CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Resolvit Scotus voluntatem non sub ratione voluntatis ut sic, sed ut est infinita voluntas, communicare naturam, ratione allata in responsione ad quaestionem, et hoc quoad primum dubium. Eadem ratione ad secundum dubium dicit necessitatem esse ab ipsa voluntate, quia productivum perfectum potest dare producto omnem perfectionem, quae ipsi non repugnat ; ergo voluntas infinita potest dare necessitatem spirato et spirationi, quia haec convenit eis, ergo dat, quia in Deo ad intra idem est posse et esse, et declarat ad hanc necessitatem requiri, tam voluntatis quam objecti necessitatem ; sicut enim ad amandum necessario duplex haec necessitas requiritur in Deo, ita et ad producendum amorem.
Aliter dico (a), quod voluntas potest esse principium communicandi naturam et non voluntas, ut communiter sumpta ad creatam et increatam, sed voluntas unde infinita est. Est enim infinitas proprius modus voluntatis divinae, sicut et cujuscumque alterius perfectionis essentialis. Hoc patet ex ratione posita prius ad solutionem quaestionis , quia voluntas est principium amoris sibi adaequati, hoc est, tanti amoris, quanto ipsa nata est amare objectum, nata est autem amare objectum infinitum infinito amore. Igitur et est productiva infiniti amoris, quidquid est infinitum formaliter, est essentia divina ; ergo ipsa voluntas est principium communicandi essentiam divinam amori producto.
Et si quaeras a me de coassistentia naturae (a) aliquo modo, dico quod non oportet voluntati, ut est principium communicandi naturam, aliquo modo speciali assistendi ponere naturam coassistere, si natura possit esse principium communicandi naturam et non voluntas, nisi poneretur aliqua perfectio minor voluntatis quam naturae. Nulla est autem talis imperfectio, quia simpliciter ita est perfecta voluntas infinita, sicut natura infinita.
Contra istud arguitur tripliciter, quod non competit alicui, sive quod repugnat alicui secundum rationem absolutam, nec sibi competit si est infinitum. Alia ratio, quasi probatio illius propositionis, infinitum non dat virtuti activae rationem alterius virtutis activae, sed dat sibi intensionem, et in se et in actione sua. Jungatur minor, rationi voluntatis, ut tale principium activum, non convenit, sive repugnat sibi communicare naturam ; ergo, etc.
Item tertio, unde voluntas habet infinitatem ? Si ex se, igitur ubique, quod est falsum in creatura. Si ab essentia, ergo voluntas infinita est, ut habens assistentiam naturae sive essentiae, quod dicit alia opinio.
Item arguo sic : Infinitas est de se ejusdem rationis in intellectu et voluntate: ergo non est formalis ratio distinctarum productionum, quae habent distingui ex principiis formalibus. Ad primum, si pro medio accipiatur repugnantia, major est vera et minor falsa, nam ista ratio voluntatis transcendens, quae abstrahit a finita et infinita, non est ratio repugnantiae, sed limitatio superveniens illi. Si accipitur pro medio, non convenientia, dico quod principio activo infinito non competit actio nisi infinita talis, qualis transcendens competit transcendenti. Nunc autem, voluntati transcendenti convenit transcendenter sic velle, sic et producere velle; igitur infinitae voluntati competit producere infinitum velle, non per se, sed concomitanter. Infinitum velle est Deitas, finitum autem velle Angeli non est esse Angeli.
Ad minorem dico, quod communicare naturam non est actio transcendens voluntatis in communi, sed producere velle sibi proportionatum et objecto, ideo infinita voluntas infinitum producit, et ex consequenti naturam. Ad aliud patet dist. 8. q. 4. a quo, quia ab essentia fundamentaliter et ex se formaliter. Itaque concedo essentiam requiri ut fundamentum, etiam ut realiter idem; sed illud in suo signo naturae in quo est formaliter infinitum, est principium quo praecisum cum objecto, sicut operandi, sic producendi.
Ad tertium dico, quod duo in actu, scilicet libertas et infinitas, quae est modus intrinsecus termini, habent duo alia correspondentia in termino quo sive principio quo ; quaere in ultima collat. Paris. Unde non dico infinitatem esse formalem rationem respectu spirandi, sed voluntatem infinitam, nec in hoc duo principia formalia, quia infinitum est modus intrinsecus.
Aliter potest dici, quod voluntas unde voluntas omnino simplex, hoc est, non componibilis naturae cujus est potentia, nec actui suo ;nam ex hoc sequitur quod est productiva actus, quia competit sibi ut est voluntas, et ultra, actus est idem naturae, et hoc unum simpliciter omnino, ergo communicativa naturae.
Ad secundum dubium (c) de necessitate, patet per idem, quia principium productivum perfectum potest dare producto omnem perfectionem, quae sibi non repugnat. Voluntas infinita est principium producendi perfectum; igitur potest dare producto suo perfectionem sibi competentem, non autem repugnat sibi necessitas, imo convenit necessario sibi, quia nullum infinitum potest esse possibile non necessarium: igitur istud principium, quod est voluntas infinita, erit sufficiens principium dandi necessitatem huic producto. Si autem est principium quo potest dari necessitas producto: igitur datur, quia nulli quod non est necessarium potest dari necessitas ex se; et ultra, si est principium quo datur necessitas producto, igitur et productioni ; productum enim capit esse productione, non potest autem aliquid capere esse necessarium per productionem non necessariam.
Istud argumentum quasi a posteriori videtur concludere necessitatem productionis ex necessitate producti.
Sed quaeritur ratio (d) a priori sive causa quid sit, per quod voluntas ista dat necessitatem isti productioni?
Respondeo, quod nec voluntas infinita ex se sola dat necessitatem amori producto, comparando ipsam ad quodcumque objectum, nec solum objectum amatum quod est finis, comparatum ad quamcumque voluntatem dat necessitatem actui volendi vel productioni amoris. Primum probo, quia voluntas non est principium necessarium producendi aliquem amorem alicujus objecti, nisi sit necessarium principium amandi illud objectum, voluntas autem infinita non est necessarium principium amandi objectum finitum, quia tunc Deus necessario amaret quamlibet creaturam, imo et omne amabile: ergo nec est necessarium principium producendi amorem suum, comparando illud ad quodcumque objectum.
Secundum probatum est de frui, dist. 1. quod voluntas ex ratione voluntatis in communi non necessario tendit in finem.
Et si respondeas, quod voluntas (e) potest considerari ut voluntas vel ut natura, comparando ad finem, vel ad ea quae sunt ad finem; ut comparatur ad ea quae sunt ad finem, est voluntas; ut autem comparatur ad finem, est natura, et sic est mere necessitas.
Istud improbatur ex auctoritate et ratione: ratione, quia non sunt ejusdem potentiae activae oppositi modi agendi, et maxime isti, naturaliter et libere, qui primo distinguunt potentiam activam. Quia si voluntas comparatur ad finem per modum naturae, et ad entia ad finem per modum libertatis, ipsa non erit potentia activa una respectu istorum, et tunc nulla potentia erit, quae eligat ens ad finem propter finem. Nulla enim potentia eligit hoc propter illud, nisi velit utrumque extremum, sicut nulla potentia cognitiva cognoscit conclusionem propter principium, nisi eadem cognoscat principia et conclusiones, sicut arguit Philosophus 3. de Anima, de sensu communi. Auctoritas est Augustini in Ench. cap. 73. et ponitur a Magistro lib. 2. dist. 25. cap. 5. Neque enim cul panda est. voluntas, aut voluntas non est, aut libera dicenda non est, qua beati sic esse volumus, ut esse miseri non solum nolimus, sed nequaquam velle possimus. Vult igitur di cere, quod voluntas illa, qua volumus beatitudinem, est libera: sed nullum finem magis necessario respicit voluntas, quam beatitudinem in communi, igitur nullum finem necessario respicit. Item, ista ratio poneret Spiritum sanctum spirari non libere, sed per modum naturae, quia ejus principium esset voluntas, non ut libera, sed ut natura.
Itaque dico, quod necessitas hujus productionis amoris adaequata sicut et necessitas dilectionis, qua formaliter habens voluntatem diligit, est ex infinitate voluntatis, et ex infinitate bonitatis objecti, quia neutrum sine altero sufficit ad necessitatem. Ista autem duo sufficiunt hoc modo, quia voluntas infinita non potest non esse recta, nec potest non esse in actu recto, quia tunc esset potentialis: igitur necessario est in actu recto. Non autem velle est praecise rectum, quia est ab illa voluntate recta solum, quasi nihil sit volendum ex se, sed tantum quia est volitum ab illa voluntate recta: essentia enim divina, quae est primum objectum illius voluntatis, est ex se volenda, igitur voluntas illa de necessitate est in actu recto volendi illud objectum, quod est ex se recte volendum, et sicut ex necessitate est principium volendi, ita ex necessitate est principium producendi amorem illius. Et tunc dico, quod nec sola voluntas infinita praecise non determinando objectum cujus sit, nec solum bonum infantum non determinando, quam voluntatem respiciat ut est objectum, est totalis causa necessario diligendi, nec etiam necessario producendi amorem adaequatum. Sed infinita voluntas habens tale objectum, quod est ex se recte amandum perfecte praesens, est ratio necessario tam volendi illud bonum quam spirandi amorem illius boni; et talis voluntas habens tale objectum praesens est principium communicandi naturam divinam, quia principium producendi amorem infinitum productum. Talis enim amor productus proportionatur tam potentiae quam objecto: non est autem ita, quando voluntas infinita respicit bonum amabile finitum, quia licet ibi actus sit infinitus quantum est ex parte voluntatis divinae, non tamen est infinitus quantum est ex parte objecti.
Sed utrum voluntas infinita sit principium infinitum, non tantum amandi bonum infinitum, sed finitum, et producendi amorem talis boni ; et hoc vel eadem productione secundum rem qua producitur Spiritus sanctus, alia tamen secundum rationem, vel omnino alia vel nulla. De hoc alias, quia similem habet difficultntem cum productione verbi, utrum intellectus divinus sit principium producendi verbum essentiae divinae, vel verbum alicujus alterius intelligibilis: et tunc vel productione eadem secundum rem, cum productione Verbi divini, alia tamen secundum rationem, vel alia tam secundum rem quam secundum rationem.