Sicut oves. Hic ponit mala quae evenient peccatoribus post hanc vitam. Et quia tria mala jam dixit: scilicet quod sunt similes bestiis, quod contemnunt sapientiam, tertium est quod confidunt in virtute. Et contra primum dicit: quia isti sunt sicut bestiae, dignum est quod sicut bestiae puniantur; unde dicit, sicut oves in inferno positi sunt. Oves non habent auxilium a natura ad se defendendum, et ideo expositae sunt ad caedem. Psal. 43: aestimati sumus sicut oves occisionis. Quia ergo mali in inferno sunt omnino poenis expositi, ideo sunt sicut oves. Jerem. 12: congrega eos sicut gregem ad victimam. Item oves tonduntur, et tonsae occiduntur: ita prius tonduntur a lana mali, et privantur sive expoliantur exterioribus bonis, et postea occiduntur in inferno, mors depascet eos: apocalyp. 21: pars eorum est sulphur. Hic depascet eos: et dicit, depascet, quia etsi mors inferat poenam, non tamen totaliter auferet; sed reservat semper ad poenam. Vel, mors, idest diabolus: Apoc. 6: nomen illi mors: depascet eos, idest deducet de pascuis ad pascua, idest de poenis ad poenas. Job 24: ad calorem nimium transiet ab aquis nivium. Alia littera habet, mors pastor eorum erit. Et loquitur sic. In vita ista sunt sicut oves deputandi ad infernum; et diabolus est pastor eorum. Et dominabuntur. Hoc est contra illud quod dixit supra, quod videntur sapientes simul mori cum insipientibus; hic dicit quod justi dominabuntur eorum, scilicet malorum. Vel sapientes, qui vocantur justi in matutino, idest in die judicii, quando accipient judiciariam potestatem. Malach. 4: calcabitis impios cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum. Et auxilium eorum. Hoc est illud quod dixit, et in multitudine divitiarum etc.: quasi dicat: auxilium eorum quod erat ab amicis et divitiis eorum, veterascet, idest peribit in inferno.
Isa. 10: ad cujus fugietis auxilium? job 6: ecce non est auxilium mihi in me. A gloria eorum, idest juxta gloriam eorum. Apocalyps. 18: quantum glorificavit se, tantum etc.. Verumtamen redimet animam meam; quasi dicat: mali ista habent; sed ego liberabor ab istis. Et per quid? per effusionem sanguinis christi. Redimet de manu inferi, idest de manu diaboli, sub qua erant homines ante adventum christi. Oseae 13: de morte redimam eos. Cum acceperit me, idest cum acceperit animam meam. Hebr. 2: nusquam Angelos apprehendit, sed semen Abrahae.