Numquid manducabo. Supra Psalmista ex persona domini assignavit rationem quare dominus non accipiet hircos, etiam si indigeret; hic autem ostendit, quod non indiget. Sciendum est autem quod in lege praecipitur quod carnes holocaustorum comburerentur, et sanguis effundebatur ad altaris crepidinem. Et posset aliquis suspicari, quod deus delectaretur in sanguine et carnibus illorum. Haec etiam fuit opinio gentilium, quod dii eorum delectarentur odoribus carnium et sanguinis effusione, ut dicit Augustinus. Et dominus dicit quod in his non delectatur quae non delectant secundum se; et ideo dicit, numquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo? quasi dicat, non, quia non indigeo, nec delector, quia delector in his, quae per se sunt cibus dei, sed alius est cibus dei quam carnes et sanguis animalium: cibus enim dei est id, quod est cibus omnium sanctorum: Luc. 22: ego dispono vobis sicut etc.. Et sic eadem est refectio sanctorum et dei. Sed sancti reficiuntur ipsius amore dei; et sic deus reficitur in fruitione suiipsius: Tob. 12: ego cibo invisibili, et potu qui ab hominibus videri non potest, utor.