In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum sola actione divina possit confici corpus Christi ?
Alensis 4. p. q. 34. m. 3. a. 1. D. Bonav. d. 10. art. 1. q. 1. ad 2. D. Thom. 3. p. q. 75. art. 8. Innoc lib. 4. d. myst. Missae, c. 7. Suar. 3. tom. d. 50. s. 8. Vide Scot. quodl. 13. et 5. Met. q. 1.
Ad primum (b) sic proceditur, et arguitur quod non : in lib. 6. de
principiis dicitur, quod omnis actio in motu fundatur: divina actio non fundatur in motu ; ergo Deus non causat aliquid per actionem suam: ergo nec hic.
Item ibidem, proprium est actioni ex se inferre passionem; sed hic nulla passio infertur: ergo hic non est actio. Minor probatur, quia illa passio fleret in instanti conversionis, sicut et actio: in illo autem instanti non manet panis; ergo tunc non est passio in pane; sed nec tunc est passio in corpore Christi, quia corpus Christi tunc per istam actionem non mutatur.
Item, quod non sola actione divina, primo sic: agens naturale potest convertere totum in totum, quia primo de Gen. dicitur, quod generatio est conversio totius in totum; ergo agens naturale potest in totam istam conversionem, quia non videtur sibi impossibilis, nisi quia est totius in totum.
Item, natura potest formare corpus Christi in esse naturali; ergo potest illud formare hic secundum esse, quod habet in Eucharistia. Probatio antecedentis, natura formavit corpus ex sanguinibus Virginis. Probatio consequentiae, idem esse est corporis Christi in utero Virginis, et in Eucharistia: sed super idem esse, ut terminum, potest eadem virtus: ergo, etc.
Et si dicas, quod est idem esse, tamen sub alio et alio modo, et quod licet super primum modum possit natura, non tamen super secundum. Contra, esse fuit per se terminus istius actionis, non autem ille modus; ergo eodem esse manente per se, manet idem terminus, et per consequens in illud posset eadem virtus. Nec potest dici quod prohibetur propter modum, quia modus non repugnat ei, cujus est modus: ergo iste modus non repugnat illi esse; ergo quod potest in illud esse secundum se, non impeditur per quemcumque modum ejus, quin possit in ipsum. Et confirmatur iterum, quia majus est posse in esse, quam in quemcumque modum ejus.
Praeterea ultimo, Sacerdos habet aliquam actionem respectu consecrationis ; ergo non sola actione Dei conficitur Eucharistia. Antecedens probatur, non enim requiritur intentio aliqua in aliquo respectu alicujus effectus, ad quem ipsum nullo modo est causa agens: sed intentio Sacerdotis requiritur: ergo, etc.
Contra 1. quaest. 1. Intra Catholicam, et sumitur ab Augustino lib. de corpore Domini : Mysterium corporis et sanguinis Domini perficitur virtute Spiritus sancti: et sequitur, sicut Christus est qui baptizat, ita ipse est, qui per Spiritum sanctum hanc suam efficit carnem, et transfundit in sanguinem. Item Gregorius 1. q. 1. Multi saecularium : Unus idemque Spiritus sanctus, in tota Ecclesia invisibiliter mysteria corporis Christi, et operando sanctificat, et sanctificando benedicit. Et istae auctoritates ponuntur hic in. littera ?