IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(d) Ad hujus autem difficultatis intelligentiam, etc. Resolvit in hoc paragrapho actionem consistere in relatione, contra primam sententiam, non vero in absoluto, et paragrapho sequenti eam subjectari in agente, non in passo.
Conclusio ergo ejus prima est : Actionem non esse absolutam, sed relationem. Probat primo, quia si esset forma absoluta, sequeretur quod ad actionem daretur actio, et sic in infinitum contra Philosophum 5. Physic. cora. 13. qui hac ratione probat ad actionem non esse motum, quia esset processus in infinitum. Probatur sequela, quia omnis forma absoluta realiter distincta a subjecto non est a se, neque a nihilo ; ergo ab agente; ergo media actione et dependentia sui.
Ad hanc rationem respondetur, non urgere de forma absoluta, quae est actus productivus, quia in ea est status, et imr mediate exit a virtute activa. Nam perinde eadem ratio urget etiam de relatione, si ea ponatur actio, quia non est a se ; ergo ab aliquo agente, ergo media actione. Contra, haec ratio magis urget in forma absoluta, inquantum absoluta non est ad aliud, sed tantum ad se ; omnis autem effectus ut fit est ad aliud a quo fit, ergo per aliquid superaddilum, non absolutum, sed relativum: ergo mediante hoc respicit praecise agens, et virtutem activam ejus ut principium, et consequenter secluso hoc non respiceret: ergo relatio illa erit ratio secundum quam est ab agente, et consequenter erit actio, seu influxus agentis in ipsa.
Patet consequentia, quia nihil potest reduci in virtutem causae, nisi effectus et actio; si est effectus, mediate reducitur, 1 nempe mediante actione; si actio, immediate reducitur, sed illud absolutum non reducitur seipso immediate in virtutem agentis: ergo erit effectus proprie, qui mediante relatione illa tanquam sui dependentia ad virtutem agentis reducitur.
Dices eamdem sibi realiter illam relationem. Contra, hoc non impedit quin sit actio seu dependentia per modum actionis et productionis sui, quia relatio creaturae ad Deum, ita etiam identificatur realiter creaturae; est tamen productio passiva ejus, qua terminatur creatura ut effectus, et ejus dependentia ad Deum, et universaliter omnis dependentia ad causam in quocumque genere est causatio dependentis causati ad causam, ut accidentis inhaerentia ad subjectum; et sic de reliquis, atque seclusa illa nullus est influxus causae, aut ordo effectus ad causam, aut causae ad effectum.
Eadem ratio potest etiam fieri de actione, qua est ordo causae ad effectum, quia absolutum inquantum absolutum, nequit esse ratio referendi causam ad effectum, vel attingendi ipsum effectum per virtutem causae; ergo illud absolutum, quod ponitur actio, nequit, qua absolutum est, esse formalis ordo causae ad effectum, aut effectus ad causam, ac proinde nequit esse actio in passum, aut productio in terminum.
Haec inconvenientia non urgent in relatione, quae immediate est inter extrema, et seipsa ordinat extrema ad invicem, in quo ordine, qua talis est, secundum speciem, consistit actio, quae exigit agens et passum, producens et productum: superfluit ergo omnis ratio formae absolutae ad hunc effectum. Et sicut alias supra quaest. 3. praeced, distinct. dictum est de inhaerentia actuali, non debet poni aliqua perfectio in causa, quae praecise exigitur necessitate effectus, quam non exigit conceptus formalis effectus in se.
Et ne in hoc amplius inhaereamus, huc transferri possunt ea quae ibi dicta sunt, quae perinde huic quaestioni deserviunt, mutando dependentiae genus, nempe formae ad subjectum, independentiam effectus ad causam efficientem et causalitatem efficientis ad ipsum.
Probat secundo, quia si est in agente, ergo omne agens prius mutaretur secundum formam absolutam in se, quam mutaretur passum ab ipso, quod est inconveniens, quia non prius est agens in actu secundo quam passum ; licet enim in exercitio, motus incipiat ab efficiente, nequit tamen concipi ut efficiens et transmutans, quin concipiatur passum ut patiens, actio ut est ad terminum, quia actio causae creatae nequit esse nisi dependenter a subjecto ; et actio secundum auctorem de sex Principiis requirit id quod agat, et id in quod agatur.
Sequela probatur, quia si actio consistit in forma absoluta, quae est in agente, necessario agens mutatur ad ipsum, inquantum est ejus susceptivum, et est sub privatione ejus, in actu primo et tempore prius quam agat.
Dices, haec ratio perinde urget mutationem agentis etiam per formam relativam, quae supponit sui privationem. Contra, vis rationis non consistit in hoc, sed in eo quod agens transmutaretur antequam passum transmutaretur ; quod sequitur peculiariter in eo quod diceretur actio forma absoluta, quia quantumcumque se habet agens aliter in ordine ad se per formam absolutam, non concipitur passum se habere aliter per talem formam, neque per virtutem agentis transmutari. Sed non ita est de forma relativa, quae nequit concipi in esse, nisi sit hujus fundamenti cujus est, ad aliud ad quod est, et sic nisi sit agentis ad passum.
Dices, quamvis agens diceret relationem ad passum, non sequitur passum se aliter habere. Respondetur, non sequitur ex communi ratione formae respectiva, quando non est mutua relatio, sed ex ratione particulari hujus formae sequitur, quia habet concomitantem passionem, ut correlationem, utraque simul sunt. Et quia haec relatio ex specie sua est actus productivus termini ; agens enim non aliter se habet ad passum, nisi passum aliter se habeat ad agens.
Si dicatur actio esse in passo, sequitur aliud inconveniens, nempe quod subjectum nunquam pateretur secundum formam absolutam de genere Quantitatis et Qualitatis, quin concomitanter patiatur secundum formam alterius generis absolutam, nempe Actionis ; hoc autem esse inconveniens videtur, quia quantitas et qualitas sunt formae priores manentes transeunte actione.
Dices, hoc non esse inconveniens, quia idem dicendum, etiamsi actio poneretur forma respectiva; magis enim inconveniens est, ut constituendo actionem in aliquo, quod imperfectius est, concomitetur has formas, quam si dicatur esse absolutum. Contra, hoc non est inconveniens, imo necessarium, quia absolutum nequit se habere aliter, nisi mediante respectivo, neque etiam inesse, si distinguatur realiter, et insit per modum formae ; hic enim effectus est relationis, ut sit ordo inter absoluta, sed id non competit absolutae formae ; ergo si actio esset forma absoluta, sequeretur inconveniens praemissum, quod non est inconveniens in forma relativa. Tertio tandem probat actionem non posse dici coaevam agenti, et ratio est in se manifesta.