Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Refutat intricatam et obscuram Henrici sententiam quoad duo dubia relata, sex rationibus, quae sunt clarae. Vide supra dist. 2. q. 4. 2. p. ubi fusius explicuit et improbavit doctrinam Henrici, quae huc spectat.
Contra dicta primo (b), quantum ad hoc quod ponit de illa assistentia naturae ipsi voluntati, ut voluntas vi illius assistentiae, possit communicare naturam.
Quaero quid est ista assistentia? Videtur quod non sit necessaria ad istam communicationem, quia habito supposito perfecto agente et conveniente actioni, et principio quo agendi perfecto, non videtur esse aliquid aliud necessarium ad agendum: sed, per te, sola voluntas est principium quo respectu actus notionalis, et constat quod suppositum agens est perfectum et conveniens actioni: igitur non videtur illa coassistentia esse necessaria ad talem actionem.
Praeterea, quando aliqua sic se habent, quod secundum prius et posterius concurrunt ad aliquam actionem. illud quod est prius principalius concurrit ad illam actionem, sed essentia quae est natura, prout accipiunt naturam primo modo, in qua tres personae divinae consistunt, est prior voluntate ; igitur si natura isto modo concurrat ad actionem ut assistens voluntati, necessario erit principalius in ista productione: igitur contradictionem includit, quod concurrat ut assistens concomitans voluntatem et non praeveniens, ut ipsi dicunt.
Praeterea, quod ponitur unica necessitas in volitione, scilicet libertatis, et duplex in spiratione, scilicet libertatis et naturalitatis, videtur esse contra ipsum et contra veritatem, quia ipse ponit actus notionales fundari super essentiales vel in essentialibus, et omnes concedunt communiter quod actus essentiales aliquo modo praecedunt actus notionales. Non videtur autem, quod in fundato possit esse aliqua necessitas formaliter major quam ineo in quo fundatur, vel quod duplex necessitas sit in fundato, et unica in fundamento. Probo, quia tunc (per impossibile vel incompossibile ) separata una necessitate ab altera, adhuc remanebit illud fundatum necessarium. Non autem remanebit illud in quo fundatur necessarium, quia non habuit nisi illam unicam necessitatem, quae circumscribitur a fundamento ; igitur posset, illa positione posita, necessitas esse in fundato, et non in illo in quo fundatur. Ex hoc ad propositum, quia si actus spirandi habet necessitatem ex libertate voluntatis, et praeter hoc, ex illa naturalitate annexa voluntati, et actus dilectionis simplicis non habet nisi tantum primam necessitatem ; ergo circumscripta tantum prima necessitate, circumscriberetur tota illa necessitas, quae erat in fundamento, et adhuc tamen remanebit alia necessitas in productione illa, scilicet illa quae est ex naturalitate.
Praeterea, videtur (c) quod tota ista naturalitas non consequatur actum voluntatis, quia ista competit voluntati per ipsum, ex hoc quod fundatur in essentia divina: igitur cum prius sit ratio essentiae divinae ratione voluntatis, quidquid consequitur rationem essentiae divinae vel voluntatem ratione essentiae, consequitur eam per prius quam illud quod sequitur voluntatem, ut voluntas est, et ita videtur quod naturalitas illa praecedat aliquo modo ipsam libertatem, et per consequens impediet ipsam libertatem. Praeterea, contra opinantem, quod argumentum esset illud quod ipse facit, si intellectus et voluntas essent principium communicandi naturam, unde tales potentiae ; igitur in creaturis essent tales potentiae principia communicandi naturam, si omnino esset alia ratio formalis intellectus et voluntatis in Deo et in creaturis. Et similiter (d), quae est necessitas distinguendi inter voluntatem, quam ponit principium eiiciendi actum et naturam ponit coassistere voluntati elicienti, si tantum est inter ista distinctio rationis, sicut videtur alibi sentire de distinctione attributorum in divinis ?