CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ad quaestionem dico. Quomodo in Deo sit voluntas ex natura rei, vide supra dist. 2. q. 1. in illis praeambulis ad infinitatem Dei, et d. 8. q. penultim. Quomodo voluntas sit ibi sub ratione principii productivi, vide supra dist. 2. part. 2. et ibi omnia diffuse exposita supra.
(b) Ex his ultra probo conclusionem principalem, scilicet quod Spritus sanctus producatur per modum voluntatis, quia in quocumque est principium aliquod, etc. Ista propositio supra dist. 2. part. 2. q. 3. exposita est et soluta etiam objectio facta ab Alphonso Toletano, vide ibi.
Et pro intelligentia litterae sequentis notanda sunt aliqua.
Primo, quod sicut in Deo est duplex notitia, scilicet genita, quae est Filius Dei, et notitia essentialis, quae est intellectio formaliter infinita communis tribus personis. Sic et amor est duplex : quidam est vere productus et spiratus, qui dicitur Spiritus sanctus, et alius est essentialis, qui est velle sive volitio, sive dilectio divina formaliter infinita communis tribus personis, et talis non potest esse Spiritus sanctus, quia tunc persona Spiritus sancti esset communis tribus personis, et sic Pater vere esset Spiritus sanctus, similiter et Filius. Sequeretur etiam, quod Spiritus sanctus esset antequam produceretur, quia omne essentiale in divinis, dicens perfectionem, est prius omni notionali, ut supra patuit dist. 1. quaest. 2. et clarius in quodl. q. 1. et sic esset prior Patre et Filio. Similiter nec notitia essentialis in Deo potest dici Filius propter easdem rationes, quae dictae sunt de amore essentiali.
Secundo notandum est, quod sicut notitia genita sive Filius, est quid constitutum ex essentia et proprietate personali, sic Spiritus sanctus sive amor spiratus est constitutus ex essentia divina, et proprietate personali, puta, spiratione passiva. Et sicut Filius dicitur formaliter infinitus, non absolute, cum sit relativum, sed ratione essentiae divinae, quae est de esse constitutivo Filii, sic Spiritus sanctus vel amor spiratus, dicitur formaliter infinitus tantum ratione essentiae, quae est formaliter in illo. Et sic intelligit Doctor, cum dicit quod voluntas divina est ratio producendi amorem infinitum, etc.
Tertio notandum est, quod sicut Filius proprie dicitur notitia genita sive Verbum, quia exprimitur per modum intellectus, et dicitur notitia essentialis appropriate tantum, quia cum ipse producatur per modum intellectus, cujus est notitia tam genita quam essentialis, merito appropriatur sibi notitia essentialis, ut patet infra a Doctore dist. 27 et in secundo dist. 1. et in quodl. quaest. 8. Sic Spiritus sanctus dicitur proprie amor spiratus, et appropriate amor essentialis, quia est per modum voluntatis, quae est principium productivum amoris spirati, et quasi productivum amoris essentialis.
Quarto est notandum, quod sicut intellectus divinus, qui est infinite faecundus, respicit essentiam, ut objectum infinitum, et sic ipse intellectus una cum essentia, quasi sunt principium productivum intellectionis formaliter infinitae, quae est communis tribus: et quia ipse intellectus una cum essentia, propter sui infinitatem natus est se communicare alteri perfectissime, ideo hoc totum, scilicet intellectus et essentia, est vere principium productivum et communicativum suimet alicui producto, scilicet Filio, id est, quod Pater habet hujusmodi principium, et mediante illo, non solum quasi producit intellectionem communem tribus, sed etiam vere producit Filium mediante illo, ut principio formali productivo, cui producto communicat essentiam, et intellectum, et omnem perfectionem, quod communicare nihil aliud est, nisi Patrem producere Filium, tanquam terminum adaequatum, in quo Filio est essentia divina, ut primus terminus formalis productionis, et omnia attributa, ut quasi concomitantia primum terminum formalem. Ideo haec conceditur : essentia divina communicatur ut terminus formalis, id est, habet esse in Filio, ut terminus formalis productionis Filii, non tamen conceditur quod generetur vel producatur, ut supra patuit distinctione quinta, quaestione prima. Pariformiter dico de voluntate et essentia divina, quae sunt principium formale quasi productivum amoris essentialis, et vere productivum amoris spirati sive producti.
Nota tamen pro junioribus multa signa in divinis, quibus intellectis, satis manifesta erit productio in divinis. Et licet multi conentur destruere signa naturae et originis in divinis, ut Occham, Gregorius, Alphonsus et Joannes Anglicus, Baccon, tamen opinio Doctoris praevalet, ut patet infra distinct. 16. et distinct. 41. licet etiam Doctor aliquando nominat tantum duo signa originis, ut in secundo, distinct. 1. quaest. 1. In primo signo est productio ad intra, in secundo est productio ad extra; non negat tamen, quod ad intra non sint plura et originis et naturae, sicut et ad extra ; nam intellectus divinus ad extra prius producit objecta secundaria in esse cognito quam voluntas velit illa, ut patet a Doctore, supra quaest, ult. Prolog. et distinct. 3. quaest. 4. et infra distinct. 35. 36. et 39. Et similiter voluntas divina prius vult contingentia esse quam intellectus divinus intelligat, ut infra patet distinct. 39. et in quodlib. quaest. 14. Possunt ergo assignari multa signa tam ad intra quam ad extra, quae diversimode in diversis locis a Doctore eliciuntur.
In primo ergo signo est essentia divina sub ratione absolutissima, et ut pelagus et fundamentum omnis perfectionis, ut patet a Doctore supra dist. 8. quaest. 3. et in quodl. quaest. 1.
In secundo signo omnes perfectiones secundae suo modo quasi pullulant ab essentia divina et in essentia divina, ordinate tamen, sicut est ordo in perfectionibus simpliciter, ut supra patuit dist. 8. quaest. 3.
In tertio signo essentia divina est praesens intellectui divino in ratione objecti intelligibilis, et sic intellectus divinus et essentia divina sunt quasi unum principium totale intelleclioiiis divinae, ita quod ista est vera, quod Deus intelligit etiam (per impossibile) circumscripta omni persona, est enim intellectio simpliciter.
In quarto signo essentia divina prius cognita est praesens voluntati divinae in ratione objecti summe diligibilis, et sic voluntas divina sive Deus voluntate divina diligit seipsum amore infinito, et talis amor cum sit perfectio simpliciter, praecedit omne suppositum divinum, ut supra patuit dist. 1. q. 2. et in quodl. q. 1. ubi probat Doctor quod essentialia absoluta sunt immediatiora notionalibus ipsi essentiae divinae. Ex his apparet error multorum opinantium intellectionem divinam esse Filium, et amorem divinum esse Spiritum sanctum. Sequitur etiam quod Deus in aliquo priori, in quo non intelliguntur personae divinae, est perfectissime beatus in seipso videndo se et amando, ad quem perfectum sive infinitum amorem sequitur infinitum gaudium, et sic in tali priori est tota ratio beatitudinis divinae et objecti fruibilis, ut supra patuit dist. 1. q. 2.
In quinto signo est persona Patris, sic intelligendo quod ab essentia divina sive a memoria foecunda in ipsa essentia, pullulat proprietas constituens Patrem, ut infra patet dist. 28. Ipsa enim memoria foecunda est principium formale vere productivum Filii, et per illam productionem activam constituitur Pater in esse personali, ut patet a Doctore infra dist. 28. et in quodl. q. 4. generatio ergo activa primo est a memoria foecunda, et ipsa constituit Patrem, quia Pater dicit essentiam cum paternitate sive generatione activa. Et nola, quod sustinendo quod personae constituantur in esse personali per relationes originis, ista nomina in re important idem, ita quod ex natura rei sunt simpliciter idem, licet forte differant ratione, scilicet paternitas, generatio activa, productio activa Filii, gignitio Filii, verbatio activa, et hujusmodi, omnia enim important eamdem proprietatem constituentem Patrem. Et in isto signo in quo Pater est Pater, sunt omnes perfectiones divinae in Patre, eo ordine, quo se invicem respiciunt, ita quod primo est Deus Deitate. Secundo, infinitus infinitate divina. Tertio, bonus bonitate divina. Quarto, intelligens essentiam intellectione divina. Quinto, volens sive amans essentiam divinam amore infinito, et sic perfecte beatus. Sexto, gaudens gaudio infinito, et sic ordinate intelligitur habere perfectiones divinas, et simpliciter eo ordine quo sunt in essentia divina. Et hoc est, quod dicit Doctor supra 1. distinct, quaest. 2. quod Pater prius origine est beatus quam generet Filium, ut exposui ibi.
In sexto est generatio Filii, sic intelligendo, quod generatio illa activa est prior ipso Filio, ut supra exposui. Pater ergo in isto signo est principium quod producit, et memoria foecunda est principium quo Pater producit ; non enim memoria sola posset producere, quia tunc realiter distingueretur a producto, quod est impossibile ; requiritur ergo memoria illa ut principium quo, et Pater ut principium quod. Et inter producens et productum semper est realis distinctio. Sed inter principium formale productivum et ipsum productum non requiritur distinctio realis, aliter non esset eadem essentia in Patre et Filio ; ratione ergo principii formalis est unitas naturae in generante et genito, et ratione producentis est realis distinctio producentis et producti. Et vide supra quae dixi distinct. 4. et quaest. 2. et distinct. 7. In sexto ergo signo Pater producit Filium. In septimo signo Filius est vere productas, qui Filius duo includit, non ut partes, neque ut quasi partes, scilicet essentiam et filiationem: non enim essentia et proprietas constituunt Filium, ut duae paries vel quasi paries, nec essentia ut materia vel quasi materia, quae omnia sonant imperfectionem, sed ut sunt perfecte idem realiter. Haec exposita sunt supra distinct. 5. quaest. 2. Et nola quod filiatio, generatio passiva, productio Filii passiva, verbatio passiva, dictio passiva ex natura rei significant eamdem proprietatem Filii, lanium enim differunt vel nomine vel ratione, et similiter in concreto ista sunt idem ex parte rei, scilicet Filius, Verbum, genitus, notitia genita, etc. Nola etiam, quod in Filio sunt omnes perfectiones divinae ordinatae eo ordine quo sunt in Patre, et eodem ordine communicantur Filio a Patre, quo ordine sunt in Patre, et sic Filius primo est Deus Deitate, et sic deinceps.
In septimo signo, Pater et Filius spirant Spiritum sanctum, ita quod Pater et Filius sunt principium quod, et voluntas divina una cum essentia est principium quo, ita quod ratione principii quo habetur unitas naturae in Patre, Filio et Spiritu sancto, et ratione producentium, scilicet Patris et Filii habetur distinctio realis Patris et Filii a Spiritu sancto. Et ista: Spiritus sanctus, amor spiratus, etc. significant idem, et die pariformiter sicut de Filio. Nota etiam, quod Pater et Filius communicant perfectiones, quas habent, Spiritui sancto eo ordine,quo sunt in ipsis,et sic Spiritus sanctus primo est Deus Deitate, et sic deinceps ; in isto ergo signo terminatur omnis productio ad intra. Et in nullo Istorum signorum, nec Pater, nec Filius, nec Spiritus sanctus intelligunt creaturas, quia adhuc nullum esse habent, nec simpliciter, nec secundum quid, ut patet a Doctore in 2. dist: 1. quaest. 1. et alibi.
In octavo signo sequitur productio creaturarum primo in esse cognito, secundo in esse volito, quae productio est communis tribus personis, de qua vide Doctorem in secundo, distinct. 1. quaest. 1.
Occham arguit contra aliqua dicta Doctoris in praesenti quaest. Et primo contra illud argumentum, quo probat voluntatem divinam esse principium formale productivum Spiritus sancti, et dicit sic : Contra istam opinionem arguo primo, quia non probatur sufficienter quod voluntas sit principium productivum Spiritus sancti, quia propositio illa accepta, scilicet in quocumque est principium aliquod, quod ex ratione sua est principium productivum, est in eo principium producendi, etc. videtur esse neganda secundum istum Doctorem, quia si sic, sequeretur quod essent plures personae in divinis quam tres. Probatio istius, quia sicut intellectus est de se principium notitiae, ita actus amandi est de se principium productivum amoris habitualis; ergo cum actus amandi Deum sit in Deo sine omni imperfectione, erit in Deo principium producendi Spiritum sanctum. Sed non potest esse principium producendi Spiritum sanctum, quia secundum istum Doctorem voluntas et non actus volendi, est principium producendi Spiritum sanctum ; ergo est aliqua alia persona producta a Spiritu sancto.
Si dicatur, quod actus amandi non habet ex ratione sua, quod sit productivus amoris habitualis, sed tantum in nobis, et non universaliter. Contra, eadem facilitate dicetur quod voluntas ex ratione sua non habet quod sit productiva, sed tantum in nobis, et ita argumentum illud non plus concludit de voluntate quam de actu amandi. Eodem modo potest argui de actu intelligendi respectu sapientiae, quia actus sciendi vel actus speculandi est principium productivum sapientiae. Nec valet dicere, quod nullum istorum est principium productivum, nisi alicujus imperfecti, et nihil imperfectum est in Deo, et ideo non potest esse principium productivum alicujus ad intra. Hoc non valet, quia sicut intelligere est perfectio simpliciter, ita ipsa essentia est perfectio simpliciter: ergo ita poterit aliquis actus intelligendi esse principium productivum sapientiae in divinis, sicut intellectus est principium notitiae genitae.
Contra istud videtur, posito quod essent principia productiva alterius rationis, quod non oportet producta esse alterius rationis, quia principia alterius rationis possunt concurrere ad unum productum; igitur ex pluralitate talium principiorum non potest argui pluralitas productorum. Adsumptum patet, quia secundum istum Doctorem, essentia et intellectus concurrunt tanquam unum principium totale ad productionem Verbi, et tamen sunt alterius rationis. Similiter si repugnet intellectui divino et voluntati divinae facere unum totale principium respectu unius personae productae, aut hoc est, quia unum est naturale et aliud liberum: aut quia utrumque est de se perfectum et infinitum se solo sufficiens in ratione principii productivi respectu sui producti. Primum non impedit, quia secundum eum, objectum et voluntas in nobis concurrunt tanquam duae causae partiales respectu ejusdem volilionis producendae. Tum, quia secundum eumdem, sicut intellectus paternus habens objectum intelligibile sibi praesens, et principium productivum Verbi, ita voluntas habens objectum volibile vel amabile sibi praesens est principium productivum Spiritus sancti ; ergo sicut secundum eum, essentia et intellectus faciunt unum totale productivum principium Verbi, ita essentia, quae est primum objectum voluntatis, et ipsa voluntas facient unum principium Spiritus sancti ; ergo nec in Deo, nec in nobis est repugnantia, quia principium naturale et liberum faciunt unum principium totale ejusdem producti. Nec secundum impedit, quia sicut dictum est per eumdem, essentia divina et intellectus (non obstante infinita perfectione tam essentiae quam intellectus) faciunt unum principium totale respectu Verbi: ergo eodem modo non obstante infinitate intellectus et voluntatis, poterunt facere unum principium totale ejusdem producti.
Ex istis patet, quod rationes probantes quod voluntas non est principium Spiritus sancti inquantum voluntas, et quod Pater et Filius non spirant Spiritum sanctum, inquantum diligunt se mutuo, per hoc scilicet, quod voluntas sit prior actu volendi, etiam ut prior tali actu mutuo se diligendi non sunt sufficientes, quia posito quod esset ibi talis prioritas et distinctio, non potest probari aliquod illorum esse principium sufficiens sine alio respectu talis personae: sicut nec potest probari, quod natura sit principium sufficiens cujuscumque personae sine intellectu et voluntate.
Si dicatur quod non est simile, quia nulla persona produci potest in divinis, nisi per modum intellectus vel voluntatis, et ideo natura se sola sine intellectu et voluntate non potest esse principium totale cujuscumque personae.
Hoc non satisfacit, de hoc enim est quaestio, an scilicet ex quo essentia est principium activum perfectum et infinitum, possit esse principium sufficiens respectu alicujus personae, non concurrente intellectu et voluntate in ratione principii productivi, sicut ponis essentiam et intellectum esse principium totale personae secundae sine voluntate, et posset aeque rationabiliter unum sicut reliquum. Ita enim videtur in nobis, quod essentia vel natura est principium productivum sine intellectu et voluntate, sicut intellectus sine voluntate.
Confirmatur, quia essentia est prior intellectu secundum istos: ergo in illo priori poterit habere personam productam, et per consequens esset persona aliqua producta ante Filium ; ita enim arguunt, quod esset aliqua persona producla ante Spiritum sanctum, si produceretur a voluntate inquan um voluntas, quia voluntas habens objectum diligibile sibi praesens, est prior actu volendi.
Si dicatur quod non est simile, quia voluntas perfecta habens objectum diligibile praesens in supposito convenienti,
est principium productivum sufficiens, sed non sic essentia ut ipsa est prior intellectu. Hoc non sufficit. Primo, quia hoc deberet probari, scilicet quod essentia non sit sic principium sufficiens, et quod voluntas est sic sufficiens, quia eadem facilitate qua tu dicis quod essentia non est sufficiens sine intellectu, eadem facilitate diceret adversarius quod voluntas non est sufficiens sine actu volendi. Secundo non sufficit, quia sicut ex prioritate voluntatis habentis objectum diligibile sibi praesens, non potest probari quod prius sit principium spirandi Spiritum sanctum quam habeat actum volendi, quia cura tali prioritate stat etiam prioritas actus volendi respectu actus spirandi, etiam secundum istos; et ita ex tali prioritate non potest probari quod sit principium spirandi et non actus volendi, imo stat quod tam voluntas quam actus volendi sit principium spirandi Spiritum sanctum.
Si dicatur quod non, quia in nobis videmus quod ipsa sola voluntas cum objecto praesente sufficit, et ideo etiam in Deo sufficiet. Contra, quamvis voluntas creata cum objecto sufficiat respectu producti primi a voluntate, si tamen essent duo producta a voluntate ordinata necessario, vel inter voluntatem et productum esset aliquod medium non productum a voluntate, vel ultimum productum necessario esset a priori medio in aliquo genere principii ; ergo eodem modo in divinis, si actus volendi sit prior actu spirandi, oportet quod habeat rationem principii respectu ipsius. Assumptum patet, quia secundum istos omnis effectus sufficienter dependet a suis causis essentialibus; ergo nihil est essentialiter prius aliquo, nisi sit causa illius in aliquo genere causae ; ergo omne prius sive productum, sive non productum a voluntate respectu actus producti a voluntate, est causa ipsius actus in aliquo genere causae.
Ex praedictis patet contra tertium, quod ex dualitate principiorum produclivorum (si poneretur) non potest probari dualitas personarum productarum, cum (sicut probatum est) non possit probari quin illa principia productiva possint concurrere ad unum productum.
Praeterea, non potest probari quin unum principium productivum habeat diversa producta alterius rationis, cum productivum unius rationis possit habere producta alterius rationis. Haec Gulielmus Occham.
Respondeo ad rationes Occham, sed primo praemitto aliqua. Primum, ratio producendi non aliquid in se subsistens, sed tantum alteri inhaerens, sive aliud suo modo perficiens, non potest esse ratio producendi illud, nisi habeat potentiam suo modo receptivam, nam hoc patet de se, et a Doctore in 4. dist. 12. Secundum est, quod actus sive operatio aliqua nullo modo est principium productivum, et praecipue alicujus per se subsistentis, cum operatio ut operatio, sit finis potentiae ; et si aliquando ponitur principium productivum habitus, accidit sibi, quia hoc non est universaliter verum. Tertium, habitus ponitur in potentia, vel ut inclinet potentiam ad producendum similes actus illis ex quibus generatur, vel ut potentia per ipsum perfectius agat, ut infra patebit distinct. 17. Sed ubi actus ponitur formaliter infinitus et aeternus quasi productus ab objecto et potentia infinitis, non apparet quod tali actu generetur habitus, quia nec ut inclinans, cum potentia infinita sit infinite inclinata; nec ut partialis causa, ut actus sit perfectior, cum (ut producitur ab objecto et potentia infinitis) sit formaliter infinitus ; frustra ergo poneretur talis habitus.
Istis praemissis, respondeo ad primam rationem. Et negatur quod actus amandi sive amor essentialis in divinis sit principium productivum habitus sive amoris habitualis, quia talis amor habitualis est omnino superfluus. Dico secundo, quod posito quod talis amor actualis ex se sit principium productivum amoris habitualis, adhuc requiritur potentia habituabilis in quam producat talem habitum ; sed in proposito voluntas divina nullo modo est potentia habituabilis, quia hoc est imperfectionis. Tum etiam, quia ponitur determinabilis, nec regulabilis ab actu intellectus divini, ut supra patuit quaest, ult. Prolog. et infra patebit distinct. 38. et in 4. dist. distinct. 46. Hoc enim sonat imperfectionem, licet enim talis cognitio de se sit regulativa, non tamen est vere practica, quia non respicit potentiam vere regulabilem, ut supra patuit in quaest, ult. Prolog. sic in proposito, licet amor actualis ex se sit productivus amoris habitualis, tamen non nisi in potentia habiluabili, cujusmodi non est voluntas divina. Dico tertio, quod posito quod amor actualis in divinis sit quasi productivus amoris habitualis, tamen non sequitur, quod amor habitualis sit alia persona a Spiritu sancto. Tum, quia persona producta realiter distinguitur a persona producente, sed talis amor habitualis (cum sit perfectio simpliciter) est idem realiter omnibus personis et communis illis, ut patet. Tum, quia talis amor habitualis non erit per se subislens, quia hoc est contra rationem habitus, quod sit suppositum sive subsistens incommunicabile, sed persona, quae ponitur alia a persona Spiritus sancti, de necessitate esset per se subsistens. Omnes istae responsiones sunt verae.
Et quod dicit contra illam responsionem, quod actus amandi non habet ex ratione sua, quod sit principium productivum amoris habitualis, sed tantum in nobis et non universaliter, quia eadem facilitate dicetur, quod voluntas non habet ex ratione sua quod sit productiva, sed tantum in nobis. Dico quod non est simile; tum quia voluntas est vere ex sua ratione formali productiva, et per consequens quaelibet voluntas est vere productiva, non sic est de operatione ut operatio, cum operatio ut operatio, sit finis potentiae. Tum, quia potentiae intellectivae vel volitivae in divinis correspondet duplex actus, scilicet actus productivus, cui correspondet productum pro termino totali; et actus operativus, cui nullum productum correspondet pro termino, nec formali, nec totali. ut supra patuit dist. 2. part. 2. Tum, quia operatio ut operatio, non videtur productiva alicujus, quia est id, quod potentia tendit in objectum, ut patet de intellectione et volitione, quod modo operationi correspondeat aliquod productum, hoc est per accidens ; productio vero, unde productio, est id quo potentia productiva tendit in productum sive quo habet productum. De ratione autem potentiae videtur quod sit productiva alicujus, non sic est de ratione operationis, unde operatio.
Si etiam detur responsio sequens, scilicet quod operatio, puta intellectio et volitio, sit tantum productiva alicujus imperfecti, puta habitus, et in divinis nihil est imperfectum ; ergo, etc. Cum dicit contra hoc, quia etiam actus intelligendi in Deo est perfectio simpliciter, sicut essentia; ergo si essentia est principium productivum perfecte ; ergo et intellectio. Dico quod quamvis intellectio sit perfectio simpliciter, quia tamen operatio, ideo non est ratio producendi, nisi forte habitum, et cum habitus aequivoce producatur, ut infra patebit, dist. 17, ideo erit imperfectus respectu intellectionis. Ad aliud contra Doctorem de principiis productivis alterius rationis, etc. Dico primo quod non dicit Doctor, quod si principaliter productiva sunt alterius rationis, quod producta sint alterius rationis, imo expresse vult quod talia producta sint ejusdem rationis, puta Filius et Spiritus sanctus, ut supra patuit distinct. 7. et infra magis patebit distinct. 13. Dicuntur enim ejusdem rationis, quia terminus formalis in utroque producto est eadem essentia divina. Loquendo tamen de productionibus sive activis sive passivis, illae de necessitate sunt alterius rationis, quia spiratio activa et generatio activa sunt simpliciter alterius rationis ; similiter spiratio passiva et generatio passiva sunt alterius rationis, ut patet a Doctore supra distinct. 7. et infra magis patebit distinct. 13. et in quodlib. quaest. 2. Loquendo ergo de productionibus, dico quod quia intellectus et voluntas sunt principia alterius rationis, ideo spiratio et generatio sunt alterius rationis.
Et cum probat contrarium, quia essentia divina et intellectus sunt principia alterius rationis, et tamen ab eis est productio unius rationis, quia scilicet generatio Filii ; dico primo, quod intellectus et essentia non sunt alterius rationis, accipiendo intellectum pro intellectualitate divina, non ut est potentia, ut supra dixi dist. 8. et infra quaest. 1. quodlib. quia, ut inquit Doctor supra dist. 8. quaest. 3. et in quodlib. quaest. 1. si essentia definiretur, definiretur per quidditatem intellectus et voluntatis, et sic patet quod non sunt alterius rationis formalis, quidquid sit de distinctione ex natura rei. Intellectus ergo et voluntas non distinguuntur ab essentia divina formaliter, licet inter se formaliter distinguantur, ut supra patuit distinct. 8. quaest, 3. Dico secundo, posito quod intellectus et essentia distinguantur formaliter, adhuc non sequitur quod intendit probare. Unde praemitto aliqua. Primum, quod essentia divina sicut in cognitione et volitione sui concurrit, ut objectum intellectus et voluntatis, ita quod eadem essentia et sub eadem ratione est ratio intelligibilitatis et diligibilitatis, et sub eadem ratione est objectum tam intellectus divini quam voluntatis divinae, cum objectum intellectus et voluntatis sit idem et sub eadem ratione, ut supra patuit distinct. 3. quaest. 3. et specialiter in 4. distinct. 49. sic videtur quod in productione Filii et Spiritus sancti habeat magis rationem objecti quam potentiae, imo non videtur habere rationem potentiae. Unde Verbum producitur ut expressivum essentiae divinae, ut supra patuit distinct. 2. part. 2. quaest, ult. contra opinionem Henrici, et infra magis patebit dist. 27. et in 2. distinct. 1. quaest. 1. et in quodlib. quaest. 8.
Secundum est quod idem objectum et sub eadem ratione, ut concurrit cum alia et alia potentia cognitiva, est causa partialis alterius et alterius operationis specificae ; patet, quia idem color, ut concurrit cum potentia visiva, est partialis causa visionis, ut vero concurrit cum intellectu est partialis causa intellectionis, quae specie distinguitur a visione ; sic etiam eadem potentia numero, ut concurrit cum uno et eodem objecto est partialis causa actus ejusdem rationis. Ut vero concurrit cum objecto alterius rationis est partialis causa actus alterius rationis, ut patet de intellectu comparato ad hominem, et lapidem in ratione objecti. Sicut ergo distinctio actus sumitur principaliter a distinctione objectorum, quando eadem potentia numero concurrit, ut partialis causa cum distinctis objectis specie, sic quando idem objectum numero concurrit ut causa partialis cum distinctis potentiis formaliter, distinctio actus videtur principaliter accipi a distinctis potentiis. Et sic erit in proposito, quia essentia divina, ut concurrit cum intellectu divino, est partialis causa productionis ejusdem rationis, et quando concurrit cum voluntate divina, erit partialis causa productionis alterius rationis ; et sic generatio et spiratio dicuntur alterius rationis, quia sunt a potentiis omnino alterius rationis.
Tertium est, quod sicut duo objecta specie distincta non integrant unam causam totalem respectu alicujus intellectionis, ut patet, sic nec duae potentiae formaliter distinctae integrant unam causam totalem respectu alicujus intellectionis ; ex his patet solutio ad rationem Occham. Licet enim essentia et intellectus sint alterius rationis, tamen ut uniuntur sunt ratio producendi aliquid ejusdem rationis, quia sunt tales entitates, quae sunt natae uniri ad invicem, ut integrantes unam totalem causam ; intellectus vero et voluntas non sunt tales entitates, ut sint natae uniri, ut duae causae partiales respectu productionis divinae. Ex his etiam patet solutio ad rationem sequentem: Cum dicit, si repugnat intellectui divino et voluntati divinae facere unum totale principium respectu unius personae, etc. dico quod illa divisio est insufficiens, non enim repugnat, quia unum agit libere et aliud per modum naturae, nec quia utrumque est infinitum, sed repugnat eis, quia sunt tales entitates, quae non sunt natae facere unum principium, sicut etiam patet in nobis. Intellectus enim divinus est talis entitas, quod sicut respectu actus intelligendi non potest uniri, nisi essentiae divinae in ratione objecti, et nullo modo voluntati divinae, sic respectu actus producendi non potest uniri, ut partialis causa talis actus, nisi essentiae divinae, et nullo modo voluntati divinae ; nec potest assignari alia ratio, nisi quia talis entitas. Et sic patet solutio ad omnia alia Occham, procedunt enim ex malo intellectu dictorum Scoti, ut patet intuenti positionem Doctoris.