Advocavit caelum desursum etc.. Posito adventu judicis ad judicium, et judicis apparatu quantum ad instrumentum poenae, hic ponit apparatum judicii quantum ad ministros. Et primo agit de assistentia ministrorum; secundo de officio Angelorum, ibi, congregate; tertio de officio apostolorum, ibi, annuntiabitur. In prima parte fit mentio de caelo et terra. Et intelligitur dupliciter. Uno modo, ut intelligatur per metonymiam continens pro contento, ut per caelum designet sanctos qui in caelis sunt, et per terram designet homines qui sunt in terra; et isti omnes ad judicium vocantur.
Et haec est secunda vocatio, quia supra dixit et vocavit terram, quia illa vocatio est vocatio ad fidem, ad quam omnes vocantur boni et mali. Matth. 13: simile est regnum caelorum sagenae Missae in mare etc.. Sed ista secunda vocatio est ad segregandum, quia, elegerunt bonos in vasa sua, malos autem foras miserunt; et ideo dicit, ut discerneret populum suum, discretione bonorum a malis. Matth. 25: segregabit oves ab haedis.
Psalm. 42: judica me deus, et discerne causam meam. Sed aliter vocantur caeli, aliter terra; quia caelestes viri vocantur ad hoc, quasi judices.
Matth. 19: vos qui reliquistis omnia etc. Usque tribus Israel. Terreni vocantur, ut judicentur. Joel. 3: congregabo omnes gentes, et deducam eas in vallem josaphat. Vel, vocavit caelum, idest caelestes, idest justos ad praemium. Dan. 12: docti fulgebunt sicut splendor firmamenti etc.. Et terram, idest terrenos, idest malos ad poenam. Potest etiam esse alius sensus, ut caelum et terra ponantur pro ipsis creaturis corporalibus: et sic vocantur per modum testimonii vel impugnationis contra infideles, quia in eis mali potuerunt advertere ex caelo et terra. Job 20: revelabunt caeli iniquitatem ejus, et terra consurget adversus eum, scilicet peccatorem. Vel, advocavit caelum desursum, ut det ei animas sanctorum quas tenet, et terram, ut det animas malorum quas tenet in profundo. Et huic concordat littera Hieronymi, quae dicit, congregate mihi omnes sanctos meos; quasi dicit: ad hoc advocat, ut exhibeat sanctos suos. Congregate illi sanctos ejus. Hoc est officium Angelorum, ut in judicio scilicet congregent electos.
Matth. 24: mittet Angelus suos etc.. Et est vox Danielis prophetae ad Angelos ad ministerium missos.
Sancti enim ejus sunt, qui ordinant testamentum super sacrificia. Ly super, dupliciter accipitur.
Uno modo, ut designet ordinem causae materialis: et tunc est sensus, super sacrificia, idest qui fecerunt pactum cum deo de sacrificiis offerendis.
Et fecit mentionem de sacrificiis propter duo. Primo quia sequens disceptatio erit de sacrificiis; secundo quia disceptatio in judicio erit solum cum fidelibus qui judicabuntur. Et isti sunt qui cum deo pactum in sacrificiis fecerunt. Alio modo ut ly supra, notet excessum. Et sic dicendum est quod per testamentum intelligitur novum testamentum, quod excedit: unde est sensus, super sacrificia, idest qui praeferunt novum testamentum sacrificiis veteris testamenti.
Vel testamentum promissum a deo: et sic, super sacrificia, idest qui bona promissa a deo reputat majora omnibus meritis nostris. Rom. 8: non sunt condignae passiones hujus temporis etc..
Vel per testamentum illud anima habet foedus cum justitia, misericordia, fide et hujusmodi. Oseae 2: sponsabo te mihi in fide. Et sic sunt, super sacrificia, idest qui praeferunt bona spiritualia hujusmodi sacrificiis corporalibus. Oseae 6: misericordiam volo, et non sacrificium. Vel, qui ordinant testamentum etc. Idest qui in sacrificiis quae deo exhibent, habent respectum ad testamentum dei, quia aliqui referunt bona quae faciunt ad aliud, ut in ipsum congregentur. 1 Cor. 10: omnia in gloriam dei facite. Annuntiabunt caeli. Officium apostolorum est annuntiare; et hi designantur per caelos. Unde, caeli, idest apostoli, annuntiabunt, justitiam dei. Et dicuntur caeli, quia ipsi eminent omnibus choris sanctorum, et illuminant totam ecclesiam. Psal. 18: caeli enarrant gloriam dei.
Annuntiabunt autem, quoniam deus judex est, per doctrinam instruendo. Act. 10: ipse est qui constitutus est a deo judex vivorum et mortuorum.
Instruunt ergo de futuro judicio. 2 Cor. 5: omnes nos manifestari oportet ante tribunal christi.
Alio modo nuntiabunt per judicis auctoritatem promulgantes sententiam contra malos, quando sedebunt super sedes duodecim, ut dicitur Matth. 19.