IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(h) Per hoc patet, etc. Ex ratione unica quam pro sua conclusione proposuit, aliqua ex argumentis adductis pro sententia opposita Henrici solvit, quae omnia hic majoris charitatis gratia per modum objectionum contra nostram proponenda et solvenda sunt.
Objicies primo, non est perfecta virtus, quae potest obliquari a suo fine seu abduci a rectitudine et honestate sui objecti contra praescriptum rationis ; sed quaecumque virtus ex quatuor cardinalibus sic potest obliquari absque consortio reliquarum ; ergo nulla exiliis est perfecta absque connexione reliquarum.
Probatur major ex Augustino in sermone de operibus misericordiae : Charitas, quae deseri potest, nunquam vera fuit.
Probatur minor, quia sola temperantia non sufficeret ad retinendum hominem ab excessu in potu, verbi gratia, quando proponeretur praemium si excederet absque virtute expellente avaritiam, nec absque fortitudine, si proponeretur mors, aut paena gravis, nisi committeretur excessus.
Respondet Doclor negando minorem, nam licet qui habet virtutem obliquari possit, et deficere ab honestate virtutis per prosecutionem objecti prohibiti contrarii, tamen ipsamet virtus, sic obliquari nequit, quia habens ipsam prosequi contrarium non potest per virtutem, sed vel ex sua libertate, vel mediante inclinatione alicujus vitii. Ex quo obiter confirmari potest juxta mentem Scoti esse, quod habitus virtutis moralis non inclinet ad actum malum, quod est in controversia alibi tractanda.
Quod si dicatur saltem virtutem esse facile amissibilem absque aliis virtutibus, quia facile potest fieri, ut occurrere possunt difficultates superandae per alias virtutes, ex quibus contrafiet virtuti, et sic perderetur virtus facili negotio ; ergo absque aliis virtutibus una virtus non potest habere rationem habitus, sed potius rationem dispositionis, atque adeo non erit perfecta virtus, sed imperfecta, quod est intentum adversariorum.
Respondet negando antecedens, quia quantumvis non fieret prosecutio objecti virtutis, secundum inclinationem virtutis, sed potius fugeretur ; si tamen fugeretur per vitia opposita aliis virtutibus, non corrumperetur virtus illa, nisi per vilia sibi opposita fugeretur ; nec enim per actus avaritiae aut timiditatis potest destrui temperantia formaliter, sed solum per actus intemperantiae. Unde in casu, quo perfecte temperatus circa delectationes gustus, inordinate biberet ob avaritiam, vel metum, ille non perderet habitum temperantiae per hoc, nec esset etiam facile ipsi perdere temperantiam formalem, quia quamvis posset elicere actus intemperantiae oppositos, sentiret tamen in hoc difficultatem orientem ex habitu illo temperantiae, ut patet, quae difficultas semper occurreret donec pluribus actibus vitii oppositi acquirerentur plures gradus habitus intemperantiae : unde patet quod habitus temperantiae, etiam cum solus esset, distingueretur a dispositione, quae esset facile mobilis et imperfecta, consequenter qualitas, et hoc totum ipsis adversariis concedendum est ; fatentur enim habitum temperantiae posse habere magnam intensionem, imo summam physice absque aliis virtutibus ; ergo non haberet rationem dispositionis. Ad auctoritatem Augustini, qua probatur major postea respondet, solutis prius ex hac ipsa doctrina objectione secunda et tertia, et nos respondebimus infra num. 53.
Objicies secundo, virtus dat delectabiliter operari secundum Philosophum 2. Ethic. 3. et omnes ; sed nulla una virtus sine aliis hoc facit: ergo nulla una virtus erit perfecta absque aliis. Probatur minor, quia avarus non delectabiliter abstineret a nimio potu, quando propterea negaretur ipsi magnum praemium : nec timidus,
quando minaretur quis ipsi mortem. Respondet Doctor, distinguendo majorem circa materiam suam, et quantum ad hoc quod motivum vitii oppositi non generet difficultatem aliquam, concedit, circa aliam materiam, aut circa eamdem ita ut alia vitia, quae non debent expelli per illam virtutem, sed per alias, non efficiant, ut habens virtutem cum difficultate operetur, negat majorem ; nec id voluit Philosophus, et similiter distinguenda est minor, et neganda est in primo sensu, concedenda in secundo, et neganda est consequentia. Unde concludit optime quod bene sequeretur illum, qui non delectabiliter operaretur bene in omni eventu et occasione ordinaria non esse perfecte virtuosum, sed non sequeretur quin esset perfecte temperatus, quando tam delectabiliter posset operari in omni eventu, circa materiam temperantiae ac motivum ejus, quam posset operari per solam temperantiam.
Objicies tertio : perfecta virtus perducit ad finem virtutum, quia perfectio in moralibus est perducere ad finem, sed una virtus sine aliis id nequit facere ; unde habens unam virtutem tantum non dicitur perfectus politicus, ergo una virtus sine aliis nequit esse perfecta. Respondetur, negando majorem, nam una virtus etiam perfectissima, non debet perducere perfecte et simpliciter ad finem omnium virtutum, nec etiam ad finem suum proprium, nisi quantum ex ratione sua propria id competere potest, et quantum ad hoc quod tollat impedimentum vitii contrarii sibi ipsi. Hoc modo, et bene, respondet Doctor ad tres rationes adductas pro sententia Henrici, quibus potissimum innituntur caeteri adversarii ; sed potest pro majori abundantia alio modo etiam responderi, etiam ad sensum quo recentiores intelligunt perfectam virtutem, reducentes hanc difficultatem, ut solent plures alias, ad quaestionem de nomine ; nam, ut diximus, concedunt habitum perfectissimum unius virtutis quoad intensionem et essentiam, ac omnia sua intrinseca reperiri posse absque habitibus aliarum virtutum, et fatentur rationes Scoti hoc convincere ; sed negant tamen talem habitum vocari debere virtutem perfectam, aut habere statum perfectum ; volunt quippe virtutem perfectam, et quoad statum perfectum, esse illam, quae ex se, et suis adjunctis, possit sufficere ut homo in omnibus occasionibus et circumstantiis possit delectabiliter operari simpliciter circa objectum, et materiam istius virtutis, ita ut non habeat aliquod impedimentum, quod possit ipsum inclinare ad male se gerendum circa illam materiam ullo modo.
Respondetur breviter juxta dicta supra num. 17. 18 et 19. in confirmationibus impugnationis sententiae D. Thomae, unicam omnino virtutem temperantiae absque consortio ullius alterius virtutis formaliter acceptae posse sufficere, ut habens ipsam non obliquetur faciliter in ullis circumstantiis circa materiam suam ; (quod autem sufficere deberet ulla virtus, quantumvis perfecta, ut non obliquaretur ullo modo, falsum omnino est, quia nec omnes ad hoc sufficere possunt, cum omnes subordinentur voluntati, quae iis non obstantibus possit simpliciter agere male, et ne sic agat, praeter virtutes requirit gratiam actualem Dei), ut in casu quo quis non esset inclinatus ad alia vitia, aut ex natura aut habitu, nisi ad solum vitium intemperantiae, verbi gratia, et hanc inclinationem superaret per temperantiae virtutem, et in casu quo etiam ex motivo solius istius unius virtutis frequentaret actus materiales aliarum virtutum, nullo modo considerando aut intendendo honestatem illarum, ut optime posset facere ; nam quando consideraret aliquis quod sufferentia mortis, verbi gratia, et contemptus divitiarum esset medium requisitum saepe ad conservationem castitatis, nec ullam aliam rationem bonitatis consideraret in illis, tum posset ex amore castitatis velle efficaciter subire mortem, et contemnere pecunias potius quam perderet castitatem, et si id frequenter ageret non minorem sentiret facilitatem ad perferendam mortem, et contemnendas pecunias, quam si ex honestate propria fortitudinis aut paupertatis, aut cujusvis alterius id vellet facere. Ergo per unicam virtutem temperantiae absque aliis virtutibus formaliter acceptis, possit quis sufficienter inclinari ne obliquaretur in ullis circumstantiis a rectitudine temperantiae, nec per vitium appositum temperantiae, nec per alia etiam vitia, sive quia vel alia non haberet, sive quia si haberet etiam, vis eorum mitigaretur per istum habitum, quem acquireret per actus materialiter oppositos actibus eorum : unde negari potest minor primae objectionis juxta haec.
Similiter per unicam virtutem posset quis delectabiliter operari circa materiam istius virtutis in omni occasione ob eamdem rationem, et posset etiam perfectissime perduci ad finem proprium istius virtutis. Unde negari potest minor secundae objectionis etiam, et tertiae quoque, si in majori ponatur quod perfecta virtus debet perfecte perducere ad finem suum, nam ut proposita est in textu, falsum debet esse secundum omnes ; cur enim una virtus deberet perducere ad finem omnium virtutum ?
Ad auctoritatem Augustini propositam supra num. 46. respondet juxta
Philosophum, non debere esse de ratione virtutis, quod non sit amissibilis, sed quod sit difficulter amissibi- Iis, seu non facile mobilis, et certe alias, nec cum consortio aliarum virtutum posset esse perfecta, cum non obstante isto consortio sine dubio posset amitti. Et per hoc patet omnino auctoritatem Augustini etiam adversariis non minus esse explicandam, quia ipsimet admittunt charitatem perfectam etiam supernaturalem posse amitti, non solum cum est sine virtutibus acquisitis, sed etiam cum haberetur simul cum ipsis ; posset enim quis, non obstantibus omnibus virtutibus, peccare mortaliter, et tum amitteret charitatem.
Itaque exponendus est Augustinus loqui de charitate perfecta, hoc est, conjungente ad ultimum finem, nempe Beatitudinem, quae enim deseritur, hoc non facit nisi iterum restituatur. Posset etiam aliter intelligi sic, ut velit charitatem, quae deseri potest, non quomodocumque, sed facile non fuisse veram charitatem, hoc est, perfectae intensionis, sicut scilicet erat charitas Pauli, qui ex ea certus erat, quod nihil eum separaret a charitate Christi, non persecutio, non gladius, non fames, non nuditas, non periculum, non instantia, non futura ; in comparatione enim ad hujusmodi charitatem,omnis charitas inferior pos-
sit dici imperfecta, et non vera, quamvis simpliciter esset vera et perfecta. Objicies quarto Gregorium 22. moral. cap. I. Si quis una virtute pollere creditur, tunc veraciter pollet, cum vinis ex alia parte non subjacet; et lib. 21 cap I. Una virtus sine alia, vel non est virtus omnino, vel minima est. Respondet Doctor posse ipsum exponi de virtute veraci, hoc est, quae sit principium sufficiens merendi et acquirendi vitam aeternam, nam nulla virtus est sic verax, et perfecta ut coniungitur cum vitiis aliis praesertim actualibus et mortalibus,sive praesentibus, sive praeteritis, et non remissis. Itaque sensus primi loci est, quod tunc quis veraciter ac meritorie in ordine ad vitam aeternam pollet una virtute cum non subjacet simul vitus mortalibus non dimissis, nam si subjacet, nullus actus ipsius ex quacumque virtute procedens erit meritorius de condigno vita aeternae. Et similiter intelligendus est secundus locus, nimirum sic, ut una virtus sine alia, cum haberi deberet ex praecepto particulari, vel nulla sit, hoc est, nullo modo conducens ad vitam aeternam, vel minima, hoc est, valde parum conducens.
Et eodem modo exponendus est alius locus ipsius a Valentia adductus ex i. moral. cap. 39. Neque enim unaquaeque virtus, vere virtus est, si mixta aliis virtutibus non est.
Objicies quinto, Commentator 6. Ethic cap. i. Non existente temperantia, qualiter erit justitia ? et cap. 6. Sorores ad invicem virtutes sunt, Confirmatur per glossam in illud Apoc. 21. Civitas in quadro posita est, ubi idem dicitur.
Respondet Doctor expresse ad haec ultima duo loca, concedendo quod virtutes sint sorores, cognata, ac valde aptae ad auxilium sibi mutuo ferendum ; sed hinc non habetur quin una possit, perfectissime secundum se haberi sine altera, imo potius sequitur quod sic, sicut ex sororibus veris, et iis quae mutuo se juvant, certum est unam posse esse sine aliis. Addit praeterea non tam facile quem posse acquirere unam perfectam virtutem sine auxilio aliarum, quam cum illis posset ; et per hoc videtur insinuare responsum ad primum locum, cujus sensus juxta hoc dici posset esse, quod non facile acquiri posset justitia sine temperantia, quamvis simpliciter posset.
Addi potest ulterius plures sine dubio Philosophos fuisse in ea sententia, ut existimarent unam virtutem non posse esse sine aliis, ut Stoicos, teste Cicerone i. de oratore, et 2. Tuscul. qq. ac alios etiam magis communiter secundum Augustinum ep. 28. Unde sicut eorum auctoritatem negamus, non debemus multum curare auctoritatem Commentatoris, nec ipsius etiam Philosophi, si. nobis esset contrarius. Quin et revera possent etiam isti Philosophi intelligi de connexione virtutum, non formaliter, sed materialiter acceptarum, et sic non essent contra nos.Objicies sexto ex Valentia, Ambrosius i. offic. c. 26. ait cognatas sibi esse virtutes, et super illud Luc 6. Beati pauperes. Connexae sibi sunt concatenataeque virtutes, ut qui unam habet, plures habere videatur. Respondetur primum locum non facere ad rem, quis enim dubitet eas esse cognatas, et magnam habere inter se similitudinem ac affinitatem, sed non propterea sunt inseparabiles.
Secundus locus magis favet, sed eodem modo exponi potest, sic, ut non intelligatur per concatenationem earum. quod sint inseparabiles, sed quod habeant quemdam ordinem inter se, et quaelibet alteram in aliquibus circumstantiis juvare posset, nec una sine aliis tam facile posset acquiri. Potest etiam intelligi in illo sensu, in quo ipsemet Divus Thomas q. 61. ad primum, exponit illud Gregorii 22. mor. cap. I. Prudentia vera non est, quae justa, temperans et fortis non est ; me perfecta temperantia quae fortis, justa et prudens non est ;nec vera justitia, quae prudens, fortis et temperans non est: nimirum quatenus quaelibet una virtus potest vocari prudentia, ex eo quod faciat opus suum prudenter ; et justitia, quatenus facit id quod debet fieri : et temperantia, quatenus tenet mediocritatem ; et fortitudo, quatenus resistit difficultatibus aliquibus. Quo etiam modo possent praedictae auctoritates ex eodem Gregorio desumptae explicari ; admittendo vero hoc, nihil sequitur contra nostram doctrinam, ut patet.
Auctoritas Augustini et Hieronymi infra solvetur cum Doctore, dum respondebitur ad argumenta principalia. Rationes adversariorum partim solutae sunt in supra dictis, et partim solventur articulo sequenti, quatenus scilicet ex connexione cujuslibet virtutis appetitivae cum prudentia infertur connexio eorum inter se, quod est fundamentum principale D. Thomae et Gajetani, Medinae ac Valentiae, et non posset tam commode solvi, donec statuatur, quam connexionem habent virtutes appetitivae cum prudentia, de quo agit sequens articulus, ad cujus replicationem jam progredimur, omissis multis aliis, quae in confirmationem hujus primi articuli dici possent brevitatis causa, et quia dicta abunde sufficiunt.