IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(g) Quantum ad istum articulum, etc. Rejecta opinione Divi Thomae, et Henrici, proponit jam conclusio- ; nem suam, nimirum virtutes morales cardinales appetitivas quoad se et sua genera, nec quoad species suas esse connexas ; quam conclusionem praeter omnes Scotistas tenent plures alii citati in scholio, quos in re sequitur Aversa quaest. 55. sed. 23. contra Thomistas omnes et plures recentiores, ut Salam. disputat. 7. de virtutibus quaest. 7. de virtutibus, sectione 2. Conninibricenses disputat. 7. Ethic. cap. 4. Valentiam disputat. 5. de virtutibus, quaest. 7. Suarez disputat. 3. de virtutibus, secl. 9. et alios.
Probat Scotus suam conclusionem unica, sed efficacissima ratione, quia virtutes appetitivae morales sunt perfectiones distinctae hominis ; ergo potest acquirere unam perfecte, et alias, vel nullo modo, vel non nisi imperfecte ; et licet non esset sine omnibus virtutibus moralibus perfectus moralis simpliciter, posset tamen esse perfectus in temperantia sine caeteris virtutibus, sicut licet homo non esset perfecte sentiens simpliciter, si deesset ulla potentia sensitiva, posset tamen esse perfecte auditivus, quamvis deesset visiva aut gustativa.
Fundat Scotus hunc discursum in hoc principio, quod quando aliquod natum est habere plures perfectiones particulares distinctas, possit perfici secundum unam, quin perficiatur secundum reliquas.
Respondet Cajetanus hoc principium universaliter acceptum esse falsum, quia potest oriri aliquando ex necessaria connexione perfectionum plurium competibilium uni sub jecto, quod non possit subjectum illud habere unam sine aliis ; sic autem contingit in proposito.
Eodem modo respondet Medina et Valentia, sed principium Scoti est universaliter verum, ut ab ipso proponitur, nimirum ex suppositione quod non haberent perfectiones istae diversae necessariam connexionem ex sua natura intrinseca, quam suppositionem probavit antecedenter, et nos confirmavimus efficaciter inter impugnandum Henrici et Divi Thomae sententiam.
Probari potest ulterius eadem conclusio auctoritatibus Patrum, nam sanctus Hieronymus lib. I . contra Pelagianos in persona Attici Gritobulo dicenti : Et quomodo legimus, qui unam habuerit, omnes videtur habere virtutes ? Respondet participatione (hoc est, similitudine quadam et convenientia, quam omnes virtutes habent in rationibus universalibus). non proprietate (hoc est, non quod qui unam virtutem secundum rationem particularem habet, caeteras etiam secundum rationes particulares suas habeat) ; necesse est enim, ut singuli excellant in quibusdam, et tamen hoc quod legisse te dicas, ubi scriptum sit nescio. Et iterum eidem replicanti : Ignoras hanc esse Philosophorum sententiam ? respondet, sed non Apostolorum, neque enim mihi curae est, quid Aristoteles, sed quod Paulus doceat.
Item Augustinus epistola 29. Si aulem, inquit, quod puto esse verius, sacrisque litteris congruentius, ita sunt animae intentiones, ut corporis membra, non quod videantur locis, sed quod sentiantur affectibus, et aliud illuminatur amplius, aliud minus, aliud omnino caret luce, et tenebroso umbralur obstaculo, profecto ita ut quisque illustratione piae charitatis affectus est in alio actu magis, in alio minus, in alio nihil, sic potest dici habere aliam et aliam non habere : aliam magis, aliam minus habere sir-tutem. Et infra : Et in ipso uno homine quod majorem habuit prudentiam quam patientiam, et majorem hodie
quam heri, si proficit, et adhuc non habuit continentiam, et habeat non parvam misericordiam.
Probatur tertio argumentis in initio quaestionis pro parte negativa adductis, quae suppositis nostris confirmationibus contra Divum Thomam efficaciter convincunt hanc conclusionem ; quod ut melius appareat solvendae sunt responsiones adversariorum.
Ad primum, secundum et quintum argumenta desumpta ex occasione et inclinatione, quae potest esse ad exercitium unius virtutis sine occa. sione, vel commoditate exercendi alias virtutes, respondet Cajetanus non posse contingere talem occasionem loquendo de virtutibus ordinariis pertinentibus ad communem statum, sic ut virtus possit pertingere ad statum perfectum.
Sed certe experientia docet contrarium, et praesertim argumentum quintum de paupere, qui nunquam potest habere occasionem exercendae liberalitatis ; absurdum autem esset quod non posset acquirere perfectam humilitatem, et alias virtutes, et quidem non solum quoad essentiam, ut vult Medina et Valentia, sed etiam quoad perfectissimum statum, secundum quem posset inclinare ad actum humilitatis in omnibus circumstantiis absque liberalitate vel fortitudine vel justitia formaliter acceptis, ut supra clare ostensum est ad argumentum sextum, quod procedit de incompalibilitate virginitatis et castitatis conjugalis ; respondet Cajetanus et Medina, eum qui habet castitatem conjugalem habere virginitatem in praeparatione animi, et similiter respondet ad argumentum septimum de magnanimitate et humilitate.
Sed haec responsio est prorsus insufficiens : Primo, quia conjugatus non debet, nec quidem in praeparatione animi habere virginitatem aut affectum erga ipsam, imo potest habere affectum non acquirendi ipsam, etiamsi non esset conjugatus, et potest semper malle sibi conjugium, et copulam licitam quam illam: qui autem ita est dispositus ad aliquid, ut non velit illud facere, aut acquirere aut amare, sed potius facit et amat oppositum, non dicitur in animi praeparatione illud habere : et hinc qui actu vult esse superbus, non dicitur esse in praeparatione animi humilis, ut omnes fateri debent.
Secundo, quia quando dicitur quod in praeparatione animi conjugatus habeat virginitatem, vel per hoc significatur quod habeat habitum virginitatis, vel non. Si primum dicatur, manifeste falsum est; tum quia non est necesse, ut conjugatus unquam consideret honestatem virginitatis ; tum quia habet, aut habere potest, et solet habitum inclinantem ad actum incompatibilem cum actu principali virginitatis : tum quia sic Angelus posset dici habere habitum virginitatis, quod est contra adversam rios : tum denique, quia sic non in praeparatione animi, sed simpliciter deberet dici habere virginitatem habitualem. Si dicatur secundum, ergo habemus intentum, quod nimirum virtutes morales habituales non sint formaliter secundum se connexae.
Quod si rursus velint adversarii per illam praeparationem animi significare tantum, quod habens virtutem castitatis conjugalis sit animo praeparatus ad desiderandam et exercendam castitatem virginalem, casu quo posset, aut teneretur ; hoc nihil facit ad rem, quia sic omnis Christianus, sive habeat aliquam virtutem habitualem perfectam, sive non, debet esse praeparatus ; nec ex hoc sequitur quod habeat ullam virtutem moralem habitualem perfectam, et sic etiam posset dici Angelus habere omnes virtutes morales, quia debet sic esse affectus, hoc autem esset contra adversarios.
Itaque haec responsio non satisfacit ullo modo.
Et sane Suarez supra in fine secundae sancti Thomae, dum facit mentionem de hac praeparatione animi, non intelligit de praeparatione animi, quae esset absque habitu inclinante ad objectum erga quod diceretur sic esse praeparatus, sed de ea quae esset mediante habitu, quem quis acquireret per varios actus internos, quibus vellet efficaciter exercere actus externos circa illud objectum, modo daretur occasio, et sane sic melius intelligeretur sanctus Thomas ; sed supra ostendimus conjugatum non debere habere hujusmodi actus, circa virginitatem, nec humilem circa objectum magnanimitatis, nec pauperem circa liberali tatem, quamvis possent tales actus exercere.
Alio modo ergo respondet Cajetanus sententiam Divi Thomae non esse in-
- telligendam universaliter de omnibus virtutibus moralibus, sed de ordinariis, quarum usus in humana vita communiter necessarius est ; et eodem modo sentit Suarez, et favet Aversa, quantum ad illud, quod de facto occurrit communiter, licet absolute et simpliciter dicat nec has etiam esse necessario connexas ; intelligunt autem per has virtutes communes Cajetanus et Suarez tres virtutes cardinales appetitivas.
Verum nec haec etiam responsio satisfacit ; tum quia ea data simplici -ter conclusio Scoti admittitur vera, qui loquitur de omnibus virtutibus moralibus appetitivis absque restrictione, et sententia Divi Thomae simpliciter, ut jacet, admittitur esse falsa ; tum quia virginitas est virtus satis communis et ordinaria, sicut et castitas conjugalis ; tum quia virginitas ac magnanimitas sicut et caeterae morales, sunt contentae sub quatuor cardinalibus ; ergo si hae debent esse communes ac connexae, et illae similiter ; tum denique quia magnanimitas non est magis extraordinaria et heroica ac singularis quam fortitudo, praesertim, qua quis velit subire mortem ; ergo si haec est virtus communis et connexa cum aliis, similiter et magnanimitas dici debet.
Addit ad hanc responsionem Medina quod quando dicitur quod virtutes morales debeant esse in aliquo connexae, hoc debeat intelligi de virtutibus pertinentibus ad statum suum ; unde Angelus, inquit, ex illis non debet habere nisi justitiam, quia illa sola pertinet ad statum ejus, et qui esset constitutus in nemore, quo in loco non posset occurrere occasio exercendae fortitudinis, posset esse perfecte temperatus absque fortitudine.
Sed haec doctrina, si vera esset, confirmat nostram doctrinam ; nam quia vix occurrit unquam occasio aliqua saltem plurimis personis exercendarum aliquarum virtutum ex cardinalibus, ut virginitatis ex parte conjugatorum ; fortitudinis respicientis perferentiam mortis, respectu omnium Christianorum, praesertim in Regnis Catholicis, ubi non viget auctoritas Magistratus haeretici ; liberalitatis, respectu pauperum ; paupertatis, respectu divitum : si sufficit ad perfectionem virtutum, quod habeantur in eo gradu, in quo regulariter et moraliter possunt sufficere ad non transgrediendum praescriptum rationis in ullis occasionibus regulariter et ordinarie occurrentibus et potentibus moraliter occurrere, sequitur manifeste virtutes morales etiam cardinales non esse connexas in sensu controverso.
Praeterea, absurdum omnino videtur quod aliqua virtus absque acquisitione alterius virtutis, aut deperditione alicujus partis suae, aut alterius alicujus i habitus, posset aliquando esse virtus . perfecta, aliquando non esse, sine ulla variatione aut mutatione intrinseca sui subjecti aut suppositi ; hoc autem sequeretur in sententia hac Medinae, ut patet, quia ille constitutus in nemore, dum ibi maneret, esset perfecte temperatus, et inde eductus non esset sine acquisitione ullius novi vitii, aut deperditione ullius virtutis.
Confirmatur, quia sic posset dici, quod dum quis esset domi, esset perfecte fortis quando scilicet haberet sufficientem virtutem ad resistendum difficultatibus quibuscumque moraliter occursuris domi et foris non esset perfecte fortis, nisi plus fortitudinis haberet foris, et mille alia absurda possent ex hac doctrina deduci.