IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(b) Quantum ad primum dicitur sic, etc. Hic proponit sententiam Henrici, quodlib. 5. quaest. 10. asserentis virtutes esse connexas. Quia vero statim occurrebat magna difficultas tacta inter argumenta pro parte negativa, nimirum quod aliquis posset exercere actus unius virtutis ut temperantiae, verbi gratia, sine eo quod exerceret actus aliarum virtutum, ut liberalitatis, aut humilitatis, verbi gratia, tum ex eo quod occurreret occasio exercenda? unius solius ; tum etiam ex eo quod placeret voluntati unam exercere, aliis omissis, et quod consequenter possit acquiri, mediante isto actu, habitus temperantiae, non acquisitis habitibus aliquarum aliarum virtutum. Ad vitandam hanc difficultatem supponit Henricus non quemlibet habitum inclinantem ad malum esse vitium, sed inter habitus tam bonos quam malos dari quadruplicem differentiam, ita scilicet ut quidam sint habitus, qui inclinant ad bonum, quatenus resistunt tentationibus, sed eas non vincunt, et habitus sub hac ratione vocatur perseverantia; alii habitus non solum resistunt, sed vincunt tentationes, licet cum molestia, qui id facit vocatur continentia. Alii, et resistunt et vincunt, et ulterius ita moderantur, ut non sit difficile habenti illos exercere actus virtutis, et talis habitus vocatur temperantia, non quidem ut temperantia accipitur pro una ex cardinalibus virtutibus, sed ut est nomen generale significans omnem habitum, qui moderatur passiones. Alii denique habitus sunt, qui modo extraordinario, et quasi divino inclinant ad bene faciendum, et talis habitus vocatur virtus heroica. Hanc doctrinam desum -psit Henricus ex Philosopho 7. Ethic. et partim a Medina 1. 2. quaest. 65. et Suarez de virtutibus, ut sic, disp. 3. sect. 9. aliisque Doctoribus etiam tenetur, qui tres gradus habitus boni (et idem est de malo) assignant ; unum imperfectum et habitum, qui eum tantum habet, vocant continentiam ; alterum perfectum, et in eo vocant habitum virtutem ordinariam: tertium denique extraordinarium et valde eminentem, quem qui habet habitum, vocant heroicam virtutem. Perinde autem est ad propositum utrum assignentur hujusmodi tres gradus, aut status habitus boni, an vero quatuor praedicti.
His autem suppositis, asserit Henricus habitus, seu qualitates bonas omnes in primis duobus gradibus seu statibus, in quibus habent rationem perseverantiae et continentiae, non habere necessariam connexionem propter difficultatem in principio propositam; sed inde tamen non statim habetur quod virtutes non sint connexae, quoniam habitus aut qualitas bona in illis gradibus non debet vocari virtus, sed potius dispositio ad virtutem. In tertio vero gradu seu statu, in quo habitus seu qualitas inclinans ad bonum voeatur temperantia, et habet rationem virtutis.
Rursum distinguit tres gradus, imperfectum scilicet, mediocrem ac perfectum, etpropter eamdem rationem propositam, nimirum quia potest quis exercere actus alicujus virtutis non exercendo actus aliarum, fatetur virtutem unam in gradu imperfecto et mediocri posse haberi sine aliis, etiam in tali gradu ; sed negat ulla ratione posse virtutem ordinariam in gradu perfecto, aut virtutem heroicam unam posse haberi sine aliis virtutibus, et consequenter virtutes ordinarias ac perfectas omnes esse necessario connexas, sicut et virtutes omnes heroicas.
Hanc Henrici sententiam probat Doctor ex eodem tribus rationibus, et quinque auctoritatibus, quas omnes inferius solvit.
(c) Contra hoc arguitur primo, etc. Impugnat Henricum ex ipsiusmet principiis, quia potest secundum Henricum dari habitus bonus, circa obje ctum et materiam unius virtutis in eo gradu quo haberet rationem continentiae et perseverantiae, et etiam in eo gradu ac perfectione, in qua haberet rationem virtutis imperfectae ac mediocris absque habitibus tendentibus in objectum, ac materiam aliarum virtutum in iisdem gradibus ac perfectione. Et hoc propterea admittit Henricus, quia potest occurrere occasio, et voluntas eiiciendi actum circa objectum, et materiam unius virtutis, sine occasione aut voluntate exercendi actus circa materiam aliarum virtutum. Sed qui habet habitum virtutis unius in gradu mediocri sine aliis virtutibus in simili, aut majori perfectione (ut secundum Henricum ex jam dictis potest aliquis habere), potest habere alias et alias ulterius occasiones repetendi similes actus, sine occasione exercendi actus circa aliarum virtutum materiam, aut objectum, et magis determinatur ad illos eiiciendos propter habitum illum quam ante illum determinabatur, ut est evidens, quia alias ad nihil deserviret iste habitus, ergo potest paulatim ita augere illum habitum, ut non maneat in statu virtutis mediocri, sed perveniat ad statum perfectum. Quod si etiam interea saepius occurreret occasio exercendarum aliarum virtutum, quia tamen ille propter defectum habitus illarum non esset tam inclinatus ad illas exercendas, quam esset ad virtutem illam, cujus habitum haberet in gradu mediocri, profecto posset hanc exercere illis neglectis.
Si dicatur ad haec, quod quamvis necessario admittendum sit non occurrere exterius occasionem exercendi actus exterioris aliarum virtutum, dum occurrit occasio exercendae virtutis unius, cujus habitus habetur in statu mediocri, quia experientia quotidiana id convincit, tamen posset asseri quod occurreret interius occasio exercendarum aliarum per actus internos, quia scilicet phantasmata excitarent species intelligibiles, ita ut intellectus proponeret honestatem aliarum virtutum voluntati, et sic vel voluntas deberet amare illas honestates, et acquirere consequenter habitus aliarum virtutum, vel certe sequeretur quod nec unius virtutis habitum haberet, etiam in gradu mediocri.
Contra opponit Doctor quod posset intellectus non considerare honestates aliarum virtutum pro tempore, pro quo voluntas eliceret actum unius solius, sed considerare solummodo honestatem illius unius virtutis, praesertim secundum communem sententiam negantem quod intellectus possit duo distincta, et non ordinata aut collata inter se invicem simul perfecte et distincte intelligere ; ergo quamvis occurrerent in phantasmatibus, aut per phantasmata excitarentur species aliarum honestatum, non esset necesse ut intellectus intelligeret illas omnes perfecte, nec consequentur ut voluntas ullum haberet actum circa illas, sed solum circa honestatem illius virtutis, quae melius consideraretur.
Deinde, ut supra dixi, quamvis etiam consideraret intellectus omnes illas honestates, posset voluntas eligere unam tantum honestatem, circa quam versaretur aliis omissis, et ad hoc etiam posset magis determinari, vel propter suam inclinationem naturalem, vel propter habitum acquisitum.
Ulterius certum est experientia non occurrere interius etiam honestates aliarum virtutum omnium, quoties elicitur actus unius virtutis ; nam sane quemadmodum secundum Henricum potest occurrere occasio unius virtutis exercendae toties, ut possit acquiri habitus istius virtutis in gradu mediocri, sine eo quod occurreret occasio exercendarum aliarum virtutum, exterius aut interius, vel si occurreret interius, sine eo quod voluntas exerceret ullum actum aliarum virtutum, ita sine dubio, quando acquiritur habitus mediocris, potest occurrere occasio exercendae virtutis ulterius, sine eo quod occurrat occasio exercendarum aliarum virtutum exterius aut interius, aut si occurrat interius, sine eo quod voluntas exerceat illas ; ludicrum enim esset dicere quod acquisitio habitus unius virtutis impediret quo minus, aut occurreret occasio exercendae ejusdem virtutis, aut exerceretur actus circa ipsam solam sicut ante exercebatur.
Per haec quidem satis efficaciter impugnata manet sententia Henrici, sed pro majori complemento placet confirmare hanc impugnationem ulterius; habitus virtutis perfectus non distinguitur specie ab habitu ejusdem virtutis imperfecto aut mediocri ; ergo per exercitium frequens actuum similium istis actibus, quibus acquirebatur habitus imperfectus ac mediocris, potest acquiri habitus perfectus virtutis, sed potest occurrere occasio istius frequentis exercitii sine occasione exercendarum aliarum virtutum; ergo potest acquiri habitus perfectus unius virtutis sine habitibus perfectis aliarum virtutum. Haec consequentia ultima ex se est evidens, et subsum ptum patet ex dictis. Probatur ergo antecedens primo propositum : Actus quo acquiritur habitus imperfectus et mediocris virtutis, verbi gratia, temperantiae, est ejusdem rationis, cum actu procedente ab habitu perfecto ejusdem virtutis: ergo et ipsimet habitus. Probatur hoc antecedens ; tum primo, quia sicut diceretur quod actus procedens ab habitu perfecto esset diversae speciei ab actu habitus mediocris, similiter dici posset quod actus habitus mediocris esset distinctae speciei ab actu habitus imperfecti, et actus hujus ab actu habitus continentiae, ac denique actus hujus ab actu habitus perseverantiae, et ita darentur circa materiam et objectum, ac finem ejusdem virtutis quinque actus, ac quinque habitus distinctae speciei, quo nihil est absurdius ; tum secundo, quia isti actus possunt habere idem motivum ejusdem virtutis temperantiae, eamdem materiam, easdem circumstantias essentiales omnes sine ulla prorsus differentia, quae posset arguere essentialem differentiam; tum tertio, quia nullus habitus acquisitus requiritur simpliciter ad suum actum, sed ipsamet potentia se sola potest elicere quemcumque sine tali habitu, quem posset eo mediante ; ergo posset voluntas actum temperantiae, verbi gratia, natum procedere ab habitu perfecto ejusdem virtutis se solo imperare et producere, licet cum difficultate ; sed ille actus generaret aliquem habitum, aut dispositionem aliquo modo adjuvantem ad exercitium similis actus, et rursus posset alios et actus similes elicere se sola, sine auxilio ullius habitus, praeter illos quos acquireret mediantibus illis actibus. Quaero jam, utrum illa qualitas,
quae acquireretur per primum actum, et per tres aut quatuor alios similes actus, esset habitus virtutis perfectus ? Si non sit, tum erit vel habitus perseverantiae, aut continentiae aut virtutis imperfectae, aut virtutis mediocris; et sic habetur intentum, nimirum quod actus virtutis imperfectae ac mediocris sit ejusdem speciei cum actu virtutis perfectae. Si non, ergo habitus virtutis perfectae potest acquiri unico actu, quod est et contra adversarium, et experientiam, et omnes ; et sane eo dato, non esset ponendus habitus virtutis imperfectus aut mediocris, quia non possunt ullum habere munus, quod non haberet habitus, aut qualitas acquisita per unum illum, aut alios paucos similes actus.
His manet sufficienter probatum primum antecedens hujus nostrae confirmationis, nimirum quod habitus virtutum imperfectarum, mediocrium ac perfectarum sint ejusdem speciei. Nunc probanda est consequentia inde deducta, nimirum quod sequatur per exercitium actuum, quibus acquiritur habitus mediocris, posse acquiri habitum perfectum ; si habitus illi sunt ejusdem speciei, ut esse probatum est, non possunt habere differentiam, nisi penes majorem ac minorem intensionem, ita scilicet, ut habitus imperfectus sit minoris intensionis, et minus facilitans potentiam, quam habitus mediocris, et hic quam habitus perfectus. Sed hoc supposito, quandoquidem per frequens exercitium similium actuum, quibus acquirebatur habitus mediocris, augeatur semper, et semper ille habitus, praesertim voluntate non remittente unquam aliquod de conatu suo, tandem necesse est perveniat ad illam intensionem,
quae requiritur ad hoc, ut dicatur esse habitus perfectus, quod evidens apparet.