In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Sententia Henric. et Goffr. non posse dari prudentiam sine virtute morali, nec defectum in voluntate morali, nec defectum in voluntate sine errore in intellectu. Primum docet D. Thom. 1 2. quaest. 58. art. 5. et secundum quaest. 77. art. 2. Suadetur haec sententia, ex Philosopho, Augustino et Dionysio.
(i) Secundus articulus habet duo dubia. Primum de connexione cujuslibet virtutis cum sua prudentia. Secundum de connexione omnium cum una prudentia.
Quantum ad primum, dicitur, quod illa connexio sit necessaria. Quod probatur per Philosophum 7. Ethic. cap. 13. ubi sententia sua est, quod si voluntas male eligit, intellectus male dictat. Idem ibid. dicit aliud ad eamdem sententiam ; quaere ibid. cap. 13. Idem etiam in libro de motu animalium, si major practica proponatur ab intellectu, et minor sumatur a sensu vel a phantasia, conclusio erit operatio, ita quod necessario est operari secundum eam, si non impediatur ; igitur secundum eum nunquam est operatio contraria dictamini rationis.
Hoc confirmatur per Augustinum super illud Psal. 2. Loquetur ad eos in ira sua. Obumbratio mentis sequitur eos, qui legem Dei transgrediuntur.
Item Dionysius 3. de divin. nom.
Nullus operatur ad malum aspiciens.
Praeterea 3. Ethic. Omnis malus ignorans, cui concordat illud Sap. 2. Excaecavit illos malitia eorum. Quodl. 5 . q. 17.
Si objicitur contra hoc per articulum condemnatum Parisiis, stante scientia in universali et in particulari, voluntatem non posse velle oppositum ; error. Respondet Quodl. 10. q. 10. quod ista propositio, stante scientia, etc. est distinguenda secundum compositionem et divisionem ; et in sensu divisionis est falsa, quia significat quod voluntas nunquam habet potestatem volendi oppositum ; in sensu autem compositionis adhuc est distinguenda, per hoc quod ablativus absolutus potest exponi per si, vel quia, vel dum.
Si exponatur per quia, falsa est ; et verum est esse errorem, quia significat, quod rectitudo in scientia vel in intellectu est causa rectitudinis in voluntate. Si autem exponatur per si, vel dum, ita quod notet consecutionem vel concomitantiam, non causalitatem, tunc secundum eum potest propositio habere veritatem, nec sic condemnatur ; ita tamen quod intelligatur, quod non sit prioritas naturae in errore intellectus ; sed voluntatis, simul enim tempore secundum eum concomitantur se ille et ille ; sed prior natura est error voluntatis, ita quod considerando intellectum secundum illud, quod est prius natura voluntate, actus intellectus rectus est, sed voluntate libere errante, intellectus excaecatur, etsi simul tempore, tamen posterius natura.
Pro isto arguitur sic : si prima electio non intellectum, nec aliqua alia, nam prima potest esse aeque mala, sicut quaecumque alia ; et si non excaecat, quando est mala igitur nunquam ; et ita quotcumque malitiae actuales in voluntate nunquam excaecarent intellectum, et ita posset esse quantumcumque malus absque omni errore intellectus, quod videntur negare plures auctoritates.