IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Pro declaratione quaestionis ostendit actionem non esse quid absolutum, quia sequerentur duo absurda. Primum, actionis dari actionem, et sic processum. Secundum, si ponatur in agente, illud prius mutare se, quam passum. Item, si ponatur in passo, hoc non posse pati secundum quantitatem vel qualitatem, quin simul vel prius accipiat aliam formam absolutam, scilicet actionem.
Ad hujus autem (d) difficultatis . intellectum, ut actio distinguitur contra relationem, an conveniat Deo ad intra, vel ad extra generaliter, et ex hoc specialiter in proposito, oportet videre rationem actionis, secundum quod ponitur distingui a relatione. Actio enim non potest poni aliquid absolutum, secundum quod ponitur genus unum illorum decem distinctum. Probatio, quia tunc esset nova forma, et tunc sequerentur duo inconvenientia: Unum generale, scilicet quod ad actionem esset actio, et sic in infinitum ; et est ratio Aristotelis 5. Physic. qua probat, quod ad actionem non potest esse motus. Qualiter autem hoc sequatur, patet, quia ad formam absolutam novam potest esse aliqua actio, quia illa forma non est a se, nec a nihilo ; ergo est ab aliquo agente. Secundum inconveniens speciale, scilicet distinguendo de subjecto, in quo poneretur, si est in agente, ergo omne agens ante mutaretur secundum formam absolutam, quam passum mutaretur ab ipso, quia passum non mutatur ab ipso, nisi jam habente actionem ; agens autem ad hoc quod habeat istam actionem, cum sit forma absoluta nova, oportet quod mutetur ad ipsam.
Respondetur quod non, quia motus est actus entis in potentia passiva ; activum autem antequam agat, est in potentia activa; et ideo exitus ejus de hac potentia ad actum, non est motus, nec mutatio.
Contra, si actio est forma absoluta et nova in agente, necesse est quod habeat aliquod susceptivum, quia non est per se subsistens, tunc enim nihil diceretur formaliter agens per ipsam, sicut nec aliquid dicitur formaliter quantum per quantitatem separatam: susceptivum autem habet aliquam potentiam susceptivam vel passivam respectu susceptibilis; ergo activum ante actionem erit in potentia passiva ad actionem. Et quod habet potentiam passivam quandoque sub privatione, quandoque sub forma mutatur proprie: ergo sequitur propositum, quod agens proprie mutetur.
Quod autem adducitur ibi, quod actio est actus potentiae activae, verum quidem est simpliciter, sed difficile est hoc salvare secundum istam hypothesim, scilicet supponendo, quod actio sit quid absolutum in agente: non enim potest esse potentiae activae, ut susceptivae, quia hoc est contra rationem potentiae susceptivae vel passivae, nec potest esse ejus ut elicitivae. Probo, quia non ut ab ipsa, quod est proprie esse ejus ut activae, quia tunc activum, ut activum, per formam absolutam priorem actione ista, active se transmutaret ad istam actionem, et tunc esset quaestio adhuc ulterior, quo aliquid transmutaret seipsum ad illam priorem actionem, et sic in infinitum. Sed tenendo istam hypothesim, oportet dicere quod actio, licet sit potentiae activae, qualitercumque tamen est actus alicujus potentiae passivae, quia hoc est universaliter verum de omni forma, quae non est separata ad omni susceptivo.
Si etiam dicatur secundum hanc hypothesim, quod sit in patiente, sequitur etiam inconveniens, scilicet quod non potest aliquod passum pati secundum formam de genere Quantitatis vel Qualitatis, quin simul duratione, et forte prius natura patiatur secunlum formam absolutam alterius generis, scilicet secundum actionem, quae ponitur forma absoluta alia a qualitate et quantitate. Consequens videtur inconveniens, maxime de forma priori et posteriori, quod non possit subjectum pati secundum formam absolutam priorem, nisi patiatur secundum formam posteriorem, quae non est propria passio prioris: patet, quia albedo potest manere in subjecto post actionem transeuntem. Sic ergo probata est haec negativa, quod Actio ut ponitur genus distinctum contra alia novem genera, non est forma absoluta nova, neque in agente, neque in patiente.
Nec potest poni forma absoluta, sed non nova, imo coaeva illi in quo est, propter duo ut prius. Primum est universale, quia tunc actio esset, et non circa aliquod passum ; quod videtur esse contra rationem actionis, quia secundum auctorem Sear Principiorum, Actio requirit non solum quod agat, sed in quid agat. Videtur etiam hoc probari ratione, quia non uniformiter est actio quando nihil agitur, et quando aliquid agitur, quia si quando nihil agitur, agens aeque agit, sicut quando aliquid agit, ergo non est major ratio quare illud postea sit quam modo; non enim aliquid fit, nisi quia agens agit, et per te nunc ita agit, sicut postea, quando res accipit esse. Unde breviter non videtur intelligere rationem actionis, qui ponit eam ita absolutam, quod simpliciter nullum respectum habeat ad productum vel passum: imo nec actionis in Divinis est, quin semper per eam aliquid, vel aliquis accipiat esse, nec Deus semper egit actione ad extra aeque ante mundum, sicut in creatione mundi.
Secundo etiam distinguendo ut prius de subjecto, quia si ponatur forma absoluta, ut coaeva illi in quo est, et cum hoc in agente, sequitur quod nunquam aliqua actio incipit, vel desinit esse, nisi quando forma activa ad illam actionem incipit vel desinit, et tunc quamdiu calidum est calidum, manet calefactio, et per consequens quando calidum impeditur a contrario, aeque agit, sicut quando non impeditur: et quando terminus actionis est inductus in passum, semper post aeque manet actio sicut ad inducendum terminum. Ponere autem actionem esse formam absolutam, et in passo coaevam sibi est omnino irrationabile, quia destructo agente adhuc esset actio eadem in passo: simul etiam pateretur idem passum a contrariis actionibus, si potest successive a contrariis agentibus pati. Ex his sequitur, quod si actio est genus distinctum, ipsum ut sic, per se non dicit nisi respectum. Ulterius, si omnes respectus habeant unam rationem communem quidditativam respectus, non poneretur nisi unum genus respectivum, et ita non nisi quatuor Praedicamenta.