In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Refutat sententiam D. Thom. et Henr. probans evidentibus auctoritatibus,et sex rationibus, ut videtur, convincentibus, dabilem esse prudentiam sine virtute morali,et defectum posse esse in voluntate sine errore in intellectu.
Contra hoc arguitur (k), primo per Augustinum super illud Psal. 123. Forte vivos deglutissent nos. Hi sunt, qui vivi absorbentur, qui sciunt malum esse, et lingua consentiunt ;absorpti moriuntur. Idem super illud Psalm. 68. Fiat mensa eomm coram ipsis, etc. Quid est
vivos ? Consentientes illis, et scientes, quia consentire non debebamus. Ecce norunt muscipulam, et pedem mittunt. Idem super illud Psalm. 118. Concupivit anima mea desiderare, etc. Praecedit intellectus, sequitur tardus aut nullus affectus.
Ad hoc est auctoritas 2. Ethic. Ratio parum, vel nihil valet ad virtutem. Si autem rectitudo intellectus in considerando necessario haberet per concomitantiam volitionem rectam, cum scientia multum faciat ad considerationem rectam, per consequens multum faceret ad rectum velle. Imo sequitur aliud, quod non oportet persuaderi alicui, quod non esset vitiosus, sed quod deberet considerare secundum habitum intellectus ; nam, per te, considerando recte secundum habitum scientiae, voluntas non potest simul non esse recta, et ita non oportet persuaderi alicui de recte volendo, sed de recte considerando.
Praeterea, per rationem (1), intellectu recte dictante, voluntas potest nihil eligere, sicut potest non eligere quod dictator ab intellectu, quia ratio non movetur simul ab isto intellectu et ab illo ; nihil autem eligendo non generatur in ea virtus aliqua ; sed ex recto dictamine generatur prudentia per te ; igitur prudentia generabitur sine alia virtute morali.
Praeterea (m), quod mala electio non possit excaecare intellectum, ita quod erret circa agibilia, probo: termini sunt totalis causa notitiae primi principii, ita in practicis, sicut in speculativis, ex primo Posteriorum ; et forma syllogistica est evidens omni intellectui, per definitionem syllogismi perfecti, I. Priorum ; igitur terminis apprehensis et compositis, et facta deductione syllogistica, necesse est intellectum acquiescere conclusioni, cujus notitia dependet praecise ex notitia principii, et notitia deductionis syllogisticae ; igitur impossibile est voluntatem facere intellectum considerantem principia, et deductionem syllogisticam errare circa conclusionem sic deductam, et multo minus circa principia ; igitur nullo modo excaecabitur intellectus, ut erret.
Si concedas (n) conclusionem, et dicas quod ideo voluntas intellectum excaecat, quia avertit intellectum a consideratione recta ; contra , quia sic avertere non est excaecare, quia sic posset avertere stante prudentia ; possibile est enim non semper considerare ea quae sunt prudentiae, sed voluntarie quandoque alia.
Praeterea (o), velle avertere requirit aliquod intelligere simul tempore, et prius natura ; illud autem est dictamen rectum rectae rationis stans, a quo voluntas vult eam avertere ; et tunc sequitur quod velle avertere non est peccatum per te, quia stat cum recto dictamine. Aut ille actus praevius ipsi velle avertere, est alius a dictamine recto, et si sit rectus, sequitur quod prius, scilicet quod velle avertere non sit peccatum, et ita nec ad ipsum sequitur excaecatio. Si autem ille actus praevius ipsi velle avertere non sit rectus, tunc non erit excaecatio sequens ipsum velle avertere, quia praecedit illud velle.
Praeterea (p), aut stante recto dictamine voluntas male eligit, et ita habetur propositum ; aut si male eligit, et isto non stante eligit, eligit praevio aliquo actu intellectus, et non recto, quia si esset rectus, tunc, per te, voluntas eligendo non peccaret ; igitur ille actus alius non rectus erit praevius ipsi velle malo, et non erit non rectus per aliud malum velle, quia non est circulus propter processum in infinitum in causis et causatis, et per consequens voluntas non excaecat ad illud malum dictare, quia, per te, sequitur ad illud velle malum.
Praeterea, nullus in via est incorrigibilis ; igitur nullus potest omnino errare circa prima principia practica. Probatio consequentiae, quia errans circa prima principia practica nihil habet, per quod possit revocari ad bonum ; quomodocumque enim fiat sibi persuasio, negabit assumpta, quia nihil potest assumi notius quam primum principium practicum.
Praeterea, damnati non acquiescunt huic tanquam vero ; Deum esse odiendum, quia tunc non esset verum illud Isaiae ultim. Vermis eorum non morietur, nam simpliciter delectabiliter odirent Deum absque remorsu ; ergo.