipitur principium durationis pro principio originativo, quia de vi sermonis principium durationis dicitur terminus a quo
illius durationis, id est, quod incipit duratio talis.
Tertium dictum est, quod cum dico : Pater est principium durationis Filii, de vi sermonis intelligitur, quod sit terminus a quo durationis Filii, et non potest accipi pro principio originativo, nisi addatur aliquid, puta sic dicendo : Pater est principium originativum sive productivum durationis Filii, et hoc modo accipitur pro principio productivo.
Cum vero dicit in littera de fallacia aequivocationis formetur sic syllogismus : Quidquid est principium esse Filii est principium durationis illius ; sed Pater in divinis est principium esse Filii, ergo Pater est principium durationis Filii. Si in majori principium accipiatur pro principio productivo est vera ; si in minori accipitur pro principio productivo est vera, et sic sequitur conclusio de principio productivo durationis. Si vero in majori accipitur pro termino a quo, est vera ; si in minori pro principio a quo est falsa, et tunc non sequitur conclusio. Si vero in minori accipitur pro principio productivo, et in majori pro principio a quo utraque est vera, sed non sequitur conclusio, quia syllogismus est in quatuor terminis, quia medium variatur, et sic committitur fallacia aequivocationis. Potest etiam esse fallacia amphibologiae propter diversa significata, ut cum dicimus : saeculum scit, potest intelligi, vel quod saeculum habeat scientiam de aliquo, et hoc falsum est ; vel quod aliquis habeat scientiam de saeculo, et hoc verum est. Sic in proposito, ista : Pater est principium durationis Filii, potest habere duplicem sensum, scilicet quod Pater sit terminus a quo, sic est falsum ; vel quod sit principium originativum , et sic est verum, et fit tertius modus amphibologiae, et parum differt ab aequivocatione, quia fallacia aequivocationis attenditur penes diversa significata termini, sed tertius modus amphibologiae attenditur penes diversa significata propositionis. Et sic patet ista littera.
(b) Ad secundum. Respondet quod verbum nostrum potest dici dupliciter in fieri. Uno modo dicitur in fieri, quod est propria gignitio ipsius, id est, verbum fit, scilicet verbum gignitur sive producitur, et hoc non est imperfectionis. Alio modo dicitur in fieri, quod est propria inquisitio illius gignitionis, et hoc modo est imperfectionis, quia ponit novitatem in verbo, et etiam ex parte intellectus nostri ponit imperfectam causalitatem, si enim intellectus esset perfectus, statim gigneret. Primo modo accipitur Verbum gigni in divinis, non secundo modo.
(e) Ad tertium. Respondet dicens secundum Augustinum quod sermo iste : semper nascitur, non significat generationem ita esse perfectam, sicut sermo iste significat eamdem generationem ita esse perfectam, scilicet semper natus est; ista enim, semper est natus, magis exprimit veritatem quam ista ; semper nascitur, licet utraque sit vera. Ideo Augustinus magis utitur ista : semper natus est, quam ista : semper nascitur ; unde ait : Non possumus, inquit, dicere semper nascitur, ne imperfectum aliquid videatur, non dicit imperfectio est, si dicatur semper nasci, sed videtur significari imperfectio.
(d) Ad cujus intellectum. Hic docet Doctor quomodo verba cujuscumque temporis possent dici de divinis. Dicit ergo : Verba cujuscumque temporis dicuntur de Deo, sive significent actus personales, id est, actus pertinentes ad personas, sicut generare, generari, spirare, spirari ; sive significent actus essentiales, id est, actus communes tribus personis, ut intelligere, scire, velle, creare, gubernare et hujusmodi ; ista enim est vera : Deus Pater generant Filium, generat Filium, et generabit Filium, sicut ista : Deus cognovit creaturas, cognoscit et cognoscet, et sic de aliis.
(e) Sed quid significant verba istorum diversorum temporum eum dicuntur de Deo? Dicit Doctor, quod cum dico : Pater generavit, non consignificat tempus praeteritum, quia tunc generare mensuraretur tempore, nec similiter quodcumque aliud verbum dictum de Deo consignificat aliquam differentiam temporis. Sed significant potius nunc aeternitatis, non tamen absolute, quia in illo nunc, quod est mensura Dei, non est aliqua successio, cum aeternitas sit omnino indivisibilis tota simul et perfecta possessio; tunc enim non esset variatio diversorum temporum, et sic de rigore sermonis ista negaretur : Pater generavit Filium, quia in aeternitate non potest esse praeteritio. Significat ergo nunc aeternitatis non absolute, sed inquantum coexistit diversis temporibus. Et sic cum dico : Pater generavit, ly generavit consignificat nunc aeternitatis, ut coexistens tempori praeterito ; et similiter cum dico : Deus generat, significat nunc aeternitatis inquantum coexistit tempori nostro praesenti; et generabit, significat idem nunc aeternitatis, ut coexislet tempori futuro. Et de hujusmodi significatione, vide etiam infra quae dicit Doctor dist 39. et dist. 40.