Ne timueris. Supra Psalmista ostendit quid sit homini timendum in mundo; hic ostendit quid sit non timendum, scilicet prosperitas impiorum.
Et primo monet ut non timeamus propter prosperitatem malorum; secundo assignat rationem, ibi, quoniam cum interierit. Prosperitas malorum duo habet: scilicet abundantiam divitiarum, et sublimitatem gloriae. Quantum ad primum dicit, ne timueris cum dives factus fuerit homo. Quantum ad secundum, et cum multiplicata fuerit gloria domus suae. Et dicit, homo. Homo constat ex duplici natura: scilicet animali et rationali. Et quandoque sumitur pro una, quandoque pro alia. Hic sumitur pro animalitate; quasi dicat: si homo animalis dives factus fuerit: tales enim saepe ditantur. Job 21: quare impii vivunt, sublimati sunt, confortati sunt divitiis? item ibidem 12: abundant tabernacula praedonum: si ista scilicet videris, ne timueris. Duplex potest esse causa timoris. Una, ne desaeviant in homines: alia, ne ex hoc scandalizentur boni, et deficiant a spe, secundum illud psalm. 72: mei autem pene moti sunt pedes...p et dixi: ergo sine causa justificavi cor meum; quasi dicat: ex quo tot bona deus facit malis, videtur quod non curet de nobis, secundum illud Malach. 3: vanus est qui servit deo, et quod emolumentum habemus, quia custodivimus praecepta domini? quantum ad secundum dicit, et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus. Eccl. 9: non zeles gloriam et opus peccatoris. Psal. 36: vidi impium etc.. Quoniam cum interierit.
Hic assignatur ratio, quare non sunt timendi mali si divites fiant. Primo, quia quandoque omnibus exterioribus bonis privabuntur; secundo etiam omnibus interioribus bonis deficient. Secunda ibi, quia anima ejus. Ideo dicit, non sunt timendi, quia deus reservat tibi majora. Haec autem quae dantur istis sunt transitoria. Et ostendit primo, quod divitiae transeunt; dicens, quoniam cum interierit, scilicet dives, non sumet omnia, idest nihil ex omnibus quae habuit, poterit habere. Job 27: dives cum dormierit, nihil secum auferet. 1 Tim. Ultim.: nihil intulimus in hunc mundum: haud dubium, quia nec auferre quid poterimus. Secundo ostendit defectum gloriae hominis peccatoris, neque descendet cum eo gloria ejus; quia tunc gloria ejus finitur cum carne, et reservatur ei ignominia in inferno. Oseae 4: gloriam eorum in ignominiam commutabo. Apocal. 18: glorificavit se etc..