Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Utrum Spiritus sanctus producatur per modum voluntatis ?
Alensis 1. part. quaest. 43. m. 3. art. 2. D. Thom. 1. part. quaest. 41. art. 2. ad 3. Henric. quodlib. 6. quaest. 1. et quodl. 5. quaest. 4. Richard. hic art. 1. quaest. 1. D. Bomavent. art. 1. quaest. i. Oceham quaest. 2. Durandus quaest. 1. Greg. quaest. 1. art. 2. Capriol. dist 6. quaest. 1. art. 1. Vasquez 1. part. dist. 161. Scotus fuse quodlib. 16. Mayron hic Baccon. dist. 11. quaest. 1.
Circa istam distinctionem decimam, quaero unum scilicet: Utrum Spiritus sanctus producatur per modum voluntatis? Quod non, quia natura est vis insita rebus ex similibus similia procreans , secundum illam communem descriptionem naturae: Spiritus sanctus est similis producenti; igitur producitur per naturam, et ita non per voluntatem.
Item Averroes 8. Physicorum, commento 46. vult quod unius naturae est tantum unus modus communicandi: igitur si divina natura communicatur per modum naturae , non communicabitur per actum vel modum voluntatis.
Praeterea, voluntas est potentia activa in creaturis, non igitur factiva ; et ita a simili in Deo voluntas, si est potentia operativa, non videtur esse potentia productiva.
Probatio consequentiae, quia sicut in creaturis se habent activa et factiva, ita in Deo productiva et operativa. Sicut enim in creaturis activa habet actum immanentem et objectum praesuppositum, factiva habet objectum productum et actum transeuntem ; ita in divinis actus operativae immanet, actus productivae non immanet; operativa etiam praesupponit objectum, productiva autem non praesupponit terminum.
Item, nihil producitur actu voluntatis, nisi praecognitum ex 15. de Trinit. cap. 27. ergo si Spiritus sanctus sic producatur, erit praecognitus antequam producatur: et tunc a Patre et Filio cognosceretur cognitione non intuitiva, quia cognitio, quae est ejus inquantum (cognitione intuitiva, quia nulla alia videtur in Deo ponenda, cum omnis alia sit imperfecta, sed cognitio, quae est ejus inquantum, etc.) cognoscitur antequam producatur, non videtur esse intuitiva, quia cognitio intuitiva, non est rei, nisi ut est in se praesens et existens: ergo, etc. inconveniens autem est Spiritum sanctum a Patre et Filio cognosci non intuitive, quia cognitio non intuitiva est imperfecta.
Contra Augustinus 5. de Trinit. cap. 14. Spiritus sanctus exit a Patre et Filio, non quomodo natus, sed quomo do dalus, exire per modum dati vel doni, convenit producto per modum voluntatis, cujus est ex libertate sua dare vel donare.