IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Sententia Henrici virtutes in initio et progressu non esse connexas, bene tamen in perfectione et excessu. Hos quatuor gradus in bonitate fundat in Philosopho dicente dari in bonitate perseverantiam, continentiam, temperantiam et heroicam, quibus correspondent in malitia alii quatuor gradus, imperseveranlia, incontinentia, intemperantia, bestialitas. Probatur quinque rationibus claris. Hanc rejicit Doctor primo, quia secandum Henricum potest stare virtus imperfecta et mediocris sine aliis ; sed habens talem potest exercere se in actibus ejus tantum, quia confingit alia virtutum objecta non occurrere, vel si occurrant, non considerari.
Quantum ad primum (b) dicitur sic : Philosophus 7. Ethic, cap. 1. dicit, in genere bonitatum vel malitiarum est distinguere quatuor gradus, quorum primus apud Philosophum dicitur perseverantia ; secundus continentia ; tertius temperantia ; in quarto autem dicitur virtus heroica ; et in duobus primis gradibus non est virtus, sed tantum quaedam dispositio imperfecta, quam nata est sequi virtus perfecta ; in tertio gradu est virtus communiter dicta ; in quarto est virtus in gradu superexcellenti. Conceditur ergo quod in duobus primis gradibus non est connexio, quia potest aliquis exercitari in actibus unius virtutis, et non alterius, et ita acquirere tam perseverantiam, quam continentiam unius, et non alterius. In tertio gradu distinguitur, quia aut est virtus imperfecta, aut mediocris, aut perfecta ; et in duobus primis gradibus non oportet esse connexionem propter idem quod prius, quia scilicet aliquis potest exercitari in actibus alicujus virtutis, et non alterius. In tertio autem gradu hujus tertii gradus, et multo magis in quarto gradu est connexio, quod probatur multipliciter.
Primo (c) quia non est virtus vere. perfecta, quae in contrarium fini suo obliquari potest, secundum quod dicit Augustinus in sermone de operibus misericordiae : Charitas, quaedeseri potest, nunquam vera fuit; sed si una virtus moralis esset sola sine aliis, posset obliquari circa alios fines; igitur non est vere virtus. Probatio minoris, quia una virtus non firmat voluntatem circa illa appetibilia, quae non per se respicit ; igitur si voluntas non habeat nisi illam virtutem, potest obliquari circa alia appetibilia praesentata sibi ; sed ex obliquatione circa alia potest obliquari circa objectum illius virtutis ; ergo, etc. Hoc patet in exemplo, quia habens temperantiam, et non fortitudinem, non firmatur circa terribilia sustinenda ; igitur si praesententur sibi terribilia, puta vel quod fornicetur, vel sustineat mortem, potest obliquari circa terribilia, et per consequens circa ea quae sunt temperantiae: nam talis potius eliget non sustinere mortem, quam non fornicari, quia non est firmatus circa illam passionem terribilem.
Hoc arguitur secundo, quia virtutis est delectabiliter operari2. Ethic. Sed una virtus sine alia non est principium delectabiliter operandi, sicut patet in exemplo praedicto, nam tentatus de intemperantia, si non sit fortis, non delectabiliter fugiet quae pertinent ad intemperantiam, et per consequens non est perfecte temperatus. Eodem modo potest poni exemplum, si quis enim sit avarus, eliget servare pecunias plus quam temperantiam.
Praeterea tertio, virtus perfecta perducit ad finem virtutis, quia perfectio in moralibus est perducere ad finem ; sed una virtus sine alia non perducit ad finem, nec virum politicum facit ; ergo, etc. Confirmatur illa positio per Gregorium 22. Moralium, cap. 1. Si quis una virtute pollere creditur, tunc veraciter pollet, cum vitiis ex alia parte non subjacet ; et lib. 21. cap. 3. una virtus sine alia, vel non est virtus omnino, vel minima est.
Praeterea, Comment. super 6. Ethic. in principio : Non existente temperantia, qualiter erit justitia ? Praeterea, idem super illud 6. Ethic. temperantiam hoc appellamus nomine velut salvantem prudentiam, sorores ad invicem virtutes sunt.
Hoc idem probatur per glossam super illud Apocal. 21. Civitas in quadro posita est. Quaere ibi.
Contra hoc arguitur, primo sic : Sicut per te contingit duos gradus i esse inconnexos, scilicet perseveran fiam et continentiam, et consimiliter duos primos gradus tertii gradus, scilicet quando virtus est imperfecta vel mediocris ; eodem modo argui tur de virtutibus secundum tertium gradum virtutis, quia contingit aliquem habentem virtutem secundum duos gradus tertii gradus, exercitari circa actum unius virtutis, et non alterius ;non enim minus est dispositus aliquis habens habitum ad operandum circa ista objecta, quam alius nullum habens habitum ; igitur si aliquis a principio potuit se exercitare secundum actus unius virtutis, et non alterius ; multo magis cum habuerit habitum unius virtutis secundum duos gradus tertii gradus, poterit exercitari circa objectum illius virtutis, et non alterius, et ita poterit sibi acquirere unam virtutem perfectam, et non aliam. Confirmatur, quia potest non occurrere sibi opportunitas agendi circa materiam alterius virtutis, nec inclinatur ad hoc, sicut ad illud cujus habet habitum. Si dicatur, quod licet materia alterius virtutis non occurrat exterius, occurrit tamen in phantasmatibus, et circa illa oportebit recte eligere, vel virtus acquisita non salvabitur in aliquo gradu.
Contra, possibile est illa alia non considerare, sed solum illa, ad quae inclinat habitus virtutis, quia non contingit intelligere simul duo distincte secundum communiter loquentes ; igitur si occurrant alia, quae pertinent ad aliam virtutem, non potest voluntas eligere circa illa, nec bene, nec male, sed percipere non considerationem illorum, et considerationem eorum quae pertinent ad virtutem quam habet, et stabit propositum.