IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(e) Dico ergo ad quaestionem, etc. Subjicit quatuor conclusiones suo ordine. Prima conclusio : Nulla transmutatio, quae stare potest cum Eucharistia manente, petit redire substantiam ullam actione divina, aut agentis creati. Haec communis est, intelligitur nulla necessitate subjecti ad actionem, aut ad terminum actionis requiri substantiam per modum subjecti.
Ex quo sequitur, quod omnino non requiratur. quia ideo requiritur, ut salvetur transmutatio, ut fit ab agente naturali. Haec autem salvatur quoad motum et terminum ejus per solam quantitatem, ut subjectum, ut bene probat in littera.
Quod vero non requiratur divina actione substantia redire, patet, quia quamdiu maneret substantia panis et vini, maneret Eucharistia et Christus sub speciebus ; sed cum tali transmutatione maneret substantia panis et vini, ergo ad salvandum mysterium non requiritur actio ulla divina ad substantiam novam, quia sic potius destrueretur, cum non sit compalibile corpus sub speciebus de facto simul cum alia substantia.
Secunda conclusio: In tali transmutatione de facto nulla redii substantia completa, vel incompleta. Haec patet ex eadem ratione, quia manent accidentia separata, et Christus sub ipsis cum quo est incompalibilis alia substantia.
Tertia conclusio: Transmutatio corruptiva Eucharistiae, dum tamen ibi maneat eadem quantitas, quae sit subjectum transmutationis, non necessario requirit substantiam redire. Addit illam limitationem, modo maneat quantitas; tum quia quantitas potest destrui per divisionem, vel per additionem, ut non sit proportionata substantiae, quae ipsi suberat primo ; tum etiam ad veritatem conclusionis sufficit, quae in hoc verificatur, ut manente quantitate maneat subjectum per se sufficiens ad actionem causae transmutantis, ac proinde ex hoc capite non requiri substantiam novam.
Et probatur haec conclusio ex fundamento primae conclusionis, quia non agit agens naturale, nisi inquantum habet subjectum praesuppositum, quod subjectum manet sub motu, ut est ab ipso, et sub termino motus, ac proinde, ut agit transmutando juxta capacitatem subjecti, non requirit aliud, quia virtus ejus activa limitatur ad subjectum, et capacitatem ejus.
Quarta conclusio : Sive per alterationem, sive per motum in quantitatem corrumpatur Eucharistia redit substantia actione divina, non autem actione agentis naturalis, et haec est substantia composita, cui talia accidentia sunt connaturalia, et eam afficiunt; redit autem illa substantia in instanti intrinseco corruptionis, non secus ac si corruptio fieret, si substantia panis esset, aut vini, per inductionem formae substantialis novae.
Nescio quid venit in mentem Aretino art. 6. hic vocare hanc conclusionem Doctoris singularem, cum eam teneat Durandus hic quaest. 1. Major quaest. 4. Gabriel in can. lect. 45. et in hac dist. quaest. 1. art. 3. dub. 2. Vasquez disp. 195. cap. 3.
Alia mihi occurrit difficultas major in hac conclusione et ejus probalione; dicit enim illa accidentia producta actione agentis naturalis manere desinente Eucharistia, et afficere substantiam novam, cui inhaerent, ac proinde eam debere esse connaturalem, nam haec ipsa probatio sustinet accidentia inesse toti, et non in materia prima, quod et alias supra ubique supponit Doctor cum communi.
Ratio ergo difficultatis est quod desinente subjecto desinunt omnia quae ab ipso dependent; unde in generatione substantiali, tenendo accidentia absoluta inesse toti, sequitur alterationem corrumpentem et terminum ejus esse in eodem subjecto, alias non opponerentur qualitatibus conservativis et connaturalibus subjecti, neque eas corrumperent formaliter, aut effective ; dato ergo quod substantia panis adesset, accidentia corruptiva inessent toti, ergo desinerent desinente subjecto, ergo etiam jam de facto desinunt, sicut et desinit ipsa quantitas ex eadem ratione, quia ex virtute miraculi nihil hic salvari debet, quod non salvaretur in corruptione naturali facta ex substantia praejacente.
Respondetur Doctorem loqui vulgari modo, et secundum sensum, qui non deprehendit desitionem accidentium, seu praeviae dispositionis ad formam substantialem, quae est ejusdem speciei cum dispositione consequente et solo numero aut gradu differt, verbi gratia, calor antecedens et sequens formam ignis 5 sensus enim non discernit inter singulare ejusdem speciei, seclusis differentiis accidentalibus et sensibilibus communibus, verbi gratia, loco, situ, magnitudine, figura, et hujusmodi, ut inter duos radios solares, aut duo ova ejusdem magnitudinis, ut probat Doctor in 2. dist. 3. quaest. 1. Sic ergo in proposito, sensus non discernit inter calorem et reliquas dispositiones antecedentes formam ignis in gradu et termino alterationis, et eas quae consequuntur; et sic dicit eas manere et afficere substantiam, quantum ad sensum scilicet, non vero in re ipsa, quia ratio exigit desinere accidens desinente subjecto, ac proinde desinente quantitate, desinere accidentia, quae in ipso subjedantur, cui rationi non derogat praesens mysterium. Hanc interpretationem confirmant ea quae dicit in quaest. 1. 2. et 3. hujus
distinct. et in 2. dist. 3. q. 4. ad I. pro opin. ubi dicit nullum accidens idem manere in corrupto et in genito.
Respondetur secundo, posse intelligi Doctorem intendere manere quantitatem priorem cum dispositionibus inductis, et productae a Deo substantiae uniri, quia licet alias haec emanare possint ab ipsa forma, vel a toto, vel, ut alii dicunt, produci a generante, tamen utrumque su perflueret, si Deus uniret praeexistentia substantiae in prima sui creatione, quia sic reduceretur ad actum. Unde licet calor emanare possit a forma ignis, potest tamen ab ipso separari vel creari ignis sine calore, et Deus ipsi posset imprimere calorem, quo posito, ignis nihil ejus in se produceret, quia jam esset in actu, et non in potentia respectu ejus.
Haec responsio magis salvat litteram in suo rigore, quae videtur loqui de accidentibus praeexistentibus, et haberi potest ex responsione ad tertium argumentum. Et si quaeras, inquit, an agat agens naturale ad hoc quod substantia illa rediens actione divina sit quanta, vel qualis illa qualitate, quam inducit in quantitatem, etc. supple agens naturale, quam dixit in conclusione manere.
Sic etiam tenet Suarez disp. 57. sect. 3. materiam de novo creatam a Deo quantitati praeexistenti uniri, quamvis male approbet, nescio cujus sententiam, vel propriam, vel alienam, asserentem desinente Christo sub speciebus, desinere modum perseilatis in accidente, et materiam creatam, et quantitatem praeexistentem sibiipsis uniri per se, ex natura extremorum, et non virtute causae extrinsecae.
Hoc, inquam, falsum est, quia ex opinione dicentium quantitatem inesse materiae, hoc non infertur, quia dicitur concreari, et non resultare ex natura mate -riae. Deinde materia est magis inclinata per se ad formam substantialem eductam ex ejus potentia, aut natam educi, quam ad formam accidentalem; non potest se huic unire, neque e contra forma se unire ipsi ; ergo neque quantitati, vel e contra quantitas ipsi. Utrumque praeterea extremum est in potentia passiva respectu unionis, quam communicat agens, quia nisi in potestate et virtute agentis reciperet unionem forma ad subjectum, non dependeret agens a subjecto, neque subjectum ullo modo reduceretur ad actum, quod eatenus reducitur ad actum, quatenus communicatur ei actus mediante unione ; ergo subjectum nunquam reducitur ad actum, nisi virtute agentis. Deinde quantitas dependet a subjecto in quo est; ergo seipsa nequit habere illam dependentiam terminatam, neque virtute materiae, quia haec non est activa respectu formae absolutae.
(f) Quae autem transmutatio posset fieri, etc. Hic resolvit illam transmutationem, per quam non tolleretur substantia panis et vini, si adesset, non destruere Eucharistiam ; omnis autem transmutatio, sive ad quantitatem, sive ad qualitatem, cum qua illae non manerent, destruit etiam Sacramentum, quod non in sola quantitate, sed etiam in qualitatibus consistit simul; unde si destrueretur qualitas propria vini aut panis, sufficeret ad destructionem Sacramenti.
Notant autem moderni sententiam D. Bonavenlurae dist. 13. art. 2. quaest. 3. qui asserit corpus Christi non comitari species, quando corroditur a muribus, aut bestia. Item, quando in locum immundum injicitur;sed in hoc secutus est Magistrum, qui illam sententiam in fine dist. 13. asserit, ubi dicit corpus Christi non manducari a bestiis, quamvis videatur ; ignorari autem quid bruta tum sumant, Innocentius III. in lib. 4. de mysteriis
Missae, primum horum docet, nempe non manere corpus Christi, quando manducatur a bestiis, et sequitur ad antiquam opinionem Guitmundi, nempe in eo casu subtrahi Sacramentum virtute divina, aut Angelica.
Glossa in canonem Tribus gradibus, de consecrat. dist. 2. verbo Miscere, docet non manere in stomacho corpus Christi, sed finita manducatione desinere. Quae sententia videtur esse Algeri lib. 2. de Sacramento corporis et sanguinis Christi, qui negat Christum manere sub speciebus in venire ebrii, impoenitentis, et animalis ; et negat in vomitu, qui solet fieri ab infirmis et ebriis, in quibus apparent species, esse corpus Christi, sed aliud, forte substantiam panis et vini reproductam.
Has sententias ex communi Scholasticorum sententia falsas esse constat, quia cum illis non videtur salvari recte proprietas Scripturae, quae dicit corpus Christi manducari et sumi, quod denotat trajectio ejus in stomachum. Id etiam contingere potest in stomachum animalis trajectione, et inde nihil patitur corpus incorruptibile Christi; quod autem species alterentur, non refert, quia subjectae sunt actioni agentis naturalis. Deinde Ecclesia colligit, et colligere praecipit Eucharistiam ex loco immundo, ut ex vomitu; ergo censet eam ibi esse.
An vero Gregorius XI. damnarit illam sententiam antiquorum, quae dicit Christum desinere sub speciebus, quando mordetur a brutis, ut dicit Directorium Inquisitorum, vel non incerta est relatio, imo dubia, quia neque Cardinales illius appellationis et tituli, quos citat auctor Directorii, tum fuere sub Gregorio, neque alii articuli, quos simul damnatos refert, habentur pro damnatis. Accedit quod ipse varius est in narratione, quidquid sit, amplius non defenditur in scholis.
Alia difficultas est, an per mixtionem desinat Christus sub speciebus? Aliqui dicunt, si mixtioni accedat alteratio specierum, desinere, ut cum imraisceretur tanta aqua, ut immutarentur species vini ; alii dicunt etiam per mixtionem penetrantem species, et permeantem omnes partes earum fieri desitionem. Alii negant, nisi corrumpantur ipsae species ; incertum est nobis quid fiat. Haec ultima docet quamdiu maneret substantia panis et vini manere Christum, quod satis probabile est. Ex his sequitur quomodo ex speciebus generari possit vermis, et quo pacto ex speciebus consecratis homo, aut animal nutriri possit? Haeretici olim, ut Berengarius, et dicitur ab Algero fuisse sententiam quorumdam Graecorum, objiciebant contra realem praesentiam illud Matth. 15. non intelligitis : quidquid in os intrat, in
. ventrem vadit, et in secessum emittitur ; ergo hoc contingit Eucharistiae, quod valde indecens est, imo et repugnat corpori incorruptibili Christi; ergo non est in Eucharistia. Item, quod Eucharistia corroditur a muribus, vel a bestiis absumitur, quod etiam valde indecens est, et repugnat. Ad haec variae sunt responsiones. Guitmundus asserit corpus Christi non devorari a bestiis, aut muribus corrodi, sed ita videri ad salvandam fidem, ad culpandam negligentiam custodum, et permitti, illusione tamen sensus, quia tum corpus Christi, vel virtute propria, aut ministerio Angelorum ibi desinere, et in caelum transire, substitui autem aliud loco ejus. Respondet secundo id non esse inconveniens, sicut non est inconveniens ut gustui nostro subserviat ; quantum ad consumptionem ejus ab igne, dicit corpus Christi non consumi ibi, sed elemento purissimo committi occultandum, et non transferendum in caelum. Ad aliud de sumptione et transitu Eucharistiae in secessum id negat ipse, et Algerus ibidem, quia nihil est ibi, quod in secessum transire potest, cum nulla substantia sit subjecta corruptioni.
Ad haec omnia facile responderi potest ex dictis sine injuria aut indecentia, ad salvandam fidem, corruptionem specierum fieri modo dicto, per introductionem alterius substantiae, et sic recte defendi, corpus Christi non transire in secessum, quamvis dicamur illo nutriri, si in quantitate magna sumatur, sed substantiam, quae ipsi actione divina, aut agentis naturalis substituitur, circa quam haec contingunt ;sic etiam generatur vermis et et ignis, etc. non, ut Guitmundus, virtute divina, ablato corpore Christi homines nutriri, quia ad illam nutritionem, ut dictum est, via est corruptio specierum, et inductio novae substantiae desinente corpore Christi: non ergo per meram illusionem fit nulla facta mutatione circa species. Sic etiam patet, quomodo inebriari possit quis bibendo species in magna quantitate, non quod inebriatio fieret per species, quia non sunt sufficiens materia ; requiritur enim substantia vini, quae resolvi debet in vapores calore naturali stomachi ; supposita ergo alteratione specierum inducitur virtute divina aliqua substantia, non virtute agentis naturalis.
(g) Ad argumenta. Ad primum et secundum patet ex littera, et ex dictis ad tertium et quartum.
Ad quaestionem seu interrogationem in responsione ad tertium, qua quaeritur an agens naturale, licet ex praemissis non agat ad substantiam novam, neque in parte, neque in toto, utrum ad unionem accidentium nempe quantitatis et qualitatum quas actione propria induxit corrumpendo species, in quantitate praeexistente agere possit?
Respondet primo Doctor affirmativam posse dici, quia agens supponit subjectum in priori natura a Deo productum. Haec responsio non est secundum principia Doctoris, sed sequendo opinionem eorum, qui dicunt agens non dependere a subjecto quanto et extenso, cujus contrarium ipse supponit contra opinionem secundam, quae ponit materiam creari a Deo; opponit autem Doctor asserens, hoc non salvare actionem agentis naturalis et materialis, quia supponit subjectum quantum. Sed forte respondetur inhaerentiam, licet sit ad subjectum, ut ad terminum, fundari tamen in ipsa forma, nempe in quantitate et aliis accidentibus, prout ipse quaest. 3. docet, et sic salvari potest haec sententia juxta principia Doctoris.
Hoc mode dubitare tamen quis posset, num agens naturale de facto attingat productionem unionis, nisi concomitanter ad productionem formae, quam educendo unit, nam agere seorsim ad unionem aut ejus destructionem videtur actio solius Dei. Responderi potest unionem esse per se producibilem a causa creata, et de facto productioni formae non praeexistentis conjungi; non quod eadem sit actio, sed quia nequit educi forma ab agente creato, nisi concurrente subjecto, sustentando tam actionem quam formam, quod non contingit sine unione; unde agens creatum non producens formam potest agere ad ejus Unionem, et licet eductio inferat unionem propter concursum subjecti, non tamen e contra unio eductionem, ut patet in anima rationali, quae non educitur et unitur: sic etiam fieri hic quod si ad unionem, quae est ex parte animae rationalis, non concurrat generans, ut mater, hoc ideo est, quia nequit agere in subjectum spirituale, ut causa totalis in suo genere; in proposito tale impedimentum non subsistit.
Secundo respondet juxta sententiam eorum, qui negant productionem fieri ab agente creato, nisi etiam fiat corruptio. Sed hanc sententiam aut fundamentum merito hic non approbat, quia alias supra dist. 10. q. 2. contrarium docuit: et sufficit ipsam privationem formae praecedere prius natura, et non formam contrariam et causam creatam posse habere effectum coaevum.
Ex quibus principiis Tartaretus et Are-Unus putant materiam creari in priori instanti rationis aut naturae, et de potentia ejus educi formam virtute causae naturalis alterantis species. Sed in hoc non tenent cum Doctore, neque consequenter ad principia ab ipsis tradita et hic et in praecedentibus quaestionibus, et dist. 10. quaest. 6. et 9. quia tenendo cum Doctore, ut ipsi tenent, accidentia subjectarl in toto, et praeterea agens materiale non agere nisi in subjectum quantum, currit ratio Doctoris hic facta contra D. Thomam, quia materia illa non esset, neque posset esse quanta, neque consequenter subjectum proportionatum agenti naturali.