IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(i) Secundus articulus habet duo dubia, etc. De duplici prudentia hic mentionem facit, totali scilicet, quae correspondet omnibus virtutibus appetitivis, ac dictat quod ipsis faciendum sit; et partiali, quae correspondet cuilibet ex illis in particulari, et de connexione virtutis, cujuslibet particularis cum sua prudentia particulari prius agit ; postea vero de connexione omnium in particulari cum prudentia totali.
Itaque proponit sententiam Goffredi affirmantem connexionem necessaviam prudentiae partialis cum virtute particulari sibi correspondente, eam confirmat auctoritatibus. Postea proponit responsionem Goffredi ad articulum unum ex damnatis, per Universitatem Parisiensem, his verbis stante scientia in universali, etc. ad quem articulum respondet Goffredus quod ista propositio potest intelligi in sensu diviso, et sic merito damnatur, nec asseritur ab ipso; potest etiam intelligit sensu composito, et sic etiam habet multiplicem sensum, quia ablativus ille absolute sumptus stante scientia potest exponi, vel per si, vel per quia, vel per dum, ita scilicet ut sensus esset, si scientia stet in intellectu, vel quia scientia est in intellectu, vel dum scientia est in intellectu. Si exponatur per quia, falsa est propositio et damnata ; si exponatur vero per se, vel dum, et non intelligatur quod causa cur possit esse error in voluntate sit scientia in intellectu, aut quod error in intellectu praecedat errorem in voluntate natura, tum propositio potest esse vera, et non est damnata. Ratio autem cur nolit admittere Goffredus prioritatem naturae in errore intellectus respectu erroris in voluntate, est, quod licet utrumque errorem simul tempore putet existere, tamen causa cur error sit in intellectu est error voluntatis secundum ipsum ; unde error voluntatis debet habere prioritatem naturae respectu erroris in intellectu, non vero e contra error intellectus respectu erroris in voluntate.
Deinde probat sententiam Goffredi de necessaria concomitantia erroris intellectus cum errore voluntatis, quia si possit esse aliqua electio mala, aut actus malus in voluntate absque excaecatione et errore intellectus, non deberet sequi error intellectus aut excaecatio ex ullis quantumvis multiplicatis actibus malis voluntatis, quia non est potior ratio cur ullus actu malus causaret errorem intellectus, aut haberet illum concomitantem, quam primus actus malus ; ergo si primus non habet necessario illum errorem concomitantem, nec caeteri sequentes, quod est contra multas auctoritates.
Hanc sententiam Goffredi, quantum ad substantiam ejus, quatenus scilicet habet quod non possit esse error in voluntate, aut defectus moralis seu actus malus moraliter sine errore et defectu in intellectu, tenet etiam S. Thom. 1. 2. q. 63. art. 2. et magis per se 1. 2. quaest. 77. art. 2. ubi Cajetanus, Medina, Curiel, et alii ejus Commentatores. Idem tenet Durandus 2. dist. 5.q. 1. Valentia g.8. de peccatis, puncto 1. Buridanus 7. Ethic. q. 7. Lorca disp. 34. et Vasquez disp. 128. qui tamen perperam pro ea citat Scotum in hac quaest, cum expresse, et ex proposito eam impugnat. Ut vero haec controversia satis celebris intelligatur, oportet distinctius animadvertere, quomodo hi auctores suam sententiam explicent, neque enim in hoc conveniunt.
Itaque Durandus defectum, qui debet necessario esse in intellectu, insinuat quandoque esse inconsiderantiam, seu nescientiam quamdam ; quandoque vero esse errorem formalem, praesertim in incontinentibus, qui secundum ipsum judicantes fornicationem universaliter esse malam hic et nunc, tamen erronee judicant esse sibi incontinenter vivendum.
Buridanus tenet male operantem semper habere errorem de conclusione in particulari, quam sequitur, licet habeat semper cognitionem veram de ipsa in universali. Itaque secundum ipsum, qui intemperate vivit, aut inceste, aut injuste, cognoscit universaliter non esse intemperate, incaste, aut injuste vivendum ; sed non advertit tamen illam actionem, quam ipse facit esse intemperatam, incastam aut injustam, et propterea facit illam, et operatur indirecte contra rationem illam rectam, quam in universali habet, et sane hoc ipsum videtur sentire D. Thom. q. 77. art. 2. Addit etiam quod non solum male agens habet inconsiderationem conclusionis syllogismi practici, quo proponitur actus malus non esse faciendus, sed etiam minoris ; dicit enim quod hujus syllogismi : Omnis fornicatio est fugienda ; haec est fornicatio, ergo est fugienda: nec minorem, nec conclusionem considerat ille, qui fornicatur. Is enim ducitur ad fornicandum alio discursu, cujus omnes propositiones considerat, nempe hoc: Omne delectabile est prosequendum: hoc est delectabile, ergo faciendum.
Cajetanus et Thomistae, magis communiter dicunt errorem, qui est semper in intellectu male operantis, consistere in imperio practico, quo imperat intellectus voluntati, et quod cognoscit etiam in particulari esse malum, faciat tamen, consentit Valentia. Vasquez dicit defectum intellectus necessario praecedentem actum malum voluntatis consistere in minus perfecta et expressa cognitione malitiae, nimirum talem solum cognitionem malitiae concedit peccantibus, quae sit similis cognitioni ebriorum ac temulentorum.