IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Ponit quinque acceptiones actionis. Primo, pro operatione. Secundo, pro respecta producentis. Tertio, pro respectu inducentis. Quarto, pro re acta, includendo esse ab alio. Quinto, pro transmutantis respectu. Et declarat optime secundum mentem Philosophi actionem proprie consistere in hac ultima acceptione, scilicet in respectu transmutantis ad transmutatum, cui correspondet passio, id est, respectus transmutati ad transmutans ; et solvit loca Philos. quae contraria videri possent.
Ex (g) dictis patet aequivocatio multiplex hujus nominis actio. Uno enim modo dicitur de operatione, prout intellectio vel volitio dicitur operatio, et tamen in rei veritate est qualitas, ut declaratum est lib: 1. dist. 3. quaest, ult. Alio modo actio dicit per se habitudinem vel respectum. Et quandoque accipitur hoc nomen actio pro respectu producentis ad productum, sicut dicitur pater esse causa agens filii. Quandoque autem pro respectu inducentis ad inductum, vel educentis ad eductum, ut calidum dicitur causa agens caloris in ligno. Quandoque etiam accipitur hoc nomen actio pro re acta, includendo tamen istum respectum, quem exprimit hoc quod est ab alio, sicut in 3. Physic. Aliquando etiam pro respectu transmutantis ad transmutatum, juxta illam descriptionem lib. 6. princ. Actio est, secundum quam in illud quod subjicitur, agere dicimur.
Actio secundum primam significationem est forma absoluta, et in genere Qualitatis, ut dictum est, sed juxta secundam et tertiam, est respectus intrinsecus adveniens, et sic proprie in genere Relationis; juxta quartam vero praecise est genus distinctum, ut prius est probatum per Aristotelem 5. Metaphys. et per distinctionem respectuum, qui non pertinent ad genus Relationis a relationibus proprie dictis, quae sunt in genere Relationis ; et patet per descriptionem nunc adductam.
Juxta quintam significationem, (si tamen sit significatio hujus nominis, sicut communiter exponitur ibi Philosophus) patet, quod actio, quantum ad illud connotatum , pertinet ad aliquod genus absolutum, seoundum quod passum transmutatur, utpote quantitatem vel qualitatem, et hujusmodi: et sic dicit ibi Philosophus de actione, quod est opus et finis hujus, scilicet activi: opus autem et finis hujus est ipsa forma absoluta in passo, licet ut fluens, loquendo de agente per motum. Unde praemittit ibi, quod motus est actus et activi et passivi, activi ut ab ipso, passivi ut in ipso: ille autem motus secundum Commentatorem realiter est forma fluens; dicitur ergo actio ibi, ipsum actum, sive opus, vel finis agentis, inquantum est ab ipso agente. Et quia ista duo. scilicet res acta, et esse ab, nihil unum per se constituunt , si nomen actionis in ista quinta significatione significet conceptum per se unum, non significabit ambo, sed alterum. Et rationabile est, quod principaliter formalius significet et connotet illud quod est materiale, ut in aliis nominibus importantibus talia diversa, et tunc non oportet quaerere ad quod genus pertineat ratione connotati, quia potest pertinere ad tot genera, ad quot forma causata in passo ab agente.
Sed ille respectus ab alio, qui formaliter importatur per nomen actionis in hac quinta significatione, adhuc videtur aequivoce intelligi, vel scilicet, ut ab, ut a producente seu inducente, vel ab, ut a transmutante ; et secundum primum intellectum pertinet ad genus Relationis, sicut et ipsa productio vel inductio passiva, ut prius est dictum: secundum intellectum ultimum, pertinet ad genus Passionis, sicut et transmutatio passiva.
Et si objicias, quod hoc repugnat Aristoteli in 3. Phys. qui vult, quod formale in actione secundum quod distinguitur a passione, sit esse ab alio ; ergo illud non dicit respectum de genere Passionis. Respondeo, Aristoteles non loquitur ibi de actione, secundum quod est genus distinctum contra passionem, sed de actione secundum aliam significationem nominis, istam scilicet actum, et non ut productum, nec ut inductum: cum enim praemisisset de actu activi, et actu passivi : Haec enim actio est scilicet actus activi; illud autem passio actus passivi, probando primam subdit : Opus autem, et actus hujusmodi est actio, illius autem passio; ac cipit ergo ibi actionem pro opere et fine agentis; illud autem est forma acta in passo, quae ut fluens est motus.
Ex hoc patet solutio ad quamdam objectionem prius factam ex illa littera : concedens enim Aristoteles ibi actionem esse in passo, et non in agente, quia tunc agens moveretur, loquitur de actione secundum hanc quintam significationem, non autem secundum quod actio est genus distinctum contra passionem; illo enim modo accipiendo actionem actione formaliter aliquid est agens , sicut relatione est relatum, et sic necesse est illud quo esse intrinsecum illi, quod dicitur esse tale per ipsum, sicut similitudinem esse in simili.
Aliter potest dici, quod ab hoc potest accipi aequivoce; Uno modo ut est relatio opposita ei, quod est a quo aliud, et tunc debet intelligi aliquid praecedens, quod specificatur per ab hoc, utpote, qui ab hoc, vel quod ab hoc; et hoc modo ab hoc non pertinet ad genus Actionis, sed magis respectus oppositus, scilicet a quo aliud. Alio modo ab hoc accipitur, non ut determinat aliquid praecedens, et tunc idem est cum isto respectu a quo ; et hoc modo concedi potest pertinere ad genus Actionis. Sed isto modo non est motus, qui est in passo, nisi tantummodo terminative.
Et hoc sufficit ad salvandum verba Aristotelis ibidem. Vult enim, quod actio et passio sunt idem, sicut via ab Athenis ad Thebas, et e converso. Non intelligo quod intelligatur ibi una via pro ipsa magnitudine, super quam fit motus: sed pro ipso motu hinc illuc, et e converso, ut patet per aliud exemplum, quod posuit de distantia hinc illuc, et illinc huc, super idem spatium, ubi vult, quod illa sint eadem materialiter propter identitatem spatii, sed alia formaliter, ita hic, motus est illud per quod dicitur agens per respectum ab hoc, intelligendo per hoc respectum a quo; in mobili etiam fundatur e converso respectus ad agens.
Et isti duo respectus habent aliquid idem materialiter ut motum, sed formaliter sunt alii, et in aliis subjectis. Praemisit enim ibi in principio illius capituli de actione, quod oportet inesse actum utrisque, scilicet motivo et mobili; mobile enim est in ipso posse, movens autem in operari; ergo illum actum moventis, quem ponit operari, vult inesse moventi. Et si objicias quod in fine capituli dicit, quod cui insunt haec, scilicet actio et passio, supple, motus est, potest dici, quod alia littera habet, motus inest. Vel ista littera potest sic exponi : non cui insunt, ut subjecto vel fundamento, quia nec passio de genere Passionis inest motui vel fundamento, quia respectus fundatus super motum ad agens, est intrinsecus adveniens, cum motus sit forma ipsa inducta vel educta, sed cui insunt haec, alterum terminative, scilicet actio, et alterum quasi subjective, quia concomitanter in eodem subjecto ut passio ; quia tamen varie videtur ibi loqui de actione et passione, non potest faciliter haberi certa intentio ejus, nisi exponendo totum illud caput. Quaeratur ergo ibi, quia hic esset nimis prolixum.