Et invoca. Hic dominus exponit quid retribuet colentibus eum. Et primo ostendit quid sancti patiantur. Secundo quid faciant in tribulationibus.
Tertio quid a deo recipiant. Quarto quid deo recompensant. Dicit ergo quod per hoc quod aliquis reddit vota, nihilominus affligitur: Psal. 68: persequuntur me inimici mei injuste. Et ratio hujus est, quia nisi affligerentur justi in hoc mundo, multi servirent deo non propter ipsum, sed propter prosperitatem. Secundo ostendit quid faciant tempore tribulationis, quia debent eum invocare: et invocabis me. Deus quid faciet ei? liberabit eum, eruam te: Ps. 119: ad dominum cum tribularer clamavi etc.. Et postea liberatus debet deum honorificare, et honorificabis me.