CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Quantum ad secundum dubium. Ista littera consistit in tribus dictis. Primum quod actio voluntatis circa bonum finitum procedit a voluntate mere libere et contingenter , ut puta volilio vel amor circa creaturam. Secundum, quod actio ut elicitur a voluntate circa bonum infinitum clare visum necessario, sive necessitate immutabilitatis procedit ab ipsa. Tertium, actio voluntatis, ut procedit a voluntate non ut voluntas est simpliciter, sed ut sibi annectitur natura tertio modo dicta, ut patet supra quando diximus, quod voluntas est principium Spiritus sancti, non coincidendo in naturam primo modo, id est, in essentiam nude; nec secundo modo, scilicet in essentiam cum proprietate. ut ista duo sit principium productivum, sed tertio modo, ut ipsa essentia annectitur voluntati modo praeexposita, sic procedit a voluntate, ut ipsa est natura naturalitate sibi annexa, ut exposui, et ut sic in solo Deo ipsa voluntas tendit non solum in bonum summum amatum et visum, sed etiam in ipsum amorem procedentem, scilicet in Spiritum sanctum, quo incentivo amatur, supple, bonum infinitum, quia Spiritus sanctus appropriate tantum dicitur amor essentiae, licet diversimode tendat in ipsum amatum et amorem procedentem, et hoc secundum aliam necessitatem annexam ipsi actioni. Nam inquantum actio voluntatis ordinatur in amatum summum ab ipsa sola voluntate, ratione qualibera elicitur necessitas immutabilitatis in actione ejus secunda et in actione ejus tertia. In actione secunda, ut quando elicitur spiratio circa essentiam divinam; in actione ejus tertia quando elicitur spiratio circa productum tendentem in amatum (id est, essentiam divinam amatam) terminativum voluntatis ; et sic necessitas in actione tertia procedit ab illa naturalitate supra dicta annexa voluntati circa solum actum elicitum notionalem, scilicet circa Spiritum sanctum. Et sensus hujus est, quod spiratio Spiritus sancti est dupliciter necessaria, nam unam necessitatem habet inquantum est a voluntate divina absolute, ut terminatur ad essentiam amatam: aliam habet inquantum procedit a voluntate divina naturalitate tertio modo dicta sibi annexa, et hoc inquantum talis spiratio terminatur ad actum notionalem, id est, ad Spiritum sanctum.