IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(Textus Magistri Sententiarum.)
Si hoc Sacramentum conficiatur ab haereticis, vel excommunicatis.
Solet etiam quaeri, utrum pravi Sacerdotes hoc Sacramentum con-
. licere queant? Ad quod dici potest, quod aliqui, licet sint pravi, consecrant vere, scilicet qui intus sunt nomine et Sacramento, etsi non vita ; quia non in merito consecrantis, sed in verbo efficitur Creatoris. Unde Augustinus : " Intra Catholicam Ecclesiam in mysterio corporis et sanguinis Domini nihil a bono majus, nihil a malo minus perficitur Sacerdote, quia non in merito consecrantis, sed in verbo perficitur Creatoris et virtute Spiritus sancti. Credendum est enim, quod in verbis Christi Sacramenta conficiantur. Sicut ipse est qui baptizat, ita ipse est qui per Spiritum sanctum suam efficit carnem et sanguinem. " Item Gregorius : " Putant quidam, communionem corporis minus esse sanctificatam, si illorum fiat officio, quorum vita eorum oculis videtur ignobilis. Heu, in quam magnum laqueum incidunt, ut divina et occulta mysteria plus ab
. aliis sanctificata posse fieri credant, cum unus idemque Spiritus sanctus in tota Ecclesia invisibiliter ea mysteria et operando sanctificet et sanctificando benedicat Mysterium ideo dicitur, quod secretam et reconditam habeat dispensationem: Sacrificium vero, quasi sacrum factum, quia prece mystica consecratur pro nobis in memoriam Dominicae passionis. Sacramentum est in aliqua celebratione, cum res ita fit, ut aliquid significatae rei accipiamus. Sacramenta sunt: Baptisma, chrisma, corpus Christi, quae ideo Sacramenta dicuntur, quia sub tegumento visibilium rerum divina virtus secretius salutem eorumdem Sacramentorum operatur; unde a secretis virtutibus vel sacris Sacramenta dicuntur. Panis et calicis Sacramentum Graece Eucharistia dicitur, latine bona gratia interpretatur: et quid melius corpore et sanguine Christi? Sive ergo per bonos, sive per malos ministros intra Ecclesiam dispensetur, Sacramentum tamen est, quia Spiritus sanctus vivificat: nec bonorum dispensatorum meritis ampliatur nec malorum attenuatur. Hoc de corpore Domini, hoc etiam de Baptismate et chrismate dicendum est et tenendum: quia virtus divina secretius operatur in eis, et divina solummodo est haec virtus sive potestas non humanae efficaciae. "
Illi vero, qui excommunicati sunt, vel de haeresi manifeste notati, non videntur hoc Sacramentum posse conficere, licet Sacerdotes sint:
quia nemo dicit in ipsa consecratione, offero, sed offerimus, quasi ex persona Ecclesiae. Et ideo, cum alia Sacramenta extra Ecclesiam possint celebrari, de hoc non videtur. Quod etiam Augustinus tradere videtur dicens : " Recolite nomen et advertite veritatem. Missa enim dicitur, eo quod caelestis missus ad consecrandum vivificum corpus adveniat, juxta dictum Sacerdotis dicentis : Omnipotens Deus, jube haec perferri per manus sancti Angeli tui in sublime altare tuum," etc. Idcirco, nisi Angelus venerit, Missa nequaquam jure vocari potest. Numquid enim, si hoc mysterium haereticus ausus fuerit usurpare, Angelum de caelis mittit Deus oblationem ejus consecrare: maxime cum eisdem per Prophetam comminatus sit, dicens : Maledicam benedictionibus vestris. Quod si benedi ctionibus eorum se asserit maledicturum Veritas, quid erit de hostia ? Ergo dicemus, illam posse benedici ab illo quem scimus a Deo fore maledictum cum sua benedictione? Si enim Deus maledixerit benedictionibus haereticorum, et simoniacus benedixerit; quis eorum praevalebit? Numquid benedictio maledicti ad nihilum poterit redigere verba verissima comminantis Dei? Ex his colligitur, quod haereticus a Catholica Ecclesia praecisus, nequeat hoc Sacramentum conficere, quia sancti Angeli, qui hujus mysterii celebrationi assistunt, tunc non adsunt, quando haereticus, vel simoniacus hoc mysterium teme rare praesumit. Non enim dubitari licet, ubi corporis Dominici et sanguinis mysteria geruntur, supernorum civium adesse conventus.
Hieronymus super cap. 2. Malach. verba Prophetae sic exponit. Maledicam benedictionibus vestris, id est, his quae eis benedictionibus possidetis, vel quidquid a vobis benedicetur, vel quoniam non benedicunt Sanctis ex vero corde, vel quia qui inique agunt, benedicuntur ab eis, adulanturque peccatoribus, dummodo divites sint, et habetur 1. quaest. 1. cap. multi saecularium, ad finem, et lib. 2. de Trinitate, statim post princip. quaest. 1. cap. maledicam. Item : " Maledicam benedictionibus vestris, id est, quidquid a vobis benedicitur, per me erit maledictum. "
In hujus autem mysterii expletione, sicut formam servari, ita ordinem haberi, scilicet ut sit Sacerdos , et intentionem adhiberi oportet, ut illud facere intendat. Sed si non credit de illo mysterio, sicut veritas habet, numquid potest intendere illud conficere? Et si non intendit, numquid conficit? Aliqui dicunt, etiam non recte de illo mysterio sentientem posse intendere, non quidem illud conficere, quod jam esset recte credere, sed id agere, quod geritur ab aliis, dum illud conficitur, et sic adhibetur intentio, etsi intentio dicatur deesse conficiendi illud mysterium, tamen, ex quo intendit ea dicere et agere, quae ab aliis geruntur impletur mysterium.
Gregorius super Ezechielem, homil. 10. " Qui in expositione sacri eloquii, ut auditoribus placeat aliquid fingit, sua verba loquitur non Dei, qui autem in verbis Dominicis aliter, quam is qui
protulit, senserit, etsi sub alio intellectu, tamen ad aedificationem charitatis tendit ; Domini sunt verba, quae dicit. Illud etiam sane dici potest, quod a brutis animalibus corpus Christi non sumitur, etsi videatur. Quid ergo sumit mus, quid manducat? Deus novit. De hoc caelesti mysterio aliqua perstrinximus, a Catholicis fideliter tenenda: qui enim his contradicit haereticus judicatur.
Quid faciat haereticum, et quid sit haereticus.
Ne autem ignores quid haeretl cum faciat, vel quid sit haereticus, audi breviter, quid inde sancti Doctores tradant. Hilarius ait : " Extiterunt plures, qui coele stium verborum simplicitatem, non veritatis ipsius absolutionem, susceperunt, aliter interpretantes, quam dictorum virtus postularet. De intelligentia enim haeresis, non de Scriptura est; et sensus, non sermo, fit crimen. " Idem libro septimo : " Intelligentiae sensus in crimine est ". Hieronymus dicit, quod " ex verbis inordinate prolatis incurritur haeresis. " Augustinus definiens, quid sit haereticus, ait:" Haereticus est qui alicujus temporalis commodi, et maxime gloriae principatusque sui gratia falsas ac novas opiniones gignit, vel sequitur. "
(Finis textus Magistri.)
Haec est (a) ultima pars, in qua . Magister, determinat de causa efficiente consecrationis Eucharistiae. Et dividitur in duas: in principalem, in qua determinat hanc conclusionem, quod a quocumque Sacerdote bono vel malo indifferenter potest confici Eucharistia; et incidentalem, quae tangit de perceptione Sacramenti hujus. Secunda ibi : Illud etiam sane. Et sequitur epilogus respectu istius tractatus totius, ibi : De hoc caelesti mysterio, et pars incidentalis ibi, quis sit dicendus haereticus, quae incipit ibi : Ne autem ignores.
Circa hanc distinctionem quaero duo: Primo, utrum sola actione divina possit confici corpus Christi? Secundo, utrum quicumque Sacerdos proferens verba consecrationis cum intentione deter minata, et circa materiam convenientem, posset conficere Eucharistiam?