Quia anima ejus in vita ipsius benedicetur: confitebitur tibi cum benefeceris ei. Hic ponit primo defectum interiorum pertinentium ad corpus; secundo ad animam, ibi, et introibit. Primo ergo ostendit, quod post hanc vitam deficit eis bonum corporis; secundo ostendit quod finitur bonum virtutis, si quod habuerunt. Dicit ergo, quia anima ejus. Sicut homo sumitur aliquando pro natura animali, aliquando pro rationali, ita anima sumitur dupliciter. Quandoque pro vita rationali, ut deuteronom. 6, diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo, ex tota anima tua. Quandoque pro animali vita. Luc. 12: anima mea, habes bona etc.. Dicit ergo secundum hoc, quia anima, idest animalis vita ejus, in vita ipsius benedicetur; quasi dicat: quicquid habet de divitiis et gloria, totum est in hac vita; et cessante hac vita, deficit ejus gloria: et ideo non potest vitae suae benedicere nisi dum vivit. Item aliquando peccatores laudant deum, vel faciunt opera de genere bonorum; sed si adversitas immineat, cessat ejus laudatio, sive operatio bona. Et ideo convertit se ad deum dicens: o deus, iste talis, scilicet peccator, sive aliquis in prosperitate existens, confitebitur tibi, idest laudabit te, cum benefeceris ei, idest dederis sibi bona temporalia quae amat. Prov. 10: benedictio domini divites facit. Hieronymus: laudabunt te cum bene sibi fuerit, idest homines laudant et serviunt divitibus, quamdiu suppetunt et prosperantur in divitiis; sed si mutetur fortuna, mutantur, necdum non laudant, sed detrahunt eis. Introibit. Hic ponit defectum spiritualium. Et primo ostendit defectum; secundo ponit ordinem perveniendi ad ipsum defectum, ibi, homo. Et primo ponit defectum culpae; secundo poenae. Quantum ad primum dicit, introibit, scilicet iste peccator sic dives, et quem laudant omnes, dum bene est ei, introibit dico, usque ad progeniem patrum suorum, scilicet per imitationem, dum omnia mala quae tota sua progenies facit, ipse operatur. Matth. 23: et vos implete mensuram patrum vestrorum.
Jer. 11: reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores. Vel, introibit etc. Quia patres sui impii sunt in inferno, et iste ibit illuc. Quantum ad secundum dicit: et usque in aeternum non videbit lumen: quia quasi, scilicet hic in suo aeterno, scilicet in vita, noluit sequi lumen rationis, ideo, in aeternum non videbit lumen. Job 15: non credit quod reverti possit de tenebris ad lumen.
Matth. 25: inutilem servum mittite in tenebras exteriores etc.. Et quo ordine? quia cum esset praeditus lumine rationis, sicut homo in honore constitutus, noluit illo lumine regi, assimilatus est jumentis insipientibus, et ideo facit sicut jumenta, debet deputari occisioni.