Supra Psalmista invitavit gentes ad confidendum de deo; hic instruit eas ad cultum dei. Titulus, Psalmus Asaph. Iste Asaph unus fuit de praefectis super cantores populorum, et super illos qui cantabant et laudabant in cymbalis, sicut 1 par. 13 et 16 et 25, dicitur. Et dicitur Psalmus Asaph quia cantatur ministerio Asaph. Et congruit mysterio, quia Asaph interpretatur synagoga, et sic legitur synagogae persona. Ubi instructus de sacrificiis, duo proponit de cultu dei, quae antecedunt divinum judicium: et est primum. Secundum est disceptatio dei cum populo de cultu suo, ibi, audi populus meus. Ante judicium erunt tria. Citatio judicis, adventus judicis et apparatus. Primo ergo ponit citationem; secundo adventum, ibi, deus noster manifeste veniet; tertio apparatum, ibi, ignis in conspectu. Circa primum tria facit. Primo ostendit quis sit citator; secundo qui sunt citati, ibi, et vocavit; tertio quo ordine citentur, ibi, ex sion.
Qui citat magnus est, quia deus omnium, etiam deorum; unde dicit, deus deorum dominus locutus est. Primo ergo commendatur ab excellentia naturae, quia deus deorum, non Angelus. Hieronymus habet, fortis deus. Sed numquid sunt multi dii? 1 Cor. 8: siquidem sunt dii multi et domini multi. Deus enim dicitur tripliciter: scilicet naturaliter: et iste est tantum unus deus.
Deut. 6: audi Israel, dominus deus tuus unus est. Item per participationem; et isti sunt multi. 1 Cor. 8: item per nuncupationem et opinionem; sicut idola et astra, venus et Saturnus. Psal. 95: omnes dii gentium Daemonia. Sed dici dii aliqui possunt quatuor modis. Uno modo per unionem: et sic solus christus dicitur deus. Joan. 20: dominus meus et deus meus. Alii per gratiam adoptionis.
Ps. 81: ego dixi dii estis etc.. Aliqui per participationem divinae potestatis in miraculis faciendis.
Exod. 7: constitui te deum Pharaonis. Alii per ministerium, sicut judices Exod. 22: diis non detrahes. Item commendatur a gubernatione, cum dicit, dominus locutus est. Hic locutus est interius per inspirationem. Psal. 84: audiam quid loquatur in me dominus deus. Item exteriori locutione. Hebr. 1: novissime locutus est nobis etc.. Et vocavit terram, scilicet universam, idest universae habitatores terrae; unde citati sunt, non aliqui tantum in medio mundi, sed. A solis ortu usque ad occasum. Marc. Ult.: euntes in mundum universum etc.. Jer. 16: ad te venient gentes ab extremis terrae, et dicent, vere mendacium etc.. Ordo vocationis ponitur cum dicit, ex sion species decoris ejus; quasi dicat: haec vocatio inchoata est in sion. Isa. 2: de sion exibit lex etc.: nam apostoli quando acceperunt spiritum sanctum, erant in sion, et tunc fortes facti sunt ad eundum per mundum. Ex sion ergo ubi apostoli erant, coepit divulgari species decoris ejus. Sed christus bene incepit aliqualiter divulgari; sed non videbatur species ejus, quia circumdatus erat infirmitate; quia, vidimus eum novissimum virorum, virum dolorum, ut habetur isa. 53. Sed post passionem apparuit virtus et potestas ejus.