IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Tertia opinio est, etc. Conclusio hujus et sequentis paragraphi est negativa. Probatur conclusio, nihil supponitur in speciebus consecratis praeter quantitatem et qualitatem: ex nullius horum potentia educi potest forma substantialis, ergo, etc. Minor probatur ex omnibus principiis, et rationibus convenientibus formae substantiali informat illud, ex cujus potentia educitur, dando ipsi suum esse formale ;inauditum est apud Philosophos hoc convenire respective ad accidena, alias forma substantialis diceret appetitum ad accidens, tanquam ad subjectum, a quo etiam dependeret si materialis esset. Componit forma substantialis per se cum sua materia quam informat, hoc nequit cum accidente. L Potest ulterius ex principiis Thomistarum impugnari, quia materia non existit existentia propria, sed formae, quantitas ut existat, datur ipsi modus substantialis perseilatis. Peto quis? non materiae, quia non habet existentiam, nisi per formam; non alterius formae, quia sic una forma materialis dependeret ab alterius existentia, quia secundum ipsos forma dependet in existentia a materia, ex qua educitur: sed hoc est falsum, nempe dependere ab existentia alterius formae, vel quae nata est ipsi inesse, quia alia forma non dicit majorem actualitatem in esse, quam sit actualitas alterius ; ergo nequit esse terminus dependentiae alterius. Non est existentia compositi, quia forma substantialis quaecumque est prior omni composito, ut principium ejus prius natura ; quod autem est prius essentialiter, nequit ordinari secundum dependentiam ad posterius. Alia praeter enumeratas existentia per se nequit imaginari, a qua dependeat forma ; ergo, etc.
Deinde quantitas subjectatur in toto secundum ipsos ; ergo est posterius essentialiter omni forma substantiali, ergo nequit dependere a quantitate. Sed, ut clarius appareat falsitas hujus opinionis, adducendus modos explicandi illam. Richardus dicit dist. 12. art. 2. quaest. 2. in accidentibus separatis manere possibililatem quamdam, quam dicit in illis creari, quando transmutatur substantia, quae sub illis erat, in corpus Christi. Hanc potentiam dicit non esse potentiam receptivam formae, aut compositi, sed potentiam transmutabilitatis in infimum actum substantiae, hoc est, in materiam et compositum ex illa, et quamvis haec sit creata supernaturaliter, in speciebus dicit tamen virtute agentis naturalis posse fieri conversionem ipsam. In primis, hoc est obscurum primo, dari scilicet aliquam possibilitatem substantialem, infra possibilitatem materiae primae, aut minor illa, contra Augustinum lib. 12. Confessionum cap. 33. Fecisti Domine duo, unum prope te, Angelicam naturam, aliud prope nihil, materiam primam; ergo non datur aliud substantiale possibile, quod magis accedit ad nihil.
Deinde illa potentia creata nequit intelligi pura possibilitas, quia sequitur ad aliquem actum cujus est, quia potentia, qua talis, dicit capacitatem cum negatione actus ; ergo est alicujus capacitas, seu in aliquo ; sed quantitas aut accidens ex natura sua, secundum ea quae conveniunt in suo esse formali ipsi, non habet actum essendi, cui proportionata sit talis potentia ; ergo nequit ipsi communicari, nisi mediante aliquo gradu entis ad quem sequitur, quia potentia est differentia entis, non recipit aliquod esse substantiale quantitas, quia sic maneret eadem difficultas, quia respectu ejus esset subjectum, cum daret ei actum formalem, et tunc quaereretur an seipsa, an per aliquid superadditum ; non seipsa, quia etiam sine illa possibilitate creata posset seipsa ordinari ad materiam et compositum, quod est contra suppositum, quia ideo fingitur talis possibilitas, ut posset per eam quantitas esse subjectum transmutationis substantialis, non per aliquod superadditum, quia sic esset processus in infinitum.
Deinde intelligi nequit quomodo accidens possit recipere in se differentiam seu proprietatem substantiae, qualis est illa possibilitas. Item nequit aliquid esse subjectum transmutationis virtute agentis naturalis factae, nisi ut subjectum actionis receptae in se, et consequenter termini ; ideo enim fingitur talis possibilitas, ut salventur necessaria ad actionem agentis creati, et potissimum subjectum; ex principiis autem de actione, passione et mutatione virtute agentis creati, sequitur haec in eodem subjecto fieri, loquendo de ipsis, ut sunt fieri formae et termini, in quo est ipse terminus ; ergo vel materia prima et compositum ex ipsa, quae sunt terminus. hujus actionis causae creatae inerunt quantitati et accidentibus, quod repugnat naturae ipsorum, quia materia nequit esse forma, sicut neque composisitum ; vel certe nequeunt produci ex tali potentia virtute causae creatae, et sic male fingitur talis potentia ad salvandam actionem causae creatae.
Deinde materia prima non includitur in virtute causae creatae, quia est primum subjectum ad quod essentialiter dependet in agendo causa creata, alioquin non posset salvari ejus dependentia in agendo a materia aut subjecto, et etiam posset suppleri dependentia formae a subjecto per ipsam virtutem causae creatae, quia ideo Deus potest creare formam extra subjectum, et separare ab ipso, quia in sua virtute includit causalitatem subjecti respectu ejus ; ergo haec doctrina destruit illud quod intendit salvare, nempe dependentiam causae secundae in agendo ad subjectum.
Adde ex his capitibus materiam primam creari, esse ingenerabilem et incorrupti-
. bilem, quia non includitur in virtute activa causae creatae, neque in potentia alicujus subjecti. Praeterea, haec transmutatio est impossibilis virtute agentis creati,
quod supponit suum subjectum, quod transmutat, manere sub utroque termino,
ut constat ex omnibus. Et ratio est, quia subjectum talis transmutationis est prius essentialiter ad actionem causae creatae, et ejus terminum, cum exigatur ad agendum respective ad formam et agens ; ergo virtute agentis naturalis transmutari nequit quantitas in substantiam, supposito quod supponatur ut subjectum. Deinde haec transmutatio esset creatio, cum subjectum nullum maneat commune. Addo ulterius magis repugnare hanc quam conversionem substantiae in substantiam, verbi gratia, panis in corpus Christi, quia in hoc est magis proportionatum subjectum respectu agentis creati quam ibi: sed hoc a solo Deo fieri potest supernaturaliter, ergo et alia. Ex quibus patet vanitas illius doctrinae, quae nulla ratione probatur ab auctore, sed mere imaginarie inventa est, atque ex his principiis facile impugnari possunt alii.
Cajetanus asserit agens creatum agere in quantitatem, quae per modum existendi quem habet, supple vicem materiae, quamdiu subest Christus speciebus ; in primo autem non esse Christi creari materiam a Deo, ex qua educatur forma, sed in primis utile non est fingere in quantitate talem modum in ordine ad supplendam materiam, si in nullo particulari, quod materiam exigit, eam suppleat, quia quantum ad transmutationem accidentalem, in qualitatibus, ipsa per se quantitas est sufficiens subjectum: quoad mutationem ad quantitatem, perinde repugnat quantitati habere rationem subjecti, sicut et respectu transmutationis substantialis, quia quantitas in quantitate ejusdem speciei nequit subjectari, cum quantitas adveniens, ut est in confesso, aeque sit separata ac praesupposita.
Secundo probatur conclusio : Deus nequit supplere effectum causae formalis sine ipsa causa formali ; ergo neque effectum materiae in genere subjecti, sine ipsa materia. Patet consequentia, quia ideo nequit effectum causae formalis, quia includit illum esse sine forma, quae in actu debet communicari, sed etiam materia sic debet communicari formae, quando salvatur causalitas causae materialis; ergo effectus materiae substantialis in hoc genere nequit suppleri vel haberi sine ipsa materia, et consequenter nequit suppleri per aliquod accidens.
Dices in quantitate, verbi gratia, non esse illam capacitatem ex natura sua, sed qua elevata est. Contra, simili ratione dici potest de materia elevata, vel de ipsa quantitate elevata, ut tribueret effectum de formae substantialis, aut qualitatis, nam aeque ex natura sua repugnat ipsi supplere materiam respective ad actionem substantialem, quam tribuere effectum formalem hujus aut illius. Deinde quantitas per elevationem non variat speciem ; ergo nequit elevari ad effectum repugnantem, qui consequitur necessario entitatem alterius rationis. Excluditur etiam modus dicendi Aegidii
Theorem. 44. dicit enim quod materia ex Commentatore 1. Physic. textu com. 66. et 4. Physic. cap. 15. habeat dimensiones interminatas, alias non posset intelligi divisio materiae, ut in partibus diversis recipiat diversas partes formae ; sicut ergo per dimensiones illas interminatas concipit formam, ita dimensiones terminatae panis, quae manent, cum detur ipsis esse separatum, possunt esse subjectum formae substantialis.
Contra hanc sententiam redeunt jam argumenta contra Richardum facta, quae sunt Doctoris, quia forma substantialis ad materiam, ut ad susceptivum, est prior quantitate essentialiter, constituit actum per se cum susceptivo, ab ipsa dependet quantitas, non e contra; ignis genitus ex ex illa dimensione, et forma ignis adveniente, non esset univoce ignis. Item,
sequeretur idem processus usque in finem mundi, quia ignis talis genitus ex dimensione esset corruptibilis ; ergo dimensiones illae manerent in substantia genita ex igne, ut materia, et sic deinceps, et caro genita esset aequivoce, caro, ut bene Doctor contra Henricum,