Haec via. Hic ostendit quid sequitur ex hoc malo quod incurrunt, scilicet quod facti sunt bestiales: nam posset aliquis dicere, quod nihil mali inde sequitur. Sed non est ita. Immo aliquid aliud sequitur.
Et primo ostendit quid sequitur quantum ad eos. Secundo quantum ad alios. Quantum ad eos dicit, haec via, quia scilicet sequitur passiones, est scandalum ipsis, quia interius conturbantur: Ps. 68: fiat mensa eorum coram ipsis in scandalum.
Item exterius etiam conturbantur, quia puniuntur et infamantur. Philosophus, poenitudine replentur pravi. Quantum ad alios sequitur, quod postea in ore suo complacebunt. Et exponitur dupliciter.
Uno modo sic. Postquam interius scandalizantur et faciunt mala, vellent quod alii sequerentur eos. Et ideo student aliis complacere, ut trahant eos ad peccandum: Prov. 1: si te lactaverint peccatores etc.. Alio modo sic reprehendit simulationem: quasi dicat: postea quam jam sic conturbantur et sequuntur mala, in ore suo complacebunt, idest student loqui sancta et blanda: Matth. 23: vae vobis Scribae et Pharisaei hypocritae, qui similes estis sepulcris dealbatis etc.
Usque ad et iniquitatem. Glossa, pejores sunt simulantes quam aperte mali.
Sed numquid hoc verum est? videtur quod non.
Isa. 3: peccatum suum sicut sodoma praedicaverunt.
Glossa Hieronymi: secunda tabula est occulte peccare.
Dicendum, quod aliud est non publicare peccatum, et aliud est simulare innocentiam: nam publicare peccatum est malum, quia scandalizat alios; sed simulare innocentiam, ut alios trahat ad peccatum, majus malum est. Et de his loquitur hic. Alia littera habet, et in ore suo benedicat deum. Et exponitur sic. Quamvis interius sint bestiae, tamen labiis exterius benedicent deum. Isa. 29: populus hic labiis me honorat etc.. Vel aliter. Benedicent deum de malis quae fecerunt. Hieronymus habet: post eos justitiae eorum current: quasi dicat: non intellexit, et similis factus est bestiis, et inde scandalizantur, et ideo fit, quia voluerunt esse bestiae.
Ideo, post eos, idest in finem comedentur a bestiis, idest a Daemonibus; quasi dicat: current post Daemones in inferno.