CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ad tertium dubium. Quando quaeritur tertio, si productio sit necessaria, quomodo non est per modum naturae, sed distincta contra illam,et libera? Dicit Henricus quod natura agit per impressionem, et sic intellectus divinus,ut coincidit cum natura modo supradicto, agit per impressionem, id est, producit notitiam genitam, imprimendo illam in intellectu nudo, voluntas vero, licet agat de necessitate, non tamen dicitur natura, quia producit Spiritum sanctum, non per impressionem illius in aliquo, sed per expressionem quamdam, ut supra patuit, declarando positionem Henrici dist. 2. part. 2. quaest. 4. Et Doctor non arguit contra hoc, quia supra loco praeallegato improbavit illam opinionem Henrici, quod intellectus ageret per impressionem, etc. Sed respondendo ad dubium, dico quod quamvis voluntas agat de necessitate, non tamen per modum naturae, quia necessitas stat cum perfecta libertate, ut declavit Doctor supra, et ideo hic non declarat ; et haec est vera: quod agens per modum naturae agit de necessitate, non tamen e contra.
(b) Ad argumenta principalia. Ad primum dico, quod licet Spiritus sanctus sit aeque similis Patri in omnibus perfectionibus sicut et Filius, et etiam ex vi productionis producatur, ut similis et Patri et Filio, (vi enim productionis habet simpliciter eamdem perfectionem quam Filius, et per consequens videtur produci sicut et Filius) tamen Filius specialiter dicitur esse similis ex vi productionis, quia ultra omnia supradicta producitur per modum intellectus, ideo specialiter dicitur imago Patris, et verbum expressivum, et declarativum memoriae fecundae Patris. Et quantum ad hoc ex vi productionis suae dicitur produci, ut similis, etc.
(c) Ad ultimum, etc. Ista responsio consistit in hoc, quod voluntas non potest habere actum circa aliquod objectum, nisi illud objectum sit praecognitum et praeostensum, et non oportet actum illum eliciendum esse cognitum, imo prius elicitur et postea cognoscitur. Sic in proposito, Pater et Filius non possunt producere Spiritum sanctum mediante voluntate, nisi essentia divina esset praecognita et praeostensa; non autem Spiritus sanctus praecognoscitur et praeostenditur; in primo ergo instanti originis Pater et Filius praecognoscunt essentiam, et in secundo Spiritum sanctum, et licet tota Trinitas similiter cognoscatur in eodem instanti aeternitatis, non tamen simpliciter in eodem originis.
(d) Aliter posset dici, etc. Et quod dicit Doctor quod Pater prius origine quam producatur Spiritus sanctus, videt eum intuitive in essentia divina, sicut et creaturas ante existentiam propriam; hoc non videtur simile, quia essentia divina ex hoc potest esse ratio formalis videndi omnem creaturam antequam existat, quia eminenter continet omnem creaturam secundum totam suam entitatem, ut patet supra a Doctore. Spiritus sanctus autem, nec aliquid quod est in divinis ad intra eminenter continetur in Deo, ut supra patet a Doctore ; ergo non videtur quod essentia divina sit ratio formalis videndi Spirituml sanctum prius origine quam producatur, ideo prima responsio videtur melior. Si tamen secunda responsio est vera, sic est intelligenda, quod Pater videndo essentiam divinam, videt Spiritum sanctum, id est, quod videndo essentiam divinam, videtur illud quod est ratio formalis videndi Spiritum sanctum, nam essentia divina est ratio formalis videndi omnia tam ad intra quam ad extra, ut patet in prologo quaest, penultim. et d. 35. primi. Et quantum est ex parte sua semper nata est esse ratio formalis cognoscendi quodcumque in eodem in quo est, hoc loquendo de intrinsecis, et hoc habet videri infra d. 39.
Tertio potest dici, quod Pater et Filius intuitive cognoscunt Spiritum sanctum in illo priori, in quo non intelligitur Spiritus sanctus productus, quia essentia divina est ratio cognoscendi quodcumque intrinsecum, licet in aliquo signo non sit in se existens, sicut etiam est ratio cognoscendi omnem creaturam intuitive ab aeterno. Et sic cognitio intuitiva Spiritus sancti in illo priori, quo non intelligitur productus, terminatur ad Spiritum sanctum non in se productum, sed ad Spiritum sanctum producendum, ut scilicet relucentem in essentia divina. Essentia enim divina est ratio cognoscendi Spiritum sanctum, non tantum in se productum, sed etiam Spiritum sanctum ut producendum, sicut dictum est supra d. 6. quod Pater volens generat Filium; ergo praeintelligi illum non in se productum, sed producendum. Et essentia divina est ratio cognoscendi intuitive tam Filium ut in se productum, quam producendum.