In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Sententia Doctoris virtutes morales non esse necessario connexas, probatur primo ex adductis contra Henricum et Divum Thomam. Secundo, quia virtutes sunt perfectiones partiales hominis ; ergo potest unus esse perfectus secundum unam, et non secundum aliam, sicut potest esse bene videns, et male audiens, quia sunt perfectiones partiales. Haec habetur ex Hieronymo lib. I. contra Pelagianum paulo post principium, Augustino epistola 29. Bernardo sermone 70. super Cantica ; ita Albertus hic art. 4. Occham 3. quaest. 12. art. 3. princip. Gabriel, Alm. citati. Rubion hic quaest, I. art. I. Bassol. quaest, i. Mayr. quaest. 2. art. 13. Vasq. 1. 2. disp. 84. cap. 4. 5. Assorius tom. 1. lib. 3. c. 29. q 1.
Quantum ad istum (g) articulum, concedo quod virtutes morales, nec secundum genera sua, quae communiter assignantur, Justitia, Fortitudo et Temperantia, nec secundum illa generaliora, quae prius assignavi, quae sunt virtutes disponentes affectum ad seipsum, vel ad alium, sunt necessario connexae.
Ad hoc est persuasio talis, quia una virtus est aliqua perfectio hominis, sed non totalis ; sufficeret enim tunc una virtus moralis ; igitur partialis. Quando autem sunt plures perfectiones partiales, idem perfectibile potest esse simpliciter perfectum secundum unam perfectionem in summo, et simpliciter imperfectum secundum aliam ; sicut patet in homine, cujus est habere multas perfectiones organicas, potest habere unam perfectionem in summo, nihil habendo de alia, ut esse summe dispositum quoad visum,vel gustum, vel olfactum, nihil habendo de auditu ; igitur potest aliquis habere perfectionem respectu materiae temperantiae, nihil habendo de perfectione, quae requireretur respectu materiae alterius virtutis, et per consequens potest esse simpliciter temperatus, etiam quantum ad quemcumque habitum temperantiae, etsi non sit fortis ; non tamen erit simpliciter moralis sine omnibus virtutibus moralibus, sicut non est perfecte sentiens simpliciter sine omnibus sensibus ; sed non est minus perfecte temperatus, licet sit minus perfecte moralis, sicut non audiens non est minus perfecte videns, licet sit minus perfecte sentiens.