Immola deo. Hic ostendit quid sit illud sacrificium, quod deus acceptat. Et primo ostendit quid deus acceptat ab homine. Secundo quid retribuit.
Duo requirit dominus ab homine. Primo sacrificium laudis. Et dicitur laus sacrificium, quia nihil est aliud sacrificium nisi protestatio interioris devotionis et fidei: quia per sacrificium recognoscimus deum creatorem omnium: 1 Paral. 29: tua sunt omnia, et quae de manu tua accepimus dedimus tibi. Augustinus Lib. De doctr. Christiana dicit, quod nullum signum est ita expressum et intentionem cordis significans, sicut verbum, et exterior fides; et devotio non potest melius explicari, quam per devotionem laudis: et sic laus est magis deo accepta quam occisio animalium: Heb. Ult.: per ipsum offeramus hostiam laudis semper deo: Oseae ult.: reddemus vitulos labiorum nostrorum. Secundo dominus requirit ut reddat vota altissimo. Et ideo dicit, et redde altissimo vota tua. Laus est sacrificium dei, inquantum est signum interioris devotionis; quia laus significat quod homo deo offert mentem suam; et hoc vult deus quod sibi reddatur, et hoc est votum, et ita votum est actus latriae: isa. 19: colent eum in hostiis et muneribus, et vota vovebunt deo, et solvent: Eccl. 5: si quid vovisti deo, ne moreris reddere.