In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Salvat famosam divisionem Praedicamentorum in decem genera per divisionem respectus in intrinsecum et extrinsecum ; ostendit actionem esse respectum et subjectatum in agente, ut in subjecto, in potentia activa, ut in fundamento, et probat tripliciter ; ait etiam passionem esse respectum subjectatum in passo, correspondentem actioni. Item, ponit tres respectus in agente, scilicet ad productum totale, ad eductum vel inductum quod est partiale, et ad subjectum hujus quod est transmutatum. Duo primi sunt intrinseci, et de genere Relationis: tertius extrinsecus, et constituit genus Actionis vel Passionis.
Si ergo (e) debet salvari illa famosa divisio Praedicamentorum, quia secundum Avicennam, 3. Metaphys. cogimur observare illam divisionem Praedicamentorum famosam, qua dicuntur esse decem generalissima, cogimur, inquam, propter Philosophorum antiquam auctoritatem, cui non debet facile contradici, necesse est dicere quod respectus habeat sufficientes rationes formales, sufficientes, inquam, ad distinctionem generum. Haec autem differentia sufficiens ad istud, quae probabilius colligitur ex dictis auctorum, est respectus extrinsecus et intrinsecus adveniens, ut ille dicatur intrinsecus adveniens, qui necessario consequitur ambo extrema in actu posita, vel, quod idem est, necessario consequitur suum fundamentum termino non excluso, sed posito. Extrinsecus autem est, qui non consequitur necessario extrema etiam ambo simul in actu posita. Et tunc illa sex principia, de quibus agit auctor sex Principiorum, pro tanto non sunt species relationis, quia relatio dicit respectum intrinsecus advenientem ; illa autem dicunt respectus extrinsecus advenientes ; actio ergo erit respectus extrinsecus adveniens.
Sed cui ? Videtur quod passo, quia 3. Physic. text. 22. vult Philosophus, quod actio et passio fundantur in motu ; motus autem est in passo ; et quod non distinguitur formaliter, nisi per esse ab hoc, et in hoc. Sed contrarium videtur, quia in eodem est respectus et fundamentum (ratio fundamenti, ut videtur, hoc ostendit); sed potentia activa, quae est fundamentum actionis, est in agente; ergo. Item, in eodem non sunt respectus oppositi saltem ad idem, nec universaliter necessario simul ; passio autem, vel respectus passionis universaliter est in passo: non ergo necessario in eodem est respectus oppositus actionis. Item, in quocumque est forma aliqua, illud est simpliciter tale secundum formam illam; omnino enim irrationabile videtur, quod forma sit in aliquo, et non constituat ipsum informatum secundum ipsam: ergo si actio est formaliter in passo, passum erit formaliter agens.
Dicatur (f) ergo, quod actio est respectus extrinsecus adveniens, et in agente ut in subjecto; in forma autem quae dicitur potentia activa, ut in fundamento proximo. Similiter passio dicit respectum oppositum correspondentem isti, et in passo ut in subjecto, et in potentia passiva, ut in fundamento proximo.
Ulterius in speciali agens creatum habet respectum ad terminum primum, sive totalem, qui dicitur productum, et ad terminum, qui dicitur forma educta vel inducta, et ad subjectum illius formae, quod est passum vel transmutatum. Quod autem isti respectus sint alii et alii, probatur, quia sunt ad alios terminos. Probatur etiam per aliud, quia respectus correspondentes e converso sunt omnino alii et alii: respectus enim producti ad producens est sicut dependentis ad illud ad quod dependet, et hoc simpliciter secundum suum esse, sicut simpliciter accipit esse; respectus autem transmutabilis ad transmutantem, non est simpliciter dependentis secundum esse.
Transmutabile enim secundum suum esse simpliciter concurrit cum agente, ut concausa, nec accipit simpliciter esse ab ipso, sed tantum accipit esse secundum formam, quae inducitur. Respectus etiam producti et inducti, patet quod sunt alii, etsi uterque sit dependentis a producente, quia illud primo dependet quod primo accipit esse, et hoc est productum: illud secundario, vel per accidens dependet, quod secundario accipit esse, et hoc est eductum vel inductum.
Istorum trium respectuum ex parte agentis duo primi non sunt extrinsecus advenientes, quia vel agens non habet relationem realem ad productum vel inductum, sicut est de Deo producente creaturam, vel aliquid in creaturis: vel si habet, necessario consequitur fundamentum posito termino. Hoc est manifestius de respectu consequente in producto vel educto, quod scilicet non est extrinsecus adveniens, quia necessario sequitur fundamentum posito termino. Ille autem respectus, qui est ad passum, est extrinsecus adveniens, quia bene possibile est activum et passivum esse, et etiam approximata, et tamen non habere istum respectum, quod agens sit illud a quo transmutatur, nec illud ab ipso transmutetur, utpote si est aliquod impediens actionem; ergo actio cum sit respectus extrinsecus adveniens, ut prius est deductum, erit habitudo agentis ad passum transmutatum.
Et hoc confirmatur per Philosophum, 5. Metaphys. qui definit potentiam activam esse principium transmutandi aliud, inquantum aliud; sicut autem potentia activa est principium transmutandi, ita actio, quae est actus potentiae activae, erit transmutatio alterius, id est, passi, inquantum alterum est. Duo autem alii respectus, scilicet productionis vel inductionis seu eductionis, et hoc sive activaefsive passivae, pertinebunt ad genus Relationis proprie dictae, quia sunt intrinsecus advenientes.