IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Sententia Doctoris continet quatuor conclusiones. Prima, nulla transmutatio manente Eucharistia, petit redire substantiam. Secunda, in tali transmutatione de facto, non redit substantia completa vel incompleta. Tertia, in transmutatione corruptiva Eucharistiae, manente eadem quantitate, non est necesse redire substantiam. Quarta, de facto tamen in transmutatione corruptiva, sive sit per alterationem, vel per motum in quantitate, redit substantia composita, ad quam disponunt accidentia corrumpentis, quam etiam afficiunt eadem specie in instanti corruptionis, et immediate a Deo; et explicat quae transmutatio corrumpit Eucharistiam, et quae non.
Dico (e) ergo ad quaestionem, quod transmutationum possibilium circa Eucharistiam, quaedam stant cum Eucharistia manente, quaedam non. Omnes primae non requirunt substantiam redire quamcumque, nec actione divina, nec actione agentis naturalis, nec in illis de facto est materia, vel redit. Secundarum autem quaedam non requirunt substantiam redire, tamen redit actione divina, ita quod sunt quatuor conclusiones. Prima probatur : omne agens potens in transmutationem aliquam, potest in terminum illius, si habet susceptivum non magis repugnans termino quam motui ; sed in transmutationibus, in quibus manet Eucharistia, agens naturale potest in totum motum, et susceptivum non plus repugnat termino quam motui ; ergo, etc. Minor patet, quia susceptivum non potest hic poni, nisi quantitas; quantitati autem non magis repugnat unus gradus qualitatis, ad quem potest esse transmutatio, quam alius gradus imperfectior, secundum quem et alios sibi similes potest esse motus alterationis ; nam quantitas secundum rationem sui non determinat sibi aliquem gradum qualitatis: igitur, etc. Et sic patet prima conclusio, scilicet quod manente Eucharistia, non est necessarium redire substantiam.
Et per idem potest probari tertia conclusio, scilicet quod transmutatio corruptiva Eucharistiae, dum tamen ibi maneat eadem quantitas, quae sit subjectum transmutationis, non necessario requirit substantiam redire. Secunda conclusio probatur, quia dum manet Eucharistia, non est ibi substantia, nisi substantia corporis Chriti; accidentia etiam manent tunc sine subjecto: sed neutrum istorum esset verum, si alia substantia rediret: ergo manente Eucharistia, nulla substantia de facto redit.
Quarta conclusio est dissimilis secundae, quae est, sive per alterationem, sive per motum in quantitate corrumpatur Eucharistia, redit de facto substantia , et haec est substantia composita, cui talia accidentia convenirent, quam etiam afficiunt, et hoc in instanti corruptionis, et immediate a Deo. Prima pars hujus conclusionis probatur, quia Deus statuit illas species manentes esse sine subjecto in Eucharistia: praecise, et non alibi: ergo statuit quod cessante Eucharistia, non sunt species sine subjecto, et per consequens in ipso instanti corruptionis fit ibi aliqua substantia. Secunda pars probatur, quia si aliqua substantia redit, non alia quam illa quae potest illis accidentibus novis affici, quia alia substantia non esset capax. Tertia pars probatur, scilicet quod non redit immediate nisi a Deo, quia nullum aliud agens habet virtutem activam ad hoc sufficientem.
Non ergo redit substantia composita, dum accidentia Eucharistiae manent, ut dicit prima opinio; nec ut dicit secunda opinio, redit materia, sive per reparationem, seu resolutionem, seu creationem, quia hoc esset omnino superfluum, cum per materiam solam non posset magis salvari actio aliqua agentis naturalis: nec, ut dicit tertia opinio, dimensio est susceptivum formae substantialis; nec, ut dicit quarta opinio, possibilitas illa est aliquid, nec in aliquid convertibile.
Quae autem (f) transmutatio possit fieri manente Eucharistia, patet, quia quaelibet alteratio, per quam non inducitur aliquid incompossibile pani, si maneret, et transmutatio secundum quantitatem, vel per se, ut fractio et divisio, quia partes panis homogeneae, natae essent manere sub illis partibus quantitatis divisae; vel secundum quantitatem concomitanter, ut est in rarefactione vel condensatione, dum tamen non inducatur quantitas repugnans substantiae panis jam conversae si esset. Per oppositum autem transmutatio corruptiva secundum qualitatem secundum gradum illum, secundum quem non posset stare cum pane, si maneret, et hoc licet quantitas omnino maneat eadem ; talis autem non potest fieri manente Eucharistia, vel saltem non fit de facto. Unde si possibile esset, quod calor ignis induceretur in speciebus consecratis secundum gradum repugnantem pani, si adesset, et tamen quantitas omnino eadem, quae prius, maneret, corrumperetur Eucharistia, quia Eucharistia non consistit in sola quantitate, sed in aliis accidentibus necessario consequentibus substantias conversas; et per consequens, in inductione illius caloris incompossibilis rediret substantia de facto, ut probatum est quarta conclusione: sed hic non esset necessarium propter actionem agentis naturalis, ut dicit tertia conclusio; haberet enim agens naturale quantitatem pro subjecto, in quam posset inducere illum calorem, ut probat probatio primae et tertiae conclusionis, et tunc esset ibi quantum calidum calore igneo, et tamen non esset ignis.
Ad (g) argumenta : Ad primum dico, quod quantitas separata non habet aliquem modum positivum substantiae, sed tantum negativum, istum scilicet non inesse actu subjecto. Sed iste modus negativus non sufficit ad hoc, ut possit esse subjectum magis quam prius, imo cujus potuit prius esse immediatum subjectum ejus praecise potest esse nunc; potest tamen concedi illud argumentum, quod alicujus transmutationis potest quantitas esse subjectum, sed non transmutationis ad substantiam, quia ibi requiritur, quod subjectum sit principium substantiae compositae, ut materia.
Ad secundum, concedo quod non requiritur novum miraculum ad actionem agentis naturalis, quamdiu agens illud habet passum: sed quando non habet passum, non potest agere, nisi per miraculum detur sibi passum: sed sicut a natura dari non potest, ita passum requisitum ad generationem non est hic, nec potest esse vel fieri per agens naturale de aliquo, quod sit hic; et ideo oportet ad hoc quod agens naturale possit agere hac actione, quod per miraculum redeat sibi passum proportionatum. Nec tamen dico. quod quando redit de facto secundum quartam conclusionem, quod agens naturale ibi generet, sed solus Deus creat ibi substantiam compositam primo ; sed si ulterior debeat sequi generatio alicujus de illa substantia, potest agens naturale ibi agere ad formam substantialem, quia habet passum sibi conveniens.
Per idem patet ad tertium, quia necessario agit quantum potest agere ; non autem potest ibi agere ad formam substantialem, nisi sit ibi aliud receptibile a quantitate, ideo necessario requiritur actio divina. Et si quaeras, an agat agens naturale ad hoc, quod substantia illa rediens actione divina sit quanta, vel qualis illa qualitate quam inducit in quantitatem, posset dici quod sic, quia cum posterius natura agat, quam Deus in reducendo substantiam, et in illo posteriori habet passum receptivum illius termini formalis in quem potest, et per consequens potest illud passum afficere illo termino formali.
Vel potest dici oppositum, scilicet quod non, quia non potest agens creatum informare subjectum aliquo accidente, nisi prius habuerit aliquid repugnans, quod tollitur per actionem agentis hujusmodi: sed hoc non est necessarium, quia si hic non praecedit ordine durationis contrarium, vel privatio, non propter hoc tollitur actio agentis naturalis, quia bene potest agens naturale habere effectum sibi coaevum, et in seipso, ut de propria passione consequente subjectum, vel in alio, utpote si simul crearentur Sol et aer, simul fieret aer lucidus a Sole, et tamen non praecessisset in aere oppositum luminis.
Ad quartum signanter dicit Augustinus proprios motus, id est, qui sunt virtute propria eorum; sed talis non est, nisi qui habet subjectum conveniens: cujusmodi non est quantitas ad susceptionem formae substantialis: et ideo posita sola quantitate, non potest substantia produci, nisi actione divina.