CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Ad tertium dubium, scilicet quomodo spiratio si sit necessaria, non sit per modum naturae, ponit responsum Henrici, scilicet quod natura agit per impressionem, et sic intellectus divinus ut coincidit cum natura modosupradicto, agit per impressionem, id est, producit notitiam imprimendo eam in intellectum nudum ; at ut voluntas licet agat necessario, non ut natura, quia producit Spiritum sanctum, non per impressionem in aliquid, sed per expressionem quamdam. Scotus hanc late refutavit dist. 2. quaest. 4. 2 p. et ideo hic silet. Secundum mentem Scoti, ideo spiratio etsi necessaria, non est per modum naturae, quia voluntas habet essentialiter rationem principii liberi cui opponitur, secundum Philosophum 9. Metaph. principium naturale, nec principium necessarium condistinguitur contra liberum, sed contra contingens, ex eodem Philosopho, 2. Periherm. cap. de Modalibus ; spiratur ergo Spiritus sanctus summe necessario, sed libere, non libertate contradictionis vel contrarietatis, sed libertate essentiali, quae consisit in determinare se delectabiliter et eligibiliter ad amandum, vel eliciendum amorem, esto non contingenter. Quaestio nimis controversa de hac libertate, videtur mihi non esse de re ipsa, sed de modo loquendi ; sed Scotus eo utitur quo Philosophus et Augustinus. Vide eum 4. d. 49. q. 1. art. 1. et quodlib. 2. et 16. ubi plura de hoc habet.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad argumenta principalia (b). Ad primum dico, quod illa definitio naturae probat, quod Spiritus sanctus non producitur, ut similis ex vi productionis suae: et verum est quod non est imago Patris sicut Filius, qui ex vi productionis suae procedit ut similis Patri.
Ad secundum responsum est alias diffuse dist. 2. q. 4. in illa quaestione, qua quaerebatur, utrum possent plures esse productiones in divinis.
Ad tertium dicendum est sicut dictum est dist. 2. quaest, de Productionibus, quod differentiae accidentales potentiae,scilicet activum et factivum non sunt differentiae productivae potentiae . Generaliter enim tali principio producitur illud cujus est tale principium productivum, vel in eo in quo est, si natum est illud recipere, vel in alio vel in nullo. Si in nullo, quia nihil natum est recipere illud, tunc producitur per se subsistens, si potentia productiva sit perfecta respectu subsistentis . Ita est in proposito, voluntas qua producens producit, nec agit producendo in supposito in quo est, nec facit producendo in alio, sed producit terminum per se stantem, ut personam quae in nullo recipitur subjective. Aliter est responsum d. 6. ubi dictum est quod productio non est intellectio formaliter, et quomodo tunc intellectus potest esse principium, non tantum intelligendi, sed etiam dicendi.
Ad ultimum (c) dicendum est, quod necesse est ad actum amandi, sive ad actum amoris, amatum esse praecognitum. Hoc dicit B. Augustinus 15. de Trinitate, cap. 27. sed non oportet ipsam dilectionem esse praecognitam, puta, si offertur mihi aliquod bonum honestum, non oportet quod antequam possem habere illum actum amandi circa aliud, quod praecognoscant illum actum. Ita in proposito oportet essentiam divinam, cujus amor spiratur, esse praecognitam Patri et Filio, ad hoc ut spirent; sed non oportet in isto instanti originis concedere Spiritum sanctum, qui est amor spiratus, esse praecognitum Patri et Filio, licet in instanti aeternitas sit tota Trinitas nota cuilibet personae in Trinitate, quia distinguendo inter instantia originis, non distinguitur inter durationem et durationem, sed tantum a quo quis sit.
Aliter posset dici (d), quod in illo priori signo originis antequam intelligatur Spiritus Sanctus spirat ri, Pater et Filius cognoscunt Spiritum sanctum ut intuitive, licet non ut existentem in se, quia cognoscunt essentiam divinam, quae est ratio cognoscendi intuitive quodcumque objectum intelligibile. Sicut Trinitas cognovit creaturam etiam intuitive antequam producatur, quia essentia sua quam intuetur, est ratio perfectissime cognoscendi omnia alia, et per consequens est ratio cognoscendi intuitive quodlibet cognoscibile, licet nullum existeret in se.