Audi. Hic agit de discrepatione judicii. In discrepatione judicii tria sunt necessaria. Unum requiritur ex parte nostra. Aliud ex parte dei. Tertium est ipsa discrepatio. Ex parte nostra requiritur auditus non solum exterior corporalis, respectu eorum quae audiuntur corporaliter, sed etiam interior.
Eccl. 6: si dilexeris audire etc. Et ideo dicit, audi, idest etiam interius attende. Matth. 13: qui habet aures audiendi, audiat. Populus meus, quia qui non est de populo suo, non audit eum. Joan. 6: omnis qui audit a patre meo. Item ibidem 8: propterea vos non auditis, quia ex deo non estis. Ex parte dei requiritur locutio et testificatio; et ideo dicit, et loquar; Israel, et testificabor tibi. Est autem duplex locutio dei. Una est exterior per praedicatores. Hebr. 1: olim deus loquens patribus in prophetis. Alia est interior per inspirationem.
Psal. 84: quid loquatur in me etc.. Item testificatio est duplex. Una est per miracula. Joan. 5: opera quae ego facio testimonium perhibent de me. Alia per testes. Isa. 44: vos testes mei.
Act. 1: eritis mihi testes etc.. Et sic ista possunt esse verba christi populum instruentis. Audi populus meus, et loquar; Israel, et testificabor tibi, per miracula. Joan. 5: opera quae dedit mihi pater ut perficiam. Item, ibid.: scrutamini Scripturas et ideo loquar per miracula et per Scripturas, idest apparebit quod ego vera loquor, et quod verus sum per Scripturas. Et quid testificabor? deus deus tuus ego sum, scilicet singulariter. Exod. 20: ego dominus: et dicit, sum, propter aeternitatem, quia non declinat nec in praeterito nec in futuro.
Et dicit, deus tuus, quia de semine Abrahae.
Rom. 9: ex quibus christus est secundum carnem.