IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(e) Si ergo debet salvari, etc. Concludit ex divisione Praedicamentorum in decem genera celebrata a Philosophis antiquis, relationem dividi in illam, quae est intrinsecus adveniens, et sequitur extrema posita in actu ; et relationem extrinsecus advenientem, quae praeter extrema in actu posita exigit aliquid aliud, ut insit diversum ab extremis; et haec dividitur in sex genera, de quibus auctor sex Principiorum, et sic actio erit relatio extrinsecus adveniens.
Dices, relationes secundi generis Praedicamenti ad aliquid, fundari super actione et passione, quae sunt aliquid extrinsecum, seu diversum ab extremis, quia extrema possunt simpliciter esse sine tali relatione, ut si effectus, verbi gratia, qui natus est esse, et est de facto ab hac causa, poneretur vel a Deo solo, vel ab alia causa, in cujus virtute includitur, eo casu esset effectus, sine relatione ad hanc causam, a qua est modo, etiam ipsa existente ; ergo erit relatio hoc modo extrinsecus adveniens, et consequenter non subsistet differentia praemissa.
Respondetur, quod esse alicujus importat omnia, quae ordinantur ad ipsum esse hic et nunc, et consequenter ordinem ad determinatas causas essendi, inquantum est per ipsas ; ideo actio quae est actus productivus, et passio quae est causae materialis causalitas, vel eam connotat per se, supponitur ad esse effectus, quamvis esse sit ab his diversum, tamen est per haec in suo genere.
Relatio autem extrinsecus adveniens ideo dicitur, quia non solum supponit extrema in esse, et quidquid ordinatur ad esse determinatum ipsorum: sed ulterius requirit aliquam determinationem posterius advenientem, quae est accidentaria extremis, inquantum sunt, et posterius adveniens ipsis in esse.
Non ita se habent relationes secundi modi, quia licet extrema ipsorum possint esse, simpliciter loquendo, sine ipsa, si effectus esset modo dicto ab alia causa, tamen ut sunt hoc determinato modo, nequeunt esse sine relatione fundata in hoc determinato esse effectus; cum ergo supponant actionem et passionem, eas supponunt, tanquam rationes per quas servatur ordo causarum per se, ut infra explicabitur ad effectum ponendum, non vero ut aliquid posterius, et accidentaliter adveniens ; sicut est illud, quod supponit relatio extrinsecus adveniens, ut actio applicationem, ubi indistantiam loci et locali, situs positionem partium in quanto in ordine ad se, qua una pars est extra aliam in ordine ad locum ; et sic tempus coexistentiam inter temporarium et tempus, et commensurationem in modo essendi, etc. Sed haec remittendo ad sua loca in Metaphysica et Philosophia, ubi per se tractantur, incidenter autem hic non vacat jam eas fusius tractare.
Addit Doctor secundam conclusionem hujus quaestionis, nempe, actionem esse in agente, ut in subjecto. Haec conclusio necessaria est supposita priori, nempe actionem esse relationem ; et optime probatur, quia fundamentum actionis est potentia activa, sed relatio non separatur a fundamento, in quo est ; ergo, etc.
Secundo. quia respectus oppositi non sunt in eodem simul et ad idem , actio et passio sunt tales, et passio est in passo ; ergo actio non est in ipso. Dices, quando idem agit in seipsum, est agens et passum ; ergo dicit simul hos respectus. Respondetur, probabilius est juxta illam conditionem relationis realis, qua dicitur inter extrema realiter diversa, non esse ejusdem ad seipsum relationem actionis aut passionis ; sed quidquid sit de hoc, limitatur major per hoc quod addatur sub eadem ratione, et sic tollitur instantia ; passum autem non habet nisi unam et simplicem rationem causandi, nempe potentiae passivae, et secundum hanc comparatur ad agens, ut ab ea transmutatur et movetur, et secundum eamdem rationem comparatur ad terminum motus ; ergo non dicit relationes oppositas ad agens, seu ad terminum simul. Potest etiam illud principium intelligi de relatione, quae inest ex natura rei ; non autem de ea quae inest per conditionem accidentalem diversam, ex qua ordo diversus potest oriri ejusdem ad seipsum, non simpliciter, sed juxta diversas determinationes.
Tertio probat, quia si actio esset in passo, tribueret ipsi denominationem ut esse agentis, utrumque ipsi repugnat, sicut fundamentum utriusque, quod est potentia activa. Ad hoc instatur respondendo esse formas, quae denominant extrinsece et intrinsece; denominatio intrinseca passionis est in passo, extrinsece autem denominat activam agentem, sic dicitur Deus creator per relationem, quae est in creatura, per quam ipsa creatura denominatur intrinsece passive. Contra, haec ratio Doctoris supponit primam ejus conclusionem, nempe actionem et passionem esse diversas, et consistere in relatione. Hoc posito, passio nequit tribuere nomen aut effectum actionis, neque e contra actio passionis: actio tamen sicut est diversa in effectu formali et ratione, tribuit nomen, alias frustra poneretur dare diversum effectum, vel exigeretur ; nequit autem tribuere nomen agentis passo, neque illud referre per modum agentis, quia id convenit activo ; ergo bene sequitur non esse in passo.
Aliqui nostri sumunt hinc fundamentum non dari denominationes extrinsecas, " juxta mentem Doctoris ; sed male, quia oppositum docet variis in locis, potissimum in 1. dist. 30. ubi dicit Deum dici Dominum relatione servitutis, quae est in creatura: ad quam doctrinam, ut approbatam, se remittit infra hac ipsa quaestione, sig. Contra ea quae dicta sunt de actione Dei, etc. respons. ad 3. et sig. Ad propositum ergo, etc. in fine, et respons. ad 2. pro opinione; videatur in 2. dist. 1. quaest. 5.
Argumentum ergo Doctoris est ex suppositione jam dicta, et sic concludit non aliter, quia denominatio creatoris est activa; actio enim ut conjungitur suo principio activo nequit denominare, nisi per modum causae, a qua exit effectus efficienter, quia aliter ipsam non respicit.
Dices, quare ergo non diceretur actio etiam sic se habere, ut per modum Passionis denominet effectum et passum, per modum actionis principium activum, quamvis in re esset una forma, quia non sunt multiplicanda entia sine necessitate.
Respondetur ex eo quod Praedicamenta sunt intra se realiter diversa, et Actio et Passio, tanquam talia reducuntur directe ad suam propriam classem. Secundo, quia diversa fundamenta realiter arguunt diversitatem formae relativae. Tertio, quia perinde etiam in creaturis relatio causae et effectus ad se invicem sic posset constitui una relatio ex parte solius effectus, quod non conceditur ; quamvis ergo Deus sit causa activa, nullam tamen fundat ex perfectione sua relationem ad effectum realem, sive per modum actionis, sive per modum productionis, quia immediate sua virtute infinita, seclusa omni determinatione per modum actus secundi, ut in ipso potest attingere effectum; non ita causa secunda, quae requirit determinationem novam intrinsecam per modum actus secundi, et ideo desinente tali determinatione, virtus ejus amplius nequit attingere effectum in esse positum, sicut virtus Dei tam in fieri, quam in facto esse semper attingit effectum, et necessario inquantum est.
Advertendum autem est, sicut cognoscitur a nobis pro hoc statu prima causa ex creaturis et modis causandi earum, seclusis imperfectionibus, sic etiam denominari Deum respective ad creaturas secundum proportionem servatam in creaturis, et translatam ad primam causam, praescindendo imperfectionem, secundum quam in creaturis salvatur ipsa denominatio. In creaturis autem denominatio sumitur ab actu secundo causae creatae in ordine ad effectum per illam formam, secundum quam terminatur et refertur virtus ejus aetiva ad effectum, ut per eam transit in esse, et forma est actio ; haec non transfertur in Deum per modum formae, ut dixi, quia voluntas ejus, seu velle substantiale, ut terminat eam effectus, non est medium sicut in causis creatis inter virtutem activam et effectum, sed est ipsum principium, a quo exit seu emanat effectus immediate, ideo in Deo supra virtutem non datur aliqua forma media per modum actionis, qua dicatur agens, neque requiritur, quia ipsa ejus volitio infinita continet omnem determinationem actus secundi per modum actionis sumptam; non ita virtus causae creatae, quae seipsa non attingit, neque attingere potest effectum, nisi praeterea accedat alia forma per modum actus secundi diversa a virtute et potentia actus primi, et haec est actio ejus.
Quia tamen creatura intelligitur fluere et exire a Deo per modum effectus, et respective ad Deum, intelligatur semper esse in fieri, id est, dependens in suo esse, sumitur quidam conceptus servata proportione ad actum secundum causae creatae ab illa dependentia effectus qua unitur semper virtuti causae primae influentis esse illa proportione, qua effectus dicitur in fieri, ut est a causa creata producente illum actualiter, et per ipsam actionem uniri effectum, ut fit, virtuti causae producentis. Haec denominatio, quia nequit sumi a Deo, sumitur ex ipsa dependentia, quae est in creatura, ut connotat suum principium, nempe voluntatem divinam, denominat per modum actionis, et servata quadam proportione mediat inter substantiam effectus, et Deum causantem ; ideo non est alia similitudo inter denominationes has, nisi proportionis, non vero entitatis aut modi.
(f) Dicatur ergo, etc. Concludit actionem esse relationem extrinsecus advenientem, subjeclari in agente, fundari in potentia ejus activa ; passio e contra in passo subjectalur et fundatur in potentia ejus passiva. Distinguit actionem a relatione producentis ad productum, quae est ad totum, et a relatione educentis ad eductum, quae est ad formam ; et hae sunt quarti Praedicamenti et secundi generis : Actio vero est relatio transmutantis ad transmutatum, nempe ad passum, quia ex Philosopho 5. Metaphysicae textu com. 17. definitur potentia activa quod sit principium transmutandi aliud, inquantum aliud, id est, passum: actus autem illius potentiae est actio ipsa, ergo est ad transmutationem et ad passum.
Differentia harum relationum, ut melius colligatur potest objici frustra multiplicari, quia agens, inquantum educens formam, est transmutans passum de privatione ad actum, neque aliter potest transmutare inquantum etiam educens est producens) quia eo ipso quod forma ponatur in subjecto in fieri, aut facto esse, ponitur totum in fieri et facto esse.
Praeterea, actio si est praecise respectu passi, non erit productio termini, aut via in terminum, aut causalitas efficientis, imo prius natura communicatur forma subjecto in fieri et facto esse, quam concipitur subjectum transmutari, et seclusa omni alia relatione habetur per hoc solum subjectum transmutatum ; ergo non datur alia relatio, quae sit diversa.
Praeterea, virtus activa agentis reducitur ad actum secundum per talem eductionem ; ergo et potentia passiva subjecti. Praeterea, debet servari proportio inter causam secundam et primam, quantum est ad actum secundum ; sed causa prima ad intra et ad extra reducitur in actum per solam productionem, et non per actionem, ergo et secunda.
Respondetur hic non esse multiplicationem entium sine necessitate; et haec tria ab omnibus passim distingui, quia relationes educentis et producentis manent praeterita actione et passione, quorum esse est in fieri secundum communem. Advertendum ergo alium esse ordinem causarum ad invicem, alium vero ordinem effectus ad causas, vel causarum ad ipsos effectus ; passum dicit ordinem potentiae passivae ad activam, inquantum per hanc reducitur ad actum ; activa eodem modo ad passivam inquantum est principium transmutandi, et praeterea, in ipsa sua causalitate et effectu dependens a causa materiali; jam suppono actionem utramque in suo rigore convenire tantum causae secundae, ut denotat dependentiam suae virtutis in agendo a passo.
His suppositis, sicut diversa sunt extrema, ita sunt diversae relationes. Est ergo dependentia causarum a se invicem, et ordo diversae rationis a dependentia, effectus ad causas, vel e contra; actio autem, ut est in passum, non praescindit a termino, seu a re acta, quam communicat in fieri aut facto esse subjecto. Licet ergo actio et eductio sint simul et concomitanter, alius tamen est ordo actionis ad passum, et involvit materialiter id quod communicat seu connotat in esse rei ; unde in motu haec distinguuntur, nempe ipse motus et forma secundum quam est motus. Et dicitur terminus recipiens esse per motum, tanquam per rationem, qua fit et transit de non esse ad esse, ut est a causa efficiente ut ab hoc, et est a subjecto ut in hoc, et sic involvit actionem et passionem, qui sunt respectus activi et passivi, ut prius natura comparantur ad invicem causae secundum proportionem activi et passivi ; et passivum est in potentia, ut reducatur per activum a in actum, et mediante actione attingit virtus agentis suum passum, ipsum actuando seu transmutando, licet, ut dixi, secundum formam, quae est in fluxu mediante virtute agentis, ut applicatur passo per actionem, quae est ad passum.
Ut ergo actio est actus activi, ut comparatur ad passum, et passio passivi, ut comparatur ad agens,ita hae relationes ipsorum insunt, qua prius natura dicunt ordinem immediatum ad invicem, qui connotat illud secundum quod dicunt ordinem, nempe formam materialiter sumptam in ratione communicati actus ab agente, et succedentis in potentia quae virtute agentis mutatur ab opposito privativo, et terminatur ejus appetitus.
Ut in simili potest declarari, verbi gratia, in causa prima et secunda, inter quas est ordo essentialis secundum actionem, nam causa secunda dependet in agendo a prima, non solum ratione termini communis producti, quia sic etiam causae partiales a se invicem dependent, sed etiam in actione ipsa, quia virtus participata et dependens in actu secundo est a causa prima. Haec dependentia non est ipsa actio, licet sit secundum actionem, sed est ordo et dependentia secundum actionem ad causam primam, a qua participatur actio ipsa, quam importat actio ipsa connotative et materialiter ipse ordo et dependentia agentis ab agente.
Simili modo in proposito actio connotat formam secundum quam mutatur passum, ut fit in passo, tamen ipsa actio est ordo activi ad ipsum passum, inquantum est passum, et prior natura ordine agentis ad ipsam formam ; quo sensu dicuntur relationes secundi modi fundari in actione et passione a Philosopho.
Ordo educentis ad formam eductam denotat dependentiam formae ad educentem, qua forma transit de non esse ad esse dependenter a potentia subjecti simul concurrentis in suo genere ; hic ordo est posterior priore, quia prius natura causae se invicem respiciunt, et dependent a se invicem, quam respiciunt effectum, qui posterior est secundum dependentiam.
Tertius ordo est producentis ad productum, sive sit compositum accidentale, sive substantiale, quia compositum dicit unionem saltem supra formam, et ab ipsa diversam, et ad compositum comparatur etiam forma ipsa, ut dat esse per modum causae formalis, non ut recipit esse per modum termini a suis causis prioribus, quia perinde daret idem esse, etiamsi esset improducta; unde sequitur hunc ordinem esse diversum a priori: ex his autem, quia conjuncti sunt, facilis est transitus, de uno in alium secundum fallaciam accidentis ; conveniunt nempe in uno quod materialiter connotant, nempe in forma, secundum quam omnia contingunt, seu in termino ; differunt tamen in suo formali secundam ordinem, tam formae quam termini, quam etiam causarum ad invicem.
Ad objectionem ergo patet, negando hic multiplicari respectus superflue, quia multiplicantur secundum exigentiam extremorum. Ad primam probationem respondetur, negando antecedens in sensu formali, quia educens inquantum educens, est tantum dans esse formae concurrente materia, et eductio ex parte termini denotat simplicem, et propriam ejus dependentiam ab efficiente simul cum materia ; actio autem denotat dependentiam passi, seu ordinem agentis ad passum, inquantum activum et passivum sunt, qui ordo est prior natura in causis etiam ut comparantur ad invicem in actu secundo, quam ordo eorum, qua dante esse formae tanquam termino ; et hic ordo est secundum prioritatem dependentiae, quae supponitur inter activum et passivum ad ordinem dependentiae formae ab ipsis; unde sicut in ipsa forma prior est ordo ejus ad agens, qua recipit esse per eductionem ab agente, quam ordo ejusdem formae ad idem agens, inquantum simul concurrit cum caeteris causis ad effectum communem, sic materia, inquantum potentia actuabilis virtute agentis, prius dicit ordinem ad agens, et agens ad ipsam, quam utrumque simul ad dandum esse formae ; prius, inquam, secundum ordinem dependentiae, licet simul concurrat hic alius ordo ad formam secundum quam transmutatio fit in materia.
Ad secundam probationem, negatur antecedens cum sua probatione, nisi intelligatur consecutive, quia, sicut dictum est, prius forma recipit esse, quam nata est causare effectum communem sibi, et caeteris causis.
Ad tertiam probationem patebit in expositione litterae sequentis ; et pro nunc respondetur actionem formaliter sumptam non esse productionem, esse tamen productionem ratione connotati, nempe formae et compositi, ut jam cum Doctore explicabitur.