IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Resolvit ex allatis,stare posse rectum dictamen in intellectu sine recta electione, et per illud dictamen generari habitum prudentiae sine virtute morali ; ita Occham 3. quaest. 12. art. 3. Bassol. 2. dist. 23. quaest. 2. Rubion hic quaest. 2. Gabriel quaest, unic. art. 3. Alm. tract. 3. moral. cap. 4. Assor. tom. 1. lib. 3. cap. 29. quaest.4. Angest. in moral. quaest. 13. Explicat optime quomodo voluntas excaecat intellectum privative et positive, sine eo quod in errorem eum ducat ; de quo late Pitigianis hic art. 6.
Quantum (q) ad istum articulum, potest dici quod rectum dictamen simpliciter stare potest in intellectu absque recta electione illius dictati in voluntate ; et ita cum unicus actus rectae rationis generet prudentiam, generabitur prudentia in intellectu absque habitu virtutis moralis.
Et si tunc quaeritur (r) quomodo malitia excaecat intellectum secundum illas auctoritates, potest dici quod excaecat dupliciter : Uno modo privative ; alio modo positive. Privative, quia avertit a consideratione recta: voluntas enim eligens oppositum alicujus recte dictati, non permittit intellectum diu stare in illo recto dictamine, sed avertit ipsum ab illo, et convertit ad considerandum rationes pro opposito, si quae possint esse sophisticae vel probabiles ; saltem avertit ad considerandum aliud pertinens, ne stet illa actualis displicentia, quae stat in remorsu illo, qui habetur in eligendo oppositum dictati.
Positive autem excaecat sic: nam sicut voluntas recte eligens finem praecipit intellectui considerare illa,
quae sunt necessaria ad illum finem, et intellectus sic inquirendo media ordinata ad illum finem rectum, generat in se habitum prudentiae ; ita voluntas eligens sibi malum (finem (potest enim sic sibi praestituere malum finem, sicut dictum est dist. 1. primi), praecipit intellectui considerare media necessaria ad consequendum illum finem. De quo bene dicit Augustinus de Civit. Dei, quod voluntas habet suas virtutes, sicut ibi pertractat; hoc est, voluntas praestituens ibi malum finem, praecipit intellectui invenire media necessaria ad delectabilia prosequenda, et tristia opposita fugienda. Et sicut ex imperio voluntatis bene eligentis generatur intellectu bene dictante, circa media ad illum finem bene electum perquirendum, habitus, qui est prudentia, ita in voluntate male eligente, habitus acquisitus ex dictamine circa ea quae ordinantur ad malum finem electum, est error, et habitus directe oppositus habitui prudentiae, et potest vocari imprudentia vel stultitia, non tantum privative, sed positive, et contrarie ; quia sicut prudens habet habitum, quo recte eligit ordinata ad finem debitum, ita imprudens vel stultus habet habitum, quo prompte eligit ordinata ad finem praestitutum a voluntate mala ; et talis habitus generatur ex imperio voluntatis male eligentis. Pro tanto igitur verum est quod voluntas mala excaecat, non quidem faciendo errare circa aliqua complexa, sed faciendo intellectum habere habitum considerandi aliqua media ordinata ad malum finem : et totus ille habitus est error in agibilibus, licet non sit error deceptivus, quantum ad considerationem, sive speculationem.