IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Sententia Divi Thomae acquiri posse habitam quemcumque in genere naturae sine aliis habitibus, sine aliis tamen non esse virtutem, rejicitur. Primo, quia potest quis elicere multos actus dictandi conformiter rationi rectae circa objectum unius virtutis, sine eo quod se exerceat circa alias. Secundo, una virtus esset ratio essendi virtutem alteri, et e contra, et sic esset virtus antequam esset virtus. Item, uno actu omnes virtutes morales generarentur. Tertio, virginitas et castitas conjugalis non possunt esse connexae.
Dicitur aliter (d) et melius, quod possibile est habitum quantumcumque perfectum in genere naturae acquiri ex actibus frequenter elicitis circa objectum unius virtutis absque acquisitione alterius habitus. Sed ille habitus quantumcumque intensus non babel rationem virtutis, nisi sit conformis aliis virtutibus acquisitis, et ideo non est virtus ; concordia enim habitus ad habitum necessaria est in quolibet habitu, qui est virtus.
Istud dictum posset faciliter improbari, si virtus moralis esset per se ens, et per se unum in genere Qualitatis ; sed quia non credo hoc esse verum, sicut tangetur inferius, ideo aliter arguo sic : Virtus cum omnibus, quae sunt de per se ratione virtutis, generatur ex actibus conformibus rectae rationi, ita quod ultra naturam actus vel habitus, ratio actus vel habitus virtuosi non requirit nisi conformitatem ad rectam rationem ex secundo Ethic. Virtus est habitus electivus in medietate existens quoad nos, determinata ratione, et ut utique sapiens determinabit. Sed sine concordia aliarum virtutum concurrentium in eodem operante potest esse talis conformitas tam actus quam habitus ad rectam rationem circa illud quod eligit. Assumptum patet, nam non recte eliget circa materiam temperantiae, nisi praecedente recta ratione dictante de tali eligibili ; potest autem praecedere dictamen rectum circa materiam unius virtutis absque omni dictamine rationis circa materiam alterius virtutis ; ergo, etc.
Praeterea (e) secundo sequitur ex isto dicto, quod quaelibet virtus est alii ratio essendi virtutem ; consequens est falsum ; igitur et antecedens. Probatio consequentia , quia si habitus temperantiae non est virtus, nisi quia concomitatur alia virtus, puta fortitudo, igitur fortitudo virtus, inquantum concomitans temperantiam, est ratio illi habitui essendi virtutem ; et pari ratione e converso, temperantia ut concomitans, erit fortitudini ratio essendi virtutem ; igitur quaelibet erit alteri ratio essendi virtutem ; consequens est falsum, quia sequeretur quod aliqua erit virtus antequam sit virtus, et ita nulla prima virtus, et ita nulla virtus erit.
Probatio istorum: accipiamus enim habitum illum de genere Qualitatis, qui debet esse temperantia, si non potest esse virtus, nisi concomitante alia virtute, quae est fortitudo, igitur fortitudo prius erit, virtus quam temperantia sit virtus, et tamen non potest fortitudo esse virtus, nisi concomitante temperantia virtute per hypotesim ; igitur fortitudo erit virtus prius quam sit virtus.
Per idem probatur quod nulla erit prima virtus, quia non temperantia, quia illa non potest esse virtus sine concomitantia omnium aliarum, et hoc habentium rationem virtutis ex hypothesi.
Si dicatur ad hoc et probabiliter, quod aliqua potest esse virtus habens secum omnes virtutes concomitantes, et licet in ratione, qua est talis habitus, unus praecedat alium, non tamen in ratione, qua est virtus ; sed omnes habitus, sive prius, sive posterius generati, habent rationem virtutis ex ratione propria et concomitantia mutua. Contra hoc, quia sequitur tunc, quod unus actus generabit omnes virtutes morales in esse virtutis, quod videtur inconveniens. Probatio consequentiae: pone enim habitum temperantiae generatum, et consequenter habitum fortitudinis generatum ad similem gradum, tamen nullus istorum habituum erit virtus, quousque quilibet habitus sit in eo gradu, in quo est virtus ; aut igitur quilibet habitus erit ante alium virtus, vel esse poterit, et habetur propositum, quod unus habitus potest esse virtus sine alio, et ita non erit connexio necessaria virtutum ; aut non, et tunc omnes habitus simul fient per unum actum in esse virtutis, quod videtur inconveniens, quia ille actus videtur esse unius virtutis, et sicut esset actus unius virtutis, si esset generata, ita esset generativus unius, igitur non omnium.
Praeterea tertio (f), rationabilius videtur species ejusdem generis in virtutibus moralibus esse connexas, quam duo genera, quia magis inclinatur aliquis ad ordinate se habendum ex virtute, quam habet circa materiam magis conjunctam materiae virtutis quam habet, quam circa magis remotam ; materiae autem specierum ejusdem generis magis sunt connexae quam materiae diversorum generum ; sed specie ejusdem generis virtutis non sunt connexae, puta virginitas et castitas conjugalis ; ergo.